Speculum optimi magistratus, bene constitutae ac florentissimae Venetorum Reipub. Reverendiss. Card. Casparis Contareni. Cui de Romanorum & Venetorum magistratuum inter se comparatione, Guerini Pisonis Soacij IC. praeclasiss. elegans ac doctus novite

발행: 1616년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

procuratores appellari consueverunt. Si item lis de mercinioniis inciderit, Da linercaturam pectet, subsellia judicu ad euntur, qui ex ea re judices, seu Consules mercatorum nominantur. hi majori quodam compendio judicant, quam alii se renses magistratus quod ea ratione insti tum est, ne longioribus litibus impedimetum morave fieret negotii mercatorum, quae assiduam quandam operam exigunt. At si inter exteros homines lis fuerit, vel quispiam civium hospiti diem dixerit, o pus est ad eos judices accedat, qui ab ad venis nomen habent. Caeterivero Omnes causae conpraetus ac stipulati , ex quibus

quispiam ab alieno sibi aliquid deberi coxendat, idque judicio petat, judicibus veniunt, qui petitionem nuncupantur hi q, . praetoris urbani vicem gerunt. Sunt proe -

terea minimae quaedam, quibri dijudicadis praesecti stit judices mobilium di sti. Est despraeter hos magistratus alius, qui siquid inventum fuerit, aut olim recondi . tum aut nuper amissum , num ad aerari um, aut ad privatum quempiam, aut ad . in qui repetit, res ea pertineat, dece

nit, omnesque hujusinodi controversias dijudicat. Expedita universa judiciorum.

212쪽

REPVE LIB. IV εδ ratione ad eos magistratus transeundum est , qui aerarii curam habent, qitibusve pectiniae publicae administratio commi L. sa est. Hi sortasse plures , quam par sic alicui. esse videbuntur, cum pauciore Si niversiret pecuniaris fatisfacere possent. Uerum hoc loco animadvertendum est patres nostros summam diligentiam adhibuisse, ne in administrandis pecuniis publicis aliqua fraus fieret arbitrati enim sunt, ex aerario veluti alimentum universis reipublicae partibus suppeditari quo deficiente seu imminuto deficere quoque Rempublicam, aut minui opus esse. Quocirca lege sanxerunt,ut si quis civis peculatus damnatus fuerit,perpetua ignominiae nota singulo quoq; anno rem petita inureretur Majori enim Consilio coaeto in concione civium omnium statuta die ab Advocatore omnes illo crimine damnati pronunciantur: ut, qui tarum scelus ausi sunt,perpetuae ignominiae pin nas luant. Sed, ne ab instituto longius digrediamur, magistratus, qui aerarii curam habent , duorum veluti generum sunt. Qua ratione publicae quoque pecuniae divisae sunt. nam, vel ex publicis, vel ex ve- istigalibus in aerarium conseruntur vel La inter-

213쪽

interdum,cum reditus reipublicae impen sis videtur satisficere non posse , a civibus pro cujusque ces exiguntur id quod non raro fieri necesse est, bellis , quibus

civitas nostra frequenter vexari solet aut mari, aut terra ingruentibus,vel cumTu cae in nos ram ditionem irruunt, quorum impetum non sine maximo detrimento Complures annos sustinuimus, acerbissimumque hostem in universant rempublicam Christianam saevientem continuimus,vel cum Principes Christiani, quibus imperii Veneti amplitudo quandoq, Lficit, in perniciem nostram conspirant :quemadmodum anno ab hinc xv. accidit, cum omnes fere Christiani Principes inito inter se foedere in xitium imperii nostri conspirarunt sed diis bene juvantibus omnes eorum impetus sunt repreΩsi,vesque pene oollapsa in integrum restituta est. Duplex ergo cum sit publicae pecuniae genus, duplices quoque magistratus ei rei sunt praesecti Quidam enim pecuniae ex censi civium collatae praeficiuntur alii vero reditibus vectigalibus reipublicae Vectigalia quidem exiguntur

ex iis, quae exportantur ex urbe, aut eam importantur. Quaedam vero ex civitat,

214쪽

REPVB. LIB. IV.bus, quae in societate imperii Veneti sunt adscitae. Urbana porro vectigalia, una propter maximam mercium copiam mercatorumque conventum , tum ob ingemtem hominum multitudinem, qui hanc civitatem incolunt, omni omnium opianione majora sunt ac mercium quidem rerumque urbanarum varia sunt genera rideo diversi quoque magistratus sunt instituti, prout scilicet commodum visum fuit iis, qui his locandis atque exigendisve stigalibus praesunt: quos singulos enumerare sane putidum est, fastidiumq; po tius afferret, quam voluptatem quam ob causam illos etiam magistratus , qui perpetui non sunt,sed cum res postulat, tum denique creantur , praetermittendos esse duco. In summa horum omnium magistratuum officium illud est, ut caveant,

ne per dolum aliquid pecuniae publicae se

Vertatur, aut per inertiam pereat. Omnes

quoque controversias, quae ad id genus pecuniae pertinent, ipsi dijudicant.pecuniam Veroimnem,quam exegerint, continuo ad Gubernatores redituum publicorum deserunt eam enim appellationem

is magistratus obtinuit, qui huic rei praesectus est Sed ea procuratio, quoniam is a

215쪽

magna, atque ampla es non nisi insignioribus civibus deserri solet qui,ut libentius hoc munus sibi deposcerent, nevae demandatum rejicerent,oneri magno a ' te gravi magnum emolumentum adju elum est, summa quoque tributa est auctoritas. hi enim apparito res,viairares, lictores, Omneque id genus ministrorum reipublicae creant, quibus omnibus ex aere

publico stipendium persolvitur id vero, quod reliqtuam fuerit ad quaestores urbanos desertur, ad quem denique magistratum pervenit omnis flammae aeris publici, a quibuscunque quaestoribus sive magistratibus, seu illi extra urbem, seu in urb: pecunia publicae exigendae cura habeant,

allata fuerat. urbani hi quaestores eam poecuniam ex Senatus decreto in usus publicos impendunt, eamque in codices accepti desexpensi reserui. quod munuS quum operosum sit, laborisque non exigui, ideo civibus junioribus committi consuevit: qui tamen, tum nobilitate generis tum innocentia vitae clari sint, ne scilicet aes publicum ullo pacto in rem privataris avertatur. Quocirca urbanis quaestoribus ius senatorium est, idem propemo

dum, quod legitimi Senatores habenu

216쪽

REPVB. LII. IV. ει pecunia vero , quae in Reipublicae angi illis ex censu a civibus confertur , Uamvis tandem ad quaestores urbanos omnis Confluat,proprios tamen quosdam magistratus habet. Interdum enim de conferenda ex censu pecunia ea ratione fit Senatusconsultum, ut nulla mentio habeatur, neque de restituendo eo aere, nec de aliquo emollimento civibus erogando, qui ex sua re privata eam pecuniam contulerint. Quod tamen raro admodum fieri Consuevit: nam plerunque immo potius semper, nisi res contrarium postulet, Senatus reipublicae ita consultum esse vult,

ut priUatorum res non negligantur, Pro-

nauigatio igitur Senatuscontuli, de pecunia ex censu conserenda facto tempore que, quod commodum visum fuerie constituto , unusquisque civium intra id tempus eam summam persolvit, quam ex censu debet exigunt aut Gubernatores redituum, deserunt l, ad quaestores urbanos at multo saepius ejusinodi SenatuΩconsultu fit de pecunia ex censu cosere datat post certum temporis spatium civibus, et et persolverint, restitui incipiat, aliquo et emolimiento adjuncto certaque in eam re delegantur vectigalia. Interdum Vero I , Sense

217쪽

DE VENETORUM

Senatusconsultum de collatilia ex censui pecunia ante nostram tempestatem, ita fieri solebat, ut de reddenda nulla fieret mentio,neque ullum certum tempus constitueretur, nisi id commodum reipublicaesuisset. sed magistratus, qui praesecius mutuis dicebatur,quod nomen adhuc quoq; retinet, acceptam ab unoque civium eam vim pecuniae in codices referebat interimque donec restitueretur singulo quoque anno quin nummi aurei pro centenis colatis,veluti vectigalis loco civibus creditoribus numerabantur quem in usum multa vectigalia erant assignata. Qua ratione priscis bellis facilis erat pecuniae exacti', quae ex sensu solvebatur. neque vero iniquum existimari debet, civibus,qui rem familiarem temporib. reipublicae necessariis consumpserant, aut magna ex parte imminuerant, vicissim aliqiiid impendi ex reditibus publicis Na

quemadmodum partes totius incolumitati consulere debent, ita natura compa ratum est,ut totum curam haebeat. lasetes magnum incommodum patiantur sed pro viribus provideat, ut incolumes perdurent, alimentaque illis parata sint, quibus reficiantur,5 conserventur. Ve-

218쪽

REPPR. LIB. IV. v xiam nostra aetate hoc aes alienum reipibblicae adeo ingens erat, sit in illud emolumentum , quod diximus civibus erogari, trecenta fere hummorum aureorum millia singulis quibusque annis impenderentur . Quorum solutio proximis annis Propter angustissima reipublicae tempora quum intermissa fuisset, tandem quarto ab hinc anno,reserentibus DominicoTri-Visano Senatore amplissimo , atque Andrea Gritto, cujus Ducis auspiciis nunc Respublica Veneta regitur , sapientissimo atque integerrimo senatore, factum est Senatusconsultum,ut nulla amplius molimienti erogandi mentio fieret, neq;

in codicibus publicis post id tempus id

aeris acceptum a civib. referretur. Verum,

ne omnino a Republica fraudati esse viderentur,capitis restitutioni, nec non et-jam emolumenti, quod ad eam diem eis debeatur,cum mulea a vectigalia assignata sunt, tu reipublicae possessiones omnes in agro Rodigiensi positae,sunt distributae Cujus muneris maxima parte nos

functi sumus, qui illo tempore magistratum gerebamus, qui ante nostra tempora institutus praecipue fuerat ad hujusmodi alienum reipublicae minuendum,aut si

Ps fieri

219쪽

fieri posset extinguendum : de quo pauca infra dicemus sicque magna par ingen vis, atque incredibilis fere publicae aerii lieni imminuta fuit, nec non privatorucivium facultatibus satis comode consul tum,ita tamen, ut prior ac potior semper fuerit reipublicae ratio quam privati co- modi quod institutum a majoribus no- siris ad haec usque tempora per manuide- ductum est. Ut ergo redeamus, undela

vertit oratio Praefecti mutuis eam pecuniam exigunt, quae a privatis ex censu in reipublicae usus necessarios confertur a Ceptamque in suos codices reserunt, ac demuni urbanis quaestoribus numerant Iidemque praefecti curam habent exigendia quaestoribus urbanis eam summam, Cuniae,quae quotannis erogari solebat in vicem reditus civibus pr1vatis ' eam tu acceptam doexpensam in suos codices referebant. Pecunia vero, quae ea lege ex Senatusconsulto erogatur, a privatis, uncerto tempore restitui debeat, proprio quodam magistratu Sc exigi, restitui solebat, nunc universum hoc munuSGubernatoribus reditus demandatum eth.

Alius euam praeter hos est pecuniarius magistratus minime praetereundus, qui in

220쪽

In eam curam incumbit, ut cives aerarios faelos, eosque, qui constitutam nonae solverunt pecuniam , quam ex censu de

bent, investiget Deorumque bona publicet, S tandem sub hasta vendat. Nonnulli sunt praeterea magistratus pecunia-xii, quibus aerarii cives investigantcir: rationesque in publicis codicrbus privatorum, ac reipublicae diligenter inspiciuntur, ne qua fraus publicis reditibus atque aerario fieri possit quos consulto praetereo, ne taedio te storem assiciam. neq, enim momenti quippiam habent ad eam, quam risIimum hoc opere mihi exponendam reipublicae gubernationem institui Prae ter hos magistratus nonnulli etjam sunt, qui ad civitatis commodum, Zc ad bene , beateque vivendum plurimum valet. Ideoque a nobis minime sunt omittendi.

Primi nobis se offerunt monetae aureae , argentaeque praesides, qua cum externis

hominibus civili commercia ipsorum inter se maxime continentur: deinde annonae triticeae praesecti, itemcra salubritati Venetae civitatis praesecti, sine qui vita constare non potest,praeterea amplisssimi Navalis praesides, Ediles quoque, qui viarum despontium, hujusmodi rerum

SEARCH

MENU NAVIGATION