P. Ouidii Nasonis Operum. Tomus 1. 3.. Petrus Burmannus ad fidem veterum exemplarium castigavit Tomus 2. qui Metamorphoses complectitur

발행: 1713년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Te coma, te citharae, te nostrae, laure, phare rae. Tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum

Vox canet; & longae visent Capitolia pompae. Postibus Augustis eadem fidissima custos Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum. Utque meum intonsis caput est juvenile capillis; Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.

Finierat Paean. factis modo laurea ramis Adnuit : utque caput, visa est agitasse cacumen.

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit Silva: vocant Tempe. per quae Peneus, ab imo Effusus Pindo, spumosis volvitur undis: 17 Dejectuque gravi tenues agitantia sumos Nubila conducit, summasque adspergine silvas , Impluit; & sonitu plus quam vicina fatigat. Haec domus, haec ledes, haec sunt praetralia magni Amnis: in hoc, residens facto de cautibus antro, s7s Undis jura dabat, Nymphisque colentibus undas. Conveniunt illuc popularia flumina primum;

Nescia gratentur, consolenturne Parentem,

Populifer Spercheos; & irrequietus Enipeus, Apidanusque senex, lenisque Amphrysos,& Aeas. sto Moxque amnes alii. qui, qua tulit impetus illos,

In mare deducunt fellas erroribus undas. Inachus unus abest: imoque reconditus antro Fletibus auget aquas: natamque miserrimus Io Luget, ut amissum. nescit vitane fruatur , An sit apud manes. sed quam non invenit usquam, Esse putat nusquam , atque animo pejora veretur.

Viderat a patrio redeuntem Juppiter IoFlumine: &, O virgo Jove digna, tuoque beatum Nescio quem factura toro, pete, diXerat, umbras syci Altorum nemorum, & nemorum monstraverat umbras Dum calat, & medio Sol est altissimus orbe. Quod si la times latebras intrare ferarum. Praeside tuta Deo nemorum secreta subibis:

32쪽

Ne fuge me. fugiebat enim. jam pascua Lernae, Consitaque arboribus Lyrcaea reliquerat arva; Cum Deus inducta latas caligine terras occuluit , tenuitque fugam , rapuitque pudorem. cooInterea medios Iuno despexit in agros :Et noctis faciem nebulas fecisse volucrest Sub nitido mirata die; non fluminis illas Esse, nec humenti sentit tellure remitti: Atque suus conjuX, ubi sit, circumspicit; ut quae sori Deprensi toties jam nosset furta mariti. Quem postquam coelo non repperit; Aut ego fallor, ὸ Aut ego laedor, ait. delapsaque ab aethere summo Constitit in terris; nebulasque recedere julsit.

Conjugis adventum praesenserat, inque nitentem 6a Inachidos vultus mutaverat ille juvencam. Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia Vaccae ,s Quamquam invita, probat: nec non 8c cujus, & unde, Quo ve sit armentoe, veri quasi nescia, quaerit. Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor 6Is Desinat inquiri. petit hanc Saturnia munus. Quid faciat Z crudele, suos addicere amores:

O Non dare, suspectum. pudor est, qui suadeat illine;

Hinc dissuadet amor. victus pudor esset amore: Sed , leve si munus sociae generisque torique 62.

Va ca negaretur ; poterat non vacca videri. Pellice donata , non protinus emit omnem

is Diva metum; timuitque Iovem, & fuit anxia furti,

Donec Arestoridae servandam tradidit Argo. Centum luminibus cininim caput Argus habebat. 62yInde suis vicibus capiebant bina quietem: Cetera servabant, atque in statione manebant. st Constiterat quocumque modo; spectabat ad IS: si Ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. Luce sinit pasci: cum Sol tellure, sub alta est, 63. Claudit, & indigno circumdat vincula collo. Frondibus arbuteis, & amara pascitur herba: 1 Proque toro, terrae, non semper gramen habenti,

Incubat infelix; limosaque flumina potat.

33쪽

Illa etiam supplex Argo cum brachia vellet Tendere; non habuit, quae brachia tenderet Argoa Conatoque queri mugitus edidit ore i Pertimuitque sonos: propriaque eXterrita voce est. Venit & ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas: novaque ut conspexit in unda 6 a Cornua , pertimuit, seque externata refugit. Naides ignorant, ignorat 3c Inachus ipse , Quae sit. at illa patrem sequitur, sequiturque sorores et Et patitur tangi, seque ad mirantibus offert. Decerptas senior porrexerat Inachus herbas; 6 31lla manus lambit, patriisque dat Oscula palmis; Nec retinet lacrimas : & , si modo verba sequantur, Oret opem; nomenque suum , casusque loquatur. Litera pro verbis, quam pes in pulvere ducit, Corporis indicium mutati triste peregit. 6so Me miserum i exclamat pater Inachus: inque gementia Cornibus, ic niveae pendens cervice juUencae, Me miserum i ingeminat. tune es quaesita per omnes , Nata, mihi terras λ tu non inventa reperia Luctus eras levior. rerices: nec mutua nostris Dicta refers. alto tantum suspiria prodis Pectore: quodque unum potes, ad mea verba remugia. t tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam: Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. 6co Nec finire licet tantos mihi morte dolores: Sed nocet esse Deum. praeclusaque janua leti Aeternum nostros luctus extendit in aevum. Talia moerenti stellatus submovet Argus, Ereptamque patri diversa in pascua natam 66s Abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen occupat: unde sedens partes speculetur in omnes. Nec Superum rector mala tanta Phoronidos ultra Ferre Potest: natumque vocat; quem lucida partu Pleias enixa est: letoque det, imperat, Argum. 6IO Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti

maiieram sumsisse manu, tegimenque capilli .

Haec

34쪽

MET AMOR PHOSEON LIB. I. 3IHaec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce

Desilit in terras. illic tegimenque removit, Et posuit pennas: tantummodo virga retenta est. 67ς Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, Dum venit, abductas: & structis cantat avenis. Voce nova captus custos Junonius, At tu, Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo, Argus ait: neque enim pecori fecundior ullo 68γHerba loco est: aptamque vides pastoribus umbram. Sedit Atlantiades, & euntem multa loquendo Detinuit sermone diem: junctisque canendo Vincere arundinibus servantia lumina tentat: Ille tamen pugnat molles evincere somnos: Et, quamvis topor est Oculorum parte receptus;

Parte tamen vigilat. quaerit quoque , namque reperta Fistula nuper erat qua sit ratione reperta. Tum Deus, Arcadiae gelidis in montibus, inquit, , Inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas 69o Naias una fuit. Nymphae Syringa vocabant.

Non semel & Satyros eluserat illa sequentes, Et quoscumque Deos umbrosave silva, ferame Rus habet. Ortygiam studiis, ipsaque colebat Virginitate Deam. ritu quoque cincta Dianae 69s Falleret: & credi posset Latonia, si non .

Corneus huic arcus, si non foret aureus illi. Sic quoque fallebat. redeuntem colle Lyceo Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acuta, Talia verba refert. restabat verba referre 3 7st.

Et precibus spretis fugisse per avia Nympham;

Donec arenosi placidum Ladonis ad amnem Venerit: hic illi cursum impedientibus undis, Ut se mutarent, liquidas orasse sorores; Panaque, cum prensam sibi jam Syringa putaret, 7os Corpore pro Nymphae cannas tenuisse palustres: Dumque ibi suspirat, motos in arundine ventos Effecisse sonum tenuem , similemque querenti:

Arte nova, vocisque Deum dulcedine captum,

Hoc mihi concilium tecum , dixisse , manebit: 7ΤΟ

35쪽

Atque ita disparibus ealamis compagine cerae Inter se iundiis nomen tenuisse puellae. Talia dicturus vidit Cyllenius omnes

Succubuisse oculos , adopertaque lumina somno. Supprimit extemplo vocem : firmatque soporem, III Languida permulcens medicata lumina virga. Nec mora: falcato nutantem vulnerat ense , Qua collo confine caput: saXoque cruentum Ddicit, & mac Blat praeruptam sanguine mutem. Arge, jaces: quodque in tot lumina lumen habebas 72θExstinctu iri est: centumque oculos nox occupat una.

Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennis Collocat; & gemmis caudam stellantibus implet. Protinus exarsit, nec tempora distulit irae, Horriferamque oculis animoque objecit Erinnyn 7as Pellieis Argolicae, stimulosque in pectora caecos Condidit, & profugam per totum terruit orbem. Ultimus immenso restabas, Nile, labori. Quem simul ac tecigit, positisque in margine ripae Procubuit genibus, resupinoque ardua collo, 73 Quos potuit, solos tollens ad sidera vultus, Et gemitu, & lacrimis, & luctisono mugitu Cuin Jove visa queri est, finemque orare malorum. Conjugis ille suae complexus colla lacertis, Finiat ut poenas tandem, rogat: Inque futurum 73yPone metus, inquit, numquam tibi caussa doloris Haec erit: & Stygias jubet hoc audire paludes. Ut lenita Dea est, vultus capit illa priores: Fitque, quod ante fuit. fugiunt e corpore setae: Cornua decrescunt: fit luminis arctior orbis. 7 o Contrahitur rictus: redeunt humerique manusque: Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues. Dy bove nil superest, formae nisi candor, in illa: Ossicioque pedum Nymphe contenta duorum Erigitur: metuitque loqui; ne more juvencae 7 sMugiat: & timido verba intermissa retentat. Nunc Dea linigera colitur celeberrima turba.

Huic Epaphus magni genitus de semine tandem

Diuiti so

36쪽

Creditur esse Iovis: perque urbes juncta parenti Templa tenet. fuit huic animis aequalis & annir Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem. Nec sibi cedentem, Phoeboque parente superbum, Non tulit Inachides, Matrique, ait, Omnia demens Credis; & es tumidus genitoris imagine falsi. Erubuit Phaethon, iramque pudore repressio: 7ssEt tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem. Quoque magis doleas, genetrix, ait: ille ego liber , Ille ferox tacui. pudet haec opprobria nobis Et dici potuisse, & non potuisse referri. At tu, si modo sum coelesti stirpe creatus, Ede notam tanti generis: meque adsere coelo. Dixit; & implicuit materno brachia collo. Perque suum , Meropisque caput, taedasque sororum ,πraderet, oravit, veri sibi signa parentis. Ambiguum , Clymene precibus Phaethontis, an ira 76sMota magis dicti sibi criminis; utraque coelo Brachia porrexit: spectansque aὸ lumina Solis, Per jubar hoc, inquit, radiis insigne eoruscis, Nate, tibi juro, quod nos auditque videtque; Hoc te, quem spestas, hoc te, qui temperat Orbem , 77 Sole satum. si ficta loquor, neget ipse videndum Se mihi; sitque oculis lux ista novissima nostris. Nec longus patrios labor est tibi nosse penates:

Unde oritur, terrae domus est contermina nostrae.

Si modo fert animus , gradere: & scitabere ab ipso. 77ΤEmicat extemplo laetus post talia matris Dicta suae Phaethon, & concipit aethera mente. Aethiopasque suos, positosque sub ignibus Indos didereis , transit, patriosque adit impiger ortus,

37쪽

P. OVIDII NASONIS

METAM ORPHOS EO N

Tetia solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro , flammasque imitante' pyropo: Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat: Argenti bifores radiabant lumine valvae. Materiam superabat opus, nam Mulciber illic sAequora caelarat, mediaS cingentia terras, Terrarumque orbem , coelumque, quod imminet orbi. Caeruleos habet unda Deos ; Tritona canorum , Proteaque ambiguum , balaenarumque Prementem Aegaeona suis immania terga lacertis, IODoridaque, Sc natas: quarum pars nare videntur, Pars in mole sedens virides siccare capillos; Pisce vehi quaedam. facies non omnibus una, Nec diversa tamen: qualem decet esse sororum. Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque, Fluminaque, & Nymphas, Sc cetera numina ruris.

Haec super imposta est coeli fulgentis imago: dignaque sex soribus dextris, totidemque sinistris. Quo simul acclivo Clymeneia limite proles Uenit, de intravit dubitati tecta parentis; . aqProtinus ad patrios sua fert vestigia vultus: Consistitque procul. neque enim propiora ferebat

Lumina. purpurea velatus veste sedebat In solio Phoebus, claris lucente zmaragdis. in dextra, laevaque Dies, Sc Mensis, Sc Annus, EsSeculaque, & positae spatiis aequalibus Horae: Verque novum stabat, cinctum florente corona:

Stabat nuda Aestas, & spicea serta gerebat. tabat dc Autumnus, calcatis sordidus uvi3.

38쪽

Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. Inde loco medius, rerum novitate paventem Sol oculis juvenem , quibus adspicit omnia, vidit. Quaeque viae tibi causia λ quid hac, ait, arce petisti Progenies, Phaethon, haud inficianda parenti Ille refert, O lux immensi publica mundi, Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum, Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, Pignora da, genitor; per quae tua vera propago Credar, & hunc animis errorem detrahe nostris. .

Dixerat. at genitor circum caput omne micantes o Deposuit radios; propiusque accedere jussit: Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari Dignus es; & Clymene veros, est,.edidit ortus. Quoque minus dubites; quodvis pete munus: ut illud, Me tribuente, seras. promissis testis adesto si Dis juranda palus, oculis incognita nostris. Vix bene desierat: currus rogat ille paternos, Inque diem alipedum jus & moderamen equorum. Poenituit jurasse patrem. qui terque quaterque Concutiens illustre caput, Temeraria, dixit, sci 'Vox mea facta tua est. utinam promissa liceret Non daret confiteor solum hoc tibi, nate , negarem. . Dissuadere licet. non est tua tuta voluntaS. Magna petis, Phaethon; & quae nec viribus istis Munera conveniant, nec tam puerilibus annis. ss Sors tua mortalis: non est mortale quod optas.

Plus etiam , quam quod Superis contingere fas sit, . Nescius adfectas. placeat sibi quisque licebit; Non tamen ignifero quisquam consistere in axe Me valet excepto. vasti quoque rector Olympi, 6a Qui fera terribili jaculatur fulmina dextra , Non agat hos currus. & quid Iove majus habemus Ardua prima via est' & qua vix mane recenteSEnitantur equi: medio est altissima coelo, Unde mare Se terras ipsi mihi saepe videre is . Fit timor, & pavida trepidat formidine pectus. Ultima prona via est. dc eget mode a ne cerζ0. .

39쪽

Tune ellam , quae me subiectis excipit undis, Ne ferar in praeceps , Tethys solet ipsa vereri. Adde , quod adsidua rapitur vertigine coelum 9 7

Sideraque alta trahit, celerique Volumine torquet. Nitor in adversum i nec me, qui cetera, Vincit I mpetus: & rapido contrarius evehor orbi.

Finge datos currus. quid agas i poterisne rotatis obvius ire polis , ne te citus auferat axis Z 7sForsitan & lucos illic, urbesque, domosque Concipias animo : delubraque ditia donis Esse. per insidias iter est, formasque ferarum.

Utque viam teneas, nulloque errore traharis; Per tamen adversi gradieris cornua Tauri, OHaemoniosque arcus, violentique ora Leonis, Saevaque circuitu curvantem brachia longo Scorpion , atque aliter curvantem brachia Cancrum. Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis , Quos in pectore habent, quos Ore dc naribus emant, 8s In promtu regere est. vix me patiuntur, ut acreSIncaluere animi; cervixque repugnat habenis.' At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor , Nate, cave: dum resque sanit, tua corrige vota.' Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas, 9 rignora certa petis. do pignora certa timendo zEt patrio pater esse metu probor. adspice vultus Ecce meos: utinamque oculos in pectora postes Inserere, & patrias intus deprendere curast Denique, quidquid habet dives, circumlpice, mundus : 9FEque tot ac tantis coeli, terraeque, marisque Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam. Deprecor hoc unum ; quod vero nomine poena, Non honor est. poenam , Phaethon, pro munere, poscis. Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis IOO

Ne dubita, dabitur Stygias juravimus undas

Quodcumque optaris: sed tu sapientius opta. Finierat monitus. dictis tamen ille repugnat: Proposivumque tenet: flagratque cupidine currus.

Ergo, qua licuit genitor cunctatus, ad altos Ios

40쪽

MET AMOR HOSEON LIB. II. 3I

Deducit juvenem, Vulcania munera , CUrruS. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summe . Curvatura rotae ; radiorum argenteus ordo.

Per juga chrysolithi, positaeque ex ordine gemmae, Clara repercussi, reddebant lumina Phoebo. DODumque ea magnanimus Phaethon miratur, opusque Perspicit: ecce vigil rutilo patefecit ab ortu Purpureas Aurora fores, & plena rosarum Atria. diffugiunt stellae: quarum agmina cogit Lucifer, & coeli statione novissimus exit. II σAt pater ut terras, mundumque rubescere vidit , Cornuaque extremae velut evanescere Lunae ;Junsere equos Titan velocibus imperat Horis. . Justa Deae celeres peragunt: ignemque vomentes,

Ambrosiae succo saturos, praesepibus altis Ia. Quadrupedes ducunt ; adduntque sonantia frena. Tum pater ora sui sacro medicamine nati Contigit; & rapidae fecit patientia flammae. Imposuitque comae radios: praesagaque luctus Pectore sollicito repetens suspiria, dixit: - DISi potes hic saltem monitis parere paternis, Parce, puer , . stimulis ; & fortius utere loris. Sponte sua properant. labor est inhibere volentes rNec tibi directos placeat via quinque per arcus. Sectus in obliquum est lato curvamine limeS. I 3

Zonarumque trium contentus fine, polumque Effug to australem , iunctamque aquilonibus Arcton. Hac fit iter : manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos & coelum 8c terra calores, Nec preme, nec summum molire per aethera currum. I 3s Altius egrestus coelestia tecta cremabis, Inferius terras: medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet in anguem , Neve sinisterior pressam rota ducat ad aram:

Inter utrumque tene. Fortunae cetera mando; I4o

Quae juvet, & melius, quam tu tibi, consulat, opio, Dum loquor; Hesperio positas in litore. metas 1 umida noX tetigit, non est mora libera nobis:

SEARCH

MENU NAVIGATION