Thrasymenus siue Anthologiae illustrium exemplorum decades duæ senior m. Antonius Bonciarius dictauerat iunior collegit atque vulgauit

발행: 1641년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

quae in Meridiem spectat: nec aliud qui quam in Perusino possidebant. pusillum

agri auus maternus legauerat in Cortonensi. hoc foris locabant,& certo post interuallo alteruter inuisere, ac mustus exigere solebant . priori nomen Martio,alteri Prospero erat . de familia mihi non constat . pater in membranis nunc Cinallus , nunc Clitellus, non nomine arbitror, sed . cognomine appellatur: certe nobiles ac lgenerosi fuere. ut incepta declarant. Opi- lhus non ita multum valebant, pro sortuna f&loco. itaque neuter uxorem ducebant,& si annum vigesim im quintum excesserant , nec aliunde spes erat posteritatis propagandae. Vitam igitur satis magnificam & splendidam agitabant pro capta

temporum illorum : & uterque manu strenuus, consilio bonus rem militarem nunc Pedites, nunc equites colebant. Martius tamen feracioris animi erat, & miniis patiens iniuriarum. Longule ab horum rure

suburbano villam habebat Vndequaque in longum porrectam, omni fructuum, ac frugum genere abundantem , haud quaquam tamen amoenitate comparandam ocum suburbio fratrum Cinellorum, Vir a Sabinis oriundus non solum ex primaria nobilitate, verum etiam dignitate, fae ione , opibus valde conspiciendus, & Biordo perfamiliaris. nomen Uguccio fuit: seclille proprio sibi co nomento Tellas audi

bat, quod ab Attila rege duistum aliqui putabant

92쪽

putabant, congrua moribus appellatione Ut mox patebit. Quia igitur Vguccio quoties ad uiam villam itabat, commodum

oppido egressus , in conjpectu habebat

topiaria, porticus, piscinas, Oninem in viriditatem , anioenitateque Cinellorum , partim inuidia commotus, partim auiditate compulsus, nihil non tentandum sibi esse decreuit , ut eam possessionem gemeblis fratribus eriperet, ac suis praedijs infra iacentibus coniungeret ι villam sibi facile confecturus qualem quantamque non esset cernere aliam toto agro Perusino . Pr,mum igitur per communes & amicos, revicinos sollicitare Cinellos instituit , ut eam possessioneni, aut sibi venderent, aut secum permutarent ι habere se in numerato pecunias: habere , si hoc mallent, in

agro Atanate praedium illo spatiosius &stuctuosius,quod rependeret. Utra secum ratione conuenirent se in magni beneficii loco aestimaturum. Fratres perlilimaniter responderut eum sibi locum vehementer esse accommodatum, & propter aedium capacis atem,& propter caeli 1alubritatem,& propter Vrbis propinquitatem . haec se pluris aestimare quam praedij Iectum ampliorem, & frugum copiam uberiorem is . quare hanc paternam possessionem nallis condicionibus nunc quidem esse alien turos . si quando accideret, ut haberent venalem , cum eo libentius, qum cun quoquam alio contracturos . Exarsid ad

93쪽

8 DECADIS PRIMAE

hoc responsu ni Vguccio praeirac dia cuius erat ini poIentior natura, &mina hundus , Faciam, inquit, ut qui hodi vendere nolunt, haud ita post cupiant do natam, & frustra cupiant. Capit igitu: consilium Mariij per dolum obtruncandi, quod hunc potissimum credebat suae obstare cupiditati: securior de Prospero, qui secum frequentius veriabatur dcerat animo leniore sΗabebat duos hic vguccio nobiles sicarios, qui propter alia recens patrata homicidia , domo exules, in Florentino timbitabant , eiusque non solum auctoritate, sed etiam pecunia subleuati , commodi

vitam agitabant, in omnem occasionen ad Uguccionis nutum intenti. Per hos iste Martium e medio tollere destinauit.

Sed quia par sibi atque illis periculum ire, pendebat, si quid forsitan de illorum aivrbem reditu,aut accessit rescitetur, Bior do ciuitatem cum summa &iustitia, di prudentia gubernantea commodissimum, fore visum est ut ad Vrbem repetendam,'& ad caedem faciendam dies bacchanales expectarentur, in quibus sine omni met ac suspicione liceret vagari personatos. cetera nihil difficultatis, aut discrimini; habitura esse videbantur. Quippe Mai liuiquanto audacior,tanto incautior, nec ultoderat quemquam , nec se cuiquam odio esse credebat . itaque saepius a suburbanhin forum,a soro in suburbanu comulea badc solus

94쪽

E XEMPLUM SECUNDUM. 79'& solus,& inermis. die igitur ad regress timin Urbem constituto idibus Februarijs, &ad caedem faciendam proxime sequenti ,

res ex voto successura esse videbatur: cum ecce tibi propter inimicitias subito coo tas inter duos duarum lamiliarum maxime illustrium, de utrinque complures trahentiunt; inter cetera remedia sapientissimus Biordus edi sto cauit, ne quis Vrbem pererraret transuestitus, aut personatus r multam fore contumacibus, &contria

. euntibus capitale supplicium. Ex quo in- credibile memoratu est quantam animii aegritudinem Uguccio,quantam duo ex las ceperint, & quam hos pariter atque illum poeniteret, quod non antea facinus occupassent , quam ille oriretur tumultus, unde per edicium impedita, vel talem rotardata caedes erat.

Super haec dies noctesque cogitantibus,& varias animo rationes voluentibus, Vna venit in mentem, non atrox tantum , sed impia, Sc sacrilega. Quod, inquiunt , extremo Bacchanali laetum non est, cum sub alieno habitu latendi venia est , id ad sacrosanctam Hebdomadam transferatur, cum pariter licet specie pietatis ponere , sumere personas. Mos est Ρerusiae lacris illis diebus, ad passionem Domini recolendam, induere laccos, eosque tum cucullatos, ad faciem abscondendam, tum senestratos ad plagas nudis humeris infligendas . hae propterea verberatorum vestes

95쪽

dicuntur , tametsi eo praesertim tempore ab alijs etiam gestari solent non ad se n gellandos , sed ad stipem viritini colligendam, quae pijs ussibus impenditur. Ab his exules muniti duo expectabant magna . commoda. primum ipsi securius latebant: deinde minore cum suo periculo facinus aggressuli videbantur, non praeuisi , non formidati. Rebus ita compositis dum clestinata occisioni dies expediatur,Vguccioniorae longioris impatiens , alia interim, via Cinellos fratres adoriri constituit. subornat vicinos alterum & alterum, eisque seruos etiam attribuit suos , ut in Dareum villam de nocte impetum faciant, & nunc piscinis, nunc aviarijs, nunc ceterae homtorum elegantiae, damnum inserant & ci dem : sic nimirum opinatus, Cinellos desperatione adductos, ad eius soli vendi. tionem, aut permutationem posse compelli . Curarunt sedulo vicini, fratrum absentiam sagaciter captantes: donec ad extremum coortus ex thsidijs Martius s aberat Prosperus, Cortonam profectus cum altero & altero fidelissimis sodalibus,

ingressos hortum populatores sortiter repulit , utroque vicinorum grauiter sauciato. alter integrum mensem decubuit satis cum periculo , nec dum plane comia luerat, cum nefarij latrones ad constitutant , diem praesto fuerunt. Quibus saccum indutis; S: iam acci itistis ad facinus hoc tantummodo Petronius sid erat nome agrotanti

96쪽

tanti) meam, inquit, vicem ulcisciminor, ite feliceS. Praeterierant sanistioris Hebdomadae quattuor dies,in quibus exules peruespere saccati, cucullo tecti ac serro itipati occasionem frustra captauerunt innocenris viri adoriendi, & mactandi. Credo bonus Martii genius periculum arcebat: nec sa- cinus perniisit ante feriam quintam, qui dies IN eua Domini vocatur, cum mos est plerisque Christianorum expiata perii milem confessionem conscientia, sacrosanctum Eucharistiae mysterium obire . id quod Martius & quotannis facere consueuerat,& illo anno sertur secisse accuratius, reuerentius. Ergo lemnibus eius diei caeremonijs peractis, inclitis aliquanto, quam in more habebat, ex templo Soda- lium Servitarum ad suos extra Vrbem p nates festinabat : cum vix portam egressus , quae nunc Eburna vocatur , hos o uiam habuit duos sicarios, quasi lupos investibus ovium latentes. quorum dum

alter gaZophilacium praetendit ad stipem ' recipiendam , & vir pius preta itinere

pecuniam expedit . alter commodum a tergo adortus pugione transfodit, & felici vulnere Vinctam animam unico id tu re- soluit. Martius nihil aliud aut molitus,ant locutus, quam intento vultu ad Caelum ,

IESU praesto adsis mihi peccatori , procumbens extinguitur. Interfectores sue

97쪽

consilium ceperant : nana propterea se ILtudinem , & initia noctis delegerant sceleri. Sed pedum strepitu exaudito non procul inde commeantium, veriti militum lietorumque custodias matura fuga sibi constitere statuerunt. tantummodo ille, qui petierat stipem , sorte fortuna elapsam manibus morientis crumenam , non multo grauem argento, sed opere contextam elegantissimo rapuit, fugitque cum secto festinanter. Voluere illi quidem , sicut antea conuenerant)longiore tractu per aliud ostium in Urbem reuerti, & illis confisi, quae gestabant pia vestimenta per quaedam sibi cognita viarum compendia reserre se ad Uguccionem . Sed huic consilio duplex calaminas interuenit,quo munus expediri, & ad effectum perduci potuerit . Primum caede nobilis viri statim diuulgata ianuae Ciuitatis partim occluta, partim excubijs munitae tenebantur: &dubitauere iuriosi quae post caedem amentia est crudelium virorum in si vestibus religiosis usqne adeo confidere debebant , ut nihil mali suspicantes, Urbe per medias excubias ingredi auderent. Id vero credebantur haud dubie fuisse facturi, nisi secunda obuenisset calamitas. porro cum ab ianua non longe abessent, . visi sunt a tergo audire Praetoriam Cohortem illac properantem: nec illis erat dubium quin occisione perspecta occisoresiadasarent , arbitrati non procul inde subductos

98쪽

EXEMPLUM SECUNDUM. 83

subdue os latitare. itaque pedibus magis quam nod i & umbris confidentes , adcursu na expediti, quam logissime possunt, a suburbijs de via Regia declinant, seseque ad suas in Florentino sedes recipere νcontendunt ; dc suit illis in scelere occultando , qualis fuerat in perpetrando felix fortuna. Prosperus Martij irater propero

cognatorum accitu Cortona Perusiam reuersus , post exequias cum acerbissimo moerore ac lue u celebratas , rogatur a Biordo num quas frater ininiicitias &cum quibus exercuisset. Prosperus negarire quicquam ea ne re sibi esse compertum: hoc tantum audisse , cum ante mensem

Cortonae ageret , quin etiam ipsum sibi postea Martium scripsisse, Petronium Ser Baldi filium no te quadam ab eo fustibus .male acceptum: Quia, inquit, hortos nostros suis propinquos vastantem ac populantem non temet ostendisset, frustra monitum , frustra rogatum . ego tamen subiungebat, liaud possum mihi peisuadere , hoc tantum facinus secisse Petronium primo inter nos Christiano more pax in-xercessit, quam Martius suppliciter petitam , facile inipetrauit. Deinde languet adhuc, & lectulo decumbit quantum audio Petronius non solum ad arma tractanda, caedemque faciendam, sed ne adstandum quidem satis valens. Adiungo , quamquam vires illi suppeterent, nec ob

staret relisio, mihi tamen haud probabile

D O videri

99쪽

4. DECA DIS PRIMAE

videri hoc fuisse ausum aduersus nos tenuis hominem fortuny, filium Ser-Baldi. alium ego huius facinoris paulo magis robustum , & magis potentem suspicor fuisse vel auctore iii, vel impulsorem . nec is tamen aut quis fuerit, aut cur fecerit possunt diti inare. Tu optime, quid sit nobis faciendum , dc qua via cximen indagandum, pro tua sapientia iudicabis. Cum his dietis humaniter dimissus a Biordo Prosperus, omni studio atque solertia de fratris interfectoribus quaeritabat . Petronius decumbens examinatur ,& nihil quicquam latenti excubis domi a Magistratibus attributae, quoad per Val tudinem secreta carcerum posse perpeti videretur. Antea commodum Mailio imterempto apud Petronium nocte interVguccionem, aliosque facinoris conscios post longam deliberationem , res demum ita conuenerat,ut infra exponam. Vocant ad se illum alter u Martiani ruris vicinum , nomine Lucangelum is quoque a Ma itio , sed non tam acriter fuerat pulsatus eique partim rationibus, partim muneribus de promissis persuadent, ut se Marti nae caedis reum faciat, & sponte abeat in exilium, commode victurus in agro Polliatiano cum duobus exulibus, Vguccione sumptum affatim praebente . Volo, inquit, Uguccio, nobis credas Lucangete . non Vnus aut alter mensis praeterierit, cum ego: per claritumum uiordum mihis ut scitis in

valde

100쪽

valde familiarem tibi a Prospero pacem impetrabo . noui hominis aeque generosum, ac sorte ingenium. excusabit in parte iustam ultionem tuam, nec tecum ullo pae o videri volet simultatem aut inimia citias exercere . Possum ego praeterea longe multum aue oritate, gratia, opibus, clientelis. meam plerique omnes amiciatiam ambiunt, & odium iramque formidant meam. Tuae interim familiolae,quacumque re opus fuerit, benigne a nobis prospicietur. Faxo in summa bimestre spatium longe fructuosius extra patrianuas tibi decurrere otianti , quam integer annus tibi cucurrisset inter quotidianos i bores in merciaria taberna. hoc enim

opificij Lucangelus laetitabat. Quid multis opus est ' multo argento, & maiore spe onustus Lucangelus,prius quam in ius Vincaretur nam se omnino vocatum iri putabat : dcerat causaὶ id sua sponte crimen professiis, cuius ille ne conscius quidem fuerat, voluntarium sibi exilium delegit,

di cum exulibus vacu multum &soluto ἡanimo vivebat, homo insolens collusi num ac turpitudinum otio dirum. Iam Petronius conualuerat, & carceris patiens erat. sed languoris simulatione rem trahebat in longunt. nec admodum instare Magistratus, interfectore publica to. Prosperus obstupescere, tantum facianus tantulum hominem esse conatum et nec interim minui , potius augeri suspicio' poten-

SEARCH

MENU NAVIGATION