Stanislai Santinelli ... De Romanorum veterum nobilitate dissertatio

발행: 1717년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a 8 De Romanorum Veterum ea ait , multos Nobilissmos dictos , qui numquam Caesares fuere . Nobi morum , autem uxores Nobil in vocitatae sunt, ut .

mant, qui etiam addit ab his domos ipsas nobilissinas dictas. Utrumque constat eXdescriptione Constantinopoleos , ubi regione prima legitur: domus Nobilissimae Marianα , regione nona , & decima: domus Nobilissimae Arcadiae , deinde in Collectione civitatis: babet igitur Urbs Constantinopolitana palaria f., Ecclesias I ., domos divinar Augustarum 6. , domos nobilissimas Pro-.tonobilissimi praeterea honor deinceps inventus est in aula Byzantina , quo insignitus fuit Eumathius amorum Nysminii, & Nysminiae scriptor, eodem teste Alemanno . Sed satis de his, quae ad nomen aliquo modo spectare visa sunt.

32쪽

Nobilitate dissertatio. zy

Nobilitatἐs finitio . Nobilitas non est uirtus . Genus bonesi um idem , ac nobise . Nobilitas non sunt divitiae . Falsum est , nobilitatem

unquam emi .

SI nobilitatis tandem , quae veterum fuit, finitionem quaeris, accipe, quam tradit vir genere nobilissimus Boetius: a videtur ese nobilitas quaedam de meritis ve-κlans laus parentam . Id enim semper suit esse nobilem a clarissimis viris genus trahere , magnorum virorum sobolem praedicari , eaque aspergi gloria , quam malo res non sibi tantum, sed posteris etiam suis peperere . Quae laus igitur de maiorum meritis ad eos venit , qui ab ipsis propagantur , ea nobilitas est. At inquies, non igitur

virtus pmulta quidem Tullius , multa Seneca , totque alii scriptores tradidere, ut nullam prae-

33쪽

3o De Romanorum Veterum praeter virtutem nobilitatem esse evincerent . Sed hoc inter Stoicorum παράδου numerandum est . Aliquid virtutem esse tanto nobilitate praeclarius, quanto est illustrius propriis , quam parentum meritis Praedicari , ultro concedo ; virtutem idem esse ac ea , de qua loquimur nobilitate , concedet nemo. Alteram ab altera , ut inter tot unius fallem testimonio utamur,

distinguit Cicero, ubi ait: a) riminum

ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt . Quicquid igitur contra afferunt auctores , id vel ad elevandam sui generis obsicuritatem , vel ad sapientum sibi nomen parandum artificiose , & tumide iactant . Si in contentionem virtutem cum nobilitate voces, & ipse equidem

Malo , patre tibi sit Nerstes , dummo, do tu β AEacidae similis, Vulcaniaque arma capes

suam te Tbestae similem producat is ebillo. Caeterum ut ut vulcania arma capessas , emcies nunquam , ut Achille sis genitus,

si sibi

34쪽

Nobilitate disertatio. Irsi tibi Thersites pater . Confert igitur hominibus splendorem,& claritudinem sua m,& , si hoc mavis, nobilitatem suam virtus, generis nobilitatem non conseri, nec generis nobilitas ipsa est . Id vero etiam conceis dendum arbitror , hanc generis nobilitatem fuisse a virtute non nobilium illa quidem , sed parentum eorum , his acceptam referendam fuisse , horumque fuisse opus . Etenim si nobilitatem diximus , laudem a

meritis parentum venientem , necesse est, eos tanta floruisse virtute , ut nominis amplitudinem sibi comparatam ad posteros quoque transmittere potuerint . Qui claro propterea , & nobili genere orti dicebantur , iidem a causa bonesti genere appellati sunt . Fallitur enim Gebhardus , qui ad quemdam Cornelii Nepotis sa locum in

quit : Latini quorum parentes obscuros dicere nolunt, ac viles, vocant honestos gratia quadam sermonis . Obscurum, & vilem Latini inbonesium , non autem honestum dixere :suo patre stir natus, num ob cura matre inno.

nestus b) . Sed male illud eo sibi persua. sit Gebhardus, quod Nepos Epaminondam honesti genere natum dicit , cujus patrem 2Eliari

35쪽

3 1 De Romanorum Veterum

2Elianus scribit a fuisse αγλοῦ . Cum enim vocat ille Epaminondae genus bonestum, in hoc dissentit ab AEliano , quemadmodum dissentit a Plutarcho cum Neoclum Themistoclis patrem vocat b generosum, ,& Lb iis , qui referunt , patrem Eumenis ex aurigatione victum sibi quaesiisse , cum ait c , Eumenem domestico summo genere fui e . Nobili autem genere fuisse Epaminonda m , non unus sentit Nepos, sed praeterea Plutarchus , d qui eum genere parem Pelopidae utique nobilissimo facit. Hoc etiam innuit Suidas , qui clypeum sepulcro

eius impositum , clypeo autem draconem insculptum tradit , ut nimirum pateret , eum ex Spartorum genere esse , ita enim legendum πιναρρο non σπ αρτιαρὴ , Optime

est eorum , qui e dentibus draconis per Cadmum satis orti credebantur. Splendori autem debuit fuisse apud Thebanos ab illis Thebarum conditoribus genus ducere, alioqui hoc ad sepulcri honorem , sepultique gloriam significare symbolo insculpto, inane, ac ridiculum fuisset . Sed sententiam

36쪽

Nobilitate disertatio. 3 3 suam confirmat Gebhardus tullianis verbis : a cum e et bonis parentibus atque

honesto loco natus, quae tamen verba manifeste contra ipsum faciunt . En integram Tullii sententiam : qui Dionysius senior cum es et bonis parentibus atque honesto loco natus etsi id quidem alius alio modo tradidit abundaretque aequalium familiaritatibus , Sconsuetudine propinquorum , haberet etiam more Grociae quosdam ado centes amore conjunctis , credebat eorum nemini . Seae iis, quos

ex familiis locupletum servos delegerat , quibus nomen servitutis ipse derraxerax, ct quibusdam convenis , o feris barbaris corporis custodiam committebat . Miserrima hic a timore Dio. nysii vita describitur . Atqui ad hanc intelligendam non parum refert , quod ille illustri genere , illustri ideo etiam genere aequalium , & propinquorum consuetudinem horrens , servis se crederet. Certe tenuitas, & obscuritas generis quid ad hoc pertinere possit, non video , ut eius praesertim dubiae , & apud aliquos controversiosae facienda suerit mentio. Sed Cicero mentem suam satis explicat , cum locum bon sum conjungit cum bonis parentibus , quae

37쪽

34 De Romanoram Veterum verba respondent graeco illi Tπάτωρ . Sed haud aegre sibi quisque persuadebit Gebhardum falli , qui hooesiam gratia sermonis putat dici pro obscuro , ac vili; me autem etiam non falli qui bonesium puto, idem esse Latinis , ac nobilem , aegre fortasse sibi aliquis persuadebit . Etenim postquam etiam nitori suo , quam fieri potuit , restitutus est Latinus sermo , bonestos solemus

eos appellare , quos inter humiles, ac nobiles velut medios volumus significare. Nihilominus meas me sententiae non paenitet.

Suadet hanc Livius , apud quem bonestas primorum est : a faurorem in simi generis hominum, ex quo ipse si, odio alienae honestatis, ereptum primoribus agrum sordidistino cuique diuisse: suadet Tranquillus , b qui Pol-Iam Uespasiani Matrem dicit Nursiae boneso genere ortam , cum deinde , quae extintant Vespasiorum complura monumenta , vocet magnum indicium ipsendoris familiae, e vetustatis: suadet Asconius augustari aevi scriptor , ut optime coniectat Gerar.dus Ioannes Vossius c , qui , quos bon flos vocavit, mox nobiles vocat: cd cum Sulla

38쪽

Nobilitate disertatio. 3 su post fictoriam circenses Iaceret , ita ut lici,nesti homines quadrigas agitarent , fuis inter eos C. Antonius; paulo post autem : diximus am supra Sullae ludis, quos hic propi r victo. riam fecerit, quadrigam C. Antonium, oe alios quosdam nobiles bomines agitasse : suadet ipse Cicero qui saepissime bonestum cum amplo coniungit, aut cum nobili: a quas familiaε honestatis , amplitudinisque gratia nomino :

b ipse honestissimi, ac nobilissimi ge

neris . Porro si Tullius bonestatem tribuit Metellorum, Serviliorum, Scipionum , familiis , quos paulo ante omni iure homines nobilismos c appellarat; parum mihi vi. detur referre , quod priori loco bonestatem, altero amplitudinem, sicuti alibi prius bone. flum , deinde nobilem usurpaverit, tamquam minus significanti maius aliquid subiectu. rus , ut solet in oratoriis amplificationibus. Amplo tamen idem quoque bonestum subjicere non dubitat, ubi , quod animadversio. ne dignum puto, plebeiorum nobilitas cum

patriciorum nobilitate consertur: Q s sunt amplae & honestae familiae plebejae . Alibi etiam nobili honesium subiicitur : e in Hali.

39쪽

36 De Romanorum Veterum oensis Eumenidae nobilis bominis, & honesti . Eodem recidit , quod loco nupex citato Dionysium ait suisse bonis parentibus, & Mnesto loco natum, ubi aut neutra loquendi ratio nobilitatem , aut utraque certe significat . Attamen temere , & inconsiderate huiusmodi loquutionibus minime utendum, facile intelligunt, qui de Latinae linguae sanitate iudicare possunt . Conviciantis enim

suisset, si quis Tullio dixisset : nulla tibi

honestas , cum Arpino egredereris . Id autem accidit ob verbum homonymum, quod virtutem , probitatem , dignitatem , lain dem , praecipue cum neque generi , neque

similiae, aut si milibus jungitur , frequentius significat . Pro Archia : a nibit esse invita magnopere expetendum, nisti laudem, &honsalem. Pro Flacco b ironice tamen: habetis oe beneflatem bominis, S auctoritatem testimonii . Honestus ideo etiam aliquando animum , & mores respicit : tunc autem aliquid ipsa nobilitate prς stantius significat. Sallustius : Ea tempestate in exercitu no- pro fuere complures novi, atque nobiles, quibus divitiae bono honesoque potiores erant, factiost, domi potentes, apud socios clari magis, quam c. 34. η ς. 8. φὶ Iugurt.

40쪽

Nobilitate disertatio. 3 7 honesti . Livius: a ex Iuventute quidam

Lucanorum pretio astiti clari magis inter po pulares , quam honesti . Vere autem qui honesti sint, Tullius docebit: b cum honos sit praemium virtutis, judicio, studioque elotam delatum ad aliquem , qui eum bententiis , quis ragiis adeptus est, is inibi oe honestus , &honoratus videtur . Ab istiusmodi ergo honestis viris, ut ad propositum tandem re. vertar , nobilitas, & honestum genus proficiscitur : Horum enim virtus partis sibi honoribus effecit , ut cum eos ciere posisent posteri , illustre videretur ab iis origi. nem ducere , & eorum esse propaginem .

Sicut in novo omni populo , quod Livius de Romano aiebat c ; ita & innova omni

familia , omnis repentina ct ex virtute nobilitas fuit. Neque alia certe apud Romanos veteres ad nobilitatem via, nec temere iactabat illa apud populum Marius d) con. tra nobilitatem : si iure despiciunt me , faciant idem majoribus suis, quibus, ut mibi, ex virtute nobilitas coepit . Qui consilio apudeOS , vel manu potens rempublicam domi, aut foris administrandam susceperat , hic C a tan-

SEARCH

MENU NAVIGATION