Stanislai Santinelli ... De Romanorum veterum nobilitate dissertatio

발행: 1717년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

2 De Romanorum Veterum

ν . . t

Dymn . Nobilis de quacumque re . verbum meis dium : saepius ad laudem sumitur : sit Θ minum proprium , s ad genus refertur. Generosus idem ac nobilis . Alia θηοnima.

Nobilis a verbo Nosco proficisci ,

idemque sibi velle, ac notus, seu noscibilis , dignusque qui omnibus cognitus sit, cum patet ex Festo Pompeio, ac Nonio Marcello , tum maxime eX auinctorum usu . Virgilius :μ M locus Italiae medio sub montibus altis Nobilis quod Servius interpretatur notus, mentem poetae assequutus ex sequentibus , subjicit enim poeta ct fama multis memoratus in oris Amsancti valles.

Curiatios: neque ferme res antiqua alia snobilior , tamen in re tam clara nominum eris ror manet, utrius populi Horatiὸ , utrius Curiatii fuerint . Idem: O inter hos viros nobiles

12쪽

Nobilitate dissertatio. 9biles inimicitiae erant . Apud eumdem de his cum Μ. Romilio Lepido inimicitiis Ful. vius libro superiore : a quum mi nobilis-smae Hi cum Con uis inimicitiae . Ita enim

Iegendum contendit eX manuscriptorum fide Gronovius, b ubi editi vulgo habent ,

notissimae. Velleius : c rum Cimbri, o Temtoni transcendere Ebenum multis mox notris suisque cladibus nobiles . A nobili autem nobilitas sit, s nobilito , quorum prius notitiam , seu ipsum esse notum , alterum notum facere significat . Cicero: d in eo ipso , in quo praedicationem , nobilitatemque despiciunt, praedicari de se , ac nominari nolunς . Idem: se quid poetae λ nonne post mortem nobilitari nolunt i Sed quid poetas Θ Amtifices post mortem nobilitari volunt. Contra. ria sunt his Ignobilis , & Ignobilitas contra. ria pariter significatione, ut notitiam utrumque neget. Plautus: f Peregrina facies videtur hominis atque igno. bilis .

Cicero u Utebatur Medita ignobili e pectato

13쪽

1ci De Romanorum Veterum homine Cleopbanto . Cum itaque nulla res esse nota non possit , praeterea etiam qui Llibet & magnis bonis innotescat , & ma. gnis malis ; illud sequitur primum , ut nobilis , & quae ab eo sunt, de nulla re pro.'prie dici nequeant, deinde & illud, ut singula sint verba media, & quae in utramque partem , seu ad laudem , seu ad vitupera. tionem usurpentur . Si cui otium est, legat apud Tiraquellum a longam satis rerum animatarum non modo , sed & anima carentium seriem , quibus ab auctoribus , in quorum lectione abunde se versatum ostendit , nobilitas tribuitur, quaeque nobiles, ac nobilitatae appellantur . Quod verb in malam quoque partem haec nomina accipi Q. leant, ut aliquod afferamus testimonium , patet ex Tullio , cuius est illud b etiam a Nonio citatum, cum nobile idem esse , ac notum confirmat: resis es Phalaris, cu-1us est praeter caeteros nobilitata crudelitas , idem alibi: e Nico ille nobilissimus pirata . Quintus etiam Cicero: d) non erit dioicile

certamen cum iis competitoribus , qui nequaquam

14쪽

Nobilitate dyssertatis. II quam sunt ram genere insegnes , quam vitiis nobiles. Seneca: a - elere Lemnon nobilem. Verum eo fortasse , quod illa tantum cingnoscere , aut oculis, aut sermonibus usuris pando, cupimus , quae bono aliquo praestant , factum est , ut nobilis in laude sae. pius, & contrarium dumtaxat in vituperatione poneretur , idemque sere esset nobilis, ac fama dignus, ct multorum sermone celebratus , secus verti ignobilis . Ita Horatius

- par nobile fratrum. quod Acron interpretatur notum , famosum.

Idem alibi e quamquam ironicd , sed ironia planius facit serio , & proprie lo, quenti ad laudem dici

Tullius citra ironiam : d sibi ipse L.

Crassus peperit maximam laudem in illa accusatione nobili , oe gloriosa . Idem autem ad vituperationem contrario utitur : eJ multa dixi in ignobilem regem . Quamquam verbsic quoque accepta haec vox , dubium est

15쪽

ra. De Romanorum Veterum

nemini , quin de omnibus rebus & possit diei , & soleat ; saepius tamen hominibus

tribuitur , ut velut illorum tantummodo propriam consuetudo fecerit . Hinc autem altera pressior eiusdem vocis oritur significatio . Quoniam enim inter ea , quibus homo cum praestat , innotescere aliis , ¬ior solet esse, quam caeteri, generis prinstantia dubio procul recensenda est ; hine factum , ut iam nobilis ille audiat, qui generis ct uatalium excellit gloria , & ea propriE videatur significatio subesse nobilitati, quae excellentiam et praestantiam generis signat . Nos quoque ita hic nobilem, oe nobi litatem accipimus, cum de iis acturos nos esse , pollicemur . Dici autem nobilem , qui habet generis dignitatem, eo quod hinc notior sit, quam coeteri , confirmat tum locus Senecae , a ubi virtuti Stoich tribuens nobilitatem : qui imagines , ait , in

atrio exponunt, noti magis , quam nobiles sunt; tum consuetudo loquendi cum ignoti nobilibus opponuntur . Suetonius: b igno. tissimum quaesturs candidatam nobilissimis anteposuit. Praeterea etiam notus ali. quam

16쪽

Nobilitate disertatio. 13 quando pro nobili dictum est. Tacitus: ta

notos quoque equites Romanos operas arenae

promittere subegit . Erit igitur nobilitas id , quod Graecis . Contrarium tamen sensisse videtur Tullius , cum scribit Ap. pio: ib) nihil errabis se paulo diligentius ut quid sit εμ 'γενσι quidst nobilitas intelligas Athenodorus Sandonis flius quid de his rebus dicat , attenderis . Sed hic sententiam Stoici Philosophi, huius enim sectae Athen dorus erat, probat Cicero , ut Appii detrahat nobilitati , suaeque ignobilitati ab eius contumeliis caveat . Nobilis autem Graecis est ευγενης, quod bono genere dixeris, quomodo loquutus Plautus : c qui bono sunt genere nati, M sunt ingenio malo , suapte culpa degeneres abeunt genus ingenio improbant . Tullius etiam : s tibi Me fumis, ni st qui patricius sit, neminem bono esse gene- Te natum, facis, ut rursus plebs λn Aventinum sevocanda est videatur . Nobilis etiam resis pondet Graeco illi Lπα-ρ , seu ἄζωατηρ , quod esset bono patre, aut bonis parentibus , ut loquitur Cicero: eὰ qui cum set bonis

17쪽

14 De Romanorum Vetertim parentibus, atque honesto loco natus . Quo

nobilitatem Romanorum non ex genere assiimant , sed ab imaginibus ; ne credas , eos censuisse , nobilitatem ullam fuisse apud Romanos, quae bonum genus, bonosque parentes minime significaret . At cum Romano.

rum alii genere patricii essent, alii plebeii, viri hi praeclarissimi id docent, bonum genus non patriciorum aut plebeiorum fuisse, sed

eorum , qui imagines maiorum haberent . Ita ego intelligendos eos puto, qui nobilita. tem aiunt non esse ex genere , seae ab imagini. bus . Quae omnia suo loco clariora fient . Etenim tantum abest , ut Romanorum etiam , sicut coeterarum gentium nobilitas dignitatem generis minime diceret, ut auctores Romani ipsum generis nomen ad significandam nobilitatem saepissime uidipent . Ovidius: e Nam genus, oe proavos, ct quae non fecimus ipse, Vix ea nostra puto. Horatius: Et

18쪽

Nobilitate dissertatio. Is Et genus, ct uirrus, nis cum re , villain

alga .

Seneca a --- Nobiles non sunt mihi Avi, nec altis inclitum titulis genus , Sed clara Dirtus. Qui genus jactat suum. Aliena laudat. Sed ne alia , quae innumera sunt , persequar , Cicero pro Murena b sexies paucissimis versibus nomen generis assumit ad significandam nobilitatem . OptimE igitur Nonius Μarcellus: nobilis, ait, ad dignita. tem generis refertur. Hinc nobilis, & gene- robus a Latinis scriptoribus aut confunduntur, aut ita inter se distinguuntur , ut latius nobilis pateat, quam generosus. Virgilius O generosum sumit certe pro eo , qui generis dignitate excellit: eonia generose domo

Horatius: su Sed fulgente trabit constrictos gloria curru

Non minus ignotos generosis. Manifestius alter Satyricus huius vocis usum

vulgarem ostendit, cum illum improbat: se uis

19쪽

. 16 De Romanorum Veterum - uis enim generosum dixerit hunc,

Indignus genere , N praeclaro nomine

tantum

Insignis p

Addo etiam pulcherrimum locum ex Cassiodoro a , ut intelligas nullo non tempore Latium ita loquutum : Doctrina siquidem quos ab imperitis discernit, sapientibias amica societate comungit, cui perfacile est ornare generosum , quae etiam ex obscuro nobilem facit . Optimh ideo utrumque nobilem , &generosum , alterum cum altero confundit Ovidius, b ubi alloquens Fabios, eOS mo. do generosam domum , modo nobilitatem appellat : uo ruitis generosa domus p male crediistis bosti. Simplex nobilitas perfida tela caree Nec non, ubi Vlysses e sibi nobilitatem a matre additam , primum ait , deinde' se appellat ortu materno generosiorem. quoque per matrem Ollenius addita nobis Altera nobilitas; '

20쪽

Nobilitate dissertatio. IpDeinde :Sed neque materno quod Fm generosior

Ita pariter Graeci aliquando ae,smo, quod est nobilis & γοω ς confundunt , quod aliquibus est senerosus. Sed Graecis hoc discrimen proprie est inter te γενῆ, & γεπῶον , ut habemus ab Aristotele, a quod Cγενης, qui illustri est genere, γε-υος, qui ab illo non degenerat, appellatur . Apud Romanos etiam aliquid interfuisse inter nobilem , &generosum , constat ex Tullio , qui genus a

nobilitate distinguit , quemadmodum pro Roscio Amerino: b) genere & nobilitate facile princeps. Clarius juvenalis sc) :- Nobilis , & generosus

Adpotam nigrae lunam subtexit aulae. Nusquam tamen apud Latinos ita distinctum invenies nobilem a generose, ut no

bilis sit , qui bono genere, & praestanti ;generosus , qui ab eo non desciscit. Graeco enim illi γεννάος sub hac acceptione unum Verbum , quod responderet, Latinis nequaquam fuit, quod miror , doctissimos viros Barbarum , Muretum, Sigonium , Maioragium in vertendo Aristotelis loco non ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION