Speculum optimi magistratus, bene constitutae ac florentissimae Venetorum Reipub. Reverendiss. Card. Casparis Contareni. Cui de Romanorum & Venetorum magistratuum inter se comparatione, Guerini Pisonis Soacij IC. praeclasiss. elegans ac doctus novite

발행: 1616년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

tutores, ac totius rei domesticae curatores

instituerint, eorum fidei magna pecuniae vis pauperibus eroganda commissi est. adeo, ut nostris quoque temporibus ingentes opes ab hoc magistratu administrentur , ac pro eorum arbitrio in usum pauperum distribuantur hic magistratus initio institutus fuit,ne hqreditates civiu,

qui pro tuenda, seu etjam pro amplificanda Republica apud exteras nationes decederent, aut studio rei familiaris negotiis, ac mercimoniis occupati peregre morerentur, nullo condito testamento , per fraudem quampiam ab haeredibus pupillis averterentur. Qua de causa e flectum est, ut civibus illis publice ea cura demadetur,de quorum probitate omnib. compertum sit. Principio tres fuere. deinde aueta civitate tres alii additi, hac tamen ratione distributi , ut veteres pupillorum, qui citra rivum magnum, qui urbem mediam interfluit, habitant, curam habeant: tres item curent eos, qui ultra rivum magnum proprios habent lares dimidiam urbem, alteri, item dimidiam posteriores

curent. Tres vero praeter hos patroni sunt

amplissimi, atque augustissimi tepli, quod D. Marco Evangelistae dicatum est, sub

232쪽

REPVB. LIB. IV. prcujus numine Veneta Respublica bonis legibus auesta est inditionemque imperii crevit. ab his postremis tanquam a nobilioribus nomen in omnes deduci um est, ut D. Marci Procuratores appellentur. De hujus templissi ructura,de marmorum, columniarumque copia,de porphyritide ac prasio lapide, de opere tesselato at que aurato, quo tum laquearia , omnesque so nices confecti,tum universum pavimentum stratum est, quia nemo fere mortaliaum est, qui vel visu cognoverit, vel sama perceperit,nihil mihi statui esse dicedum huic instaurando templo, si qua in parte labascit, ejusque sacerdotibus, tres hi Procuratores praesunt, operam i, dant, ut pro civitatis dignitate,&pro amplitudine patronio Marci Evangelistae Deus Optimus in eo templo pie, atque magnifice colatur. hi sunt, qui praeter caetero magis ratus meo iudicio perquam necessarii videri debent ad bene , beateque Vivendum. Nam, monetae cudendae cura nequaquam negligenda est , qua omnium

commercia civium continentur,annonε

que triticeae copia sedulo procuranda. nec minor bonae valetudinis civium cura habenda , minimeque omittenda Viam rum

233쪽

yum ac pontium, idq; genus aedificiorum instauratio haec communia cuique civitati ista vero ad Venetia magis attinet. rei scilicet maritimae procuratio ac pupillorum tutela, cum multi civium tum propter publica negotia, tu propter mercaturae industriam peregre profecti diem obeant. iccirco magistratus, qui his muneribus incumbat publice, inse ituti sunt. in nulla in parte majores nostri communi bono defuisse videantur, si quis dili senter omnem hujus Reipublicae instru

tutionem animadvertat.

LIBER QUINTVS.

Os T quAM omnis sere ratio gubernationis Reipublicae a nobis exposita est omnesque recensiti magistratus urbani, non impo lunam, alienamve ab opere rem factivus videbor, si de magistratibus exteris verba secero iis scilicet,quibus civitates, quae in nostram venerunt societatem, regi soleant.postea de militaribus imperiis, ac demum de muneribus aliorum civium , qui

234쪽

patritii non sunt ordinis. His etenim expositis , extrema manus commode operi instituto imposita videri poterit Insignioribus civitatibus, quae in Veneti imperii societatem venerunt, quatuor magistratus praeficiuntur. Praetor unus omnibus

jus dicit, Si forenses lites dijudicat, atque insontes animadvertit, habet is praetor in judiciis proserendis assesseres homines iurisperitos, quorum consilio utitur. licet apud praetorem sit omnis auehoritas. praetor hunc est Praesectus, qui militibus praeest, qui urbem vel agros urbis coluerint. in hos praetori nullum est jus, sed praesectus tantum jus in eos habet Arcis

Praeterea,moenium,portarumq; cura prae

secto est demandata, vectigalium etiam redituum omnium tum urbis, tum agri totius praeter hos quaestor unus, ac duo. hic magistratus pecuniam publicam administrat,impendit, A exigit, habetque codices rationum publicarum nihil la me sere agit, nisi ex mandato praefecti. ac interdum utriusque, scilicet praetoris S praesedit. Ea enim ratio administrandae utilior visa est , quam si penes eundem esset, auctoritas desadministratio aerarii iacilius nanque liceret per fraudem 4 aer R

235쪽

oerarium peculari. id vero pecuniae, quod reliquum fuerit ab impensis, Venetias ad uaestores urbanos desertur, ad quos, ut upra diximus, undique pecuniae publicae conferuntur. Quartus, qui in unaquaque urbium magistratum obtineat est custos arcium alibi unus, alibi plures sunt: hique militibus praesident, qui

arcem tuentur , curamque habent armorum, commeatuS,S tormentorum ,

quae ad munitionem contra hostes in arce posita sent neq; tamen custos ita prς-

est arci, quin praefecti imperio subjectus

sit: cui quidem omne lus, omnisque potestas in hujus generis rebus curandis tributum est. In minoribus vero civitatibus, seu urbibus nullus est praesectus 'sed praetor utriusque partes agit in oppidis quoque, quae in agris majorum urbium frequentia sent, solus praetor est, qui jus oppidanis dicat,nulla praeterea magistratus. nam quaestores ac praefecti Principum urbium in universo quoque agro jus obtinent. A praetoribus omnibus ad auditoreS novos provocatio est. Advocatores etiam quandoque sententiis capitalibus praetorum intercedere solebanta. sed, quoniam usu plerunque evenire solitum erat,

236쪽

'EpPB. LIB. V. I ut judicia protraherenturi, neque sontes craminum, ac scelerum poenas darent lata fuit lex a Decemvirum collegio, minime id uris Advocato tibus amplius in sententiis esse, quae a praetoaibus assidentibus jurisperitis, quos secum comites ducunt, ut supra dixi, pronunciatae essent. Et ha- stentis quidem satis de magistratibus, quibus Respublica tum domi tum foris

administratur Uerum, quoniam non tantum pacis, sed etjam belli gerendi ratio habenda est, quam universam qui neglexere, ut inquit Plato in Politico, libertatem diutius tueri nequiverunt, ideo qui recte Reipublicae institutionem posteris tradiderunt, illud in primis admonuerui, ut cives instituantur ad utrumq; munus,

ut scilicet bello gerendo idonei sint , domi in pace legibus subjechi , institutis que patriis in praeclara aliqua unctioneVivant,ita utramque rem amplectentes, ut virtutes artesque bellicae referant ad studia pacis, tanquam ad potiora. Unaquaeque etenim res eam habet a natura insitam vim,ut primum bonum sibi uiuisci, conveniens appetat , deinde ut contrario obsistat, nitaturque quantum possit a se injuriam propulsare: quae res in animante ΚΛ natu-

237쪽

DE VENETORVM inatura omnium persectissima, dilucidi uet dignoscuntur. Nam unicuique animali tributa est vis appetendi, quae prosequam tur id, quod natura se .contentaneum su- erit praeter hanc unicitique adjecta fuit vis irascendi, quam Plato in corde atque in praecordiis collocavit, ut scilicet altimal quodcunque, ejus virtutis stimulis ac,

ctum, contrarium naturaeque repugnans

repelleret. Utriusque igitur partis virtu'tes, quarum semina in animis hominum natura indidit , civilem virum fovere oportet, d ad frugem perducere, sicque belli de pacis gerendae rationem habere Qu a ratio a majoribus nostris non fuit

neglecta, ut quibusdam videri solet sed

quoniam initio in mari aedificata civitas, quae multis annis imperium contempsit continentis terrestris belli stui iis detin γri non potuit, universam se ad maritimii bellum convertit in quo egregi Opς- am navavit, pro tuenda libertate cin hostibus ulciscendis multaque praecla-x Venetorum gesta priscis monumentis memoriae prodita sunt, urimique tri-iuriphi ex devietis hostibus , ω eorumclaisibus superatis reportati r ex quibus iacile quivis intellexerit Venetos in p

238쪽

maritima longe praestiti se Uicta ta dem post longum tempus superioris consilii sententia precibus finitimorum po Pulorum, quorum quisque sui reguli tyrannidem, quam diutius passus fuit,amplius tolerare non poterat, adhibuit animum Senatus ad continentis imperium, universamque Venetiae regionem pulsis tyrannis , ac passim civibus deditioneata facientibus, veluti postliminio recuperavit ' quae libenti animo redibat ad veteres incolas, ejeehis tyrannis exteris, quae ex reliquiis barbarorum into ta regione consederant, durissiimaque. servitute victos eos populos premebant. Prolato igitur imperio in continuntem .,

praeterquam quod bonis legibus d pacis studiis ii populi erant recreandi, qui

nuper venerant in nostrare , societatem ,

danda etjam opera sui , ut tueri libertate in possent, in quam se asseruerant. Caeterunia Venetae urbis situs , utpote , quae condita est in mediis aestuariis minime patiebatur nostros cives impensius operam is dare bello terrestri , illiusve studi diutius detineri, sine magno periculo seditionis civilis nam cive et illos, qui terrestris belli studiis dedissent.

239쪽

DE VENETORUM

majorem anni partem agere in contineno,ibique 'equos alere is terrestribus certaminib. se exercere opus suisset: quin ut peritiores rei militaris fierent, opus fuerat, si quando domi otium ab armis suis, set, externabella audivissent, inii' animum pariterin corpora durassent, uti ea lanctione cum laude versari pos sent, S patriae prodesses secus autem si secissent, inepti profecto non tantur Imperatores, verum etia milites suissent. Haec vero frequens consuetudo continent IS, urbanaeque intermissio factionem quandam civium facile peperisset ab aliis civibus disiunctam quapropter proculdum bio res eneta brev1 ad factiones, ac bella civilia dedit ista suisset Omitto interim quam masnos spiritus animi civiumco- cepissent,cum plurimu armis potuissent, habuissentque frequentes affect atores ut

hominum natura semper ad malitiam pronior est quae res, ut ex priscorum monumentis facile intelligi potest , semper

Romanam Rempublicam vexavit, contumaceSque non paucos Romanos cives

Reipublicae legibus d Senatus decretis reddidit, ac demum Julium Caesarem tyrannum Romani imperii iacit. Ne ergo

240쪽

REPVB. LIB. V. hujusmodi quispiam morbus in Venetam

civitatem obreperet, fatius maiores nostri esse statuerunt, ut continenti imporium externo potius, ac conducto milite quam Veneto defenderetur stipendium

vero illis statuit ex ve stigalibus totius provinciae aequum enim erat ejus regionis impensis militem vivere, qui ad eam tuendam accersitus fuerat in hanc militiam plurimi socii ditionis nostrae adscripti sun quorum nonnulli ad summam imperii in nostro exercitu devenere, atq; ob res egregie gestas Veneta civitate patricioque uri donati sunt. Niget adhue nostra aetate nomen Bartholomaei Cole- Onii Bergomensis,uiri illustrissimi diunmt Imperatoris, qui multa praeclara bella Consecit, ac Veneta ditionem auxit quapropter equestri statua in celebri urbis loco a Republica honestatus fuit. Cives igitur Veneti ea de causa, quam retuli,te restris militiae gloria privati sunt, eaq; ad exteros delata es . siquidem lege cautum erat, nullum patricium Venetum pluribus quam xxv militibus praeesse posse. haec tamen lex nostra tempestate ob bella frequentia, quibus vexati fuimus, vi consuetudinis tanquam abrogata est Cli

SEARCH

MENU NAVIGATION