Stanislai Santinelli ... De Romanorum veterum nobilitate dissertatio

발행: 1717년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 De Romanorum Veterum vertisse . En autem discrimen inter duo illa nomina ex antiquis Grammaticis : a

Nobilem dicimus nobilitate rerum , generosum autem eum , qui grcce γενναος an si tur .

Quod si hic pro γ,νναος , quam lectionem ipse sollicitare necessariis destitutus adminiculis minime ausim , recte legit Tiraquellus bὶ Lν ἰο, clarius liquet, generositatem apud Latinos idem sibi velle , ac boni. tatem , seu dignitatem generis . Dubium

tamen omne tollit vetus glossarium , quod alii citant : Generosus Q, o ἀπο γ νους. Allatam a Frontone horum verborum differentiam sulcimus ex ovidio: s e

O qui nominibus cum sis generosus a vitis, Exsuperas morum nobilitate genus, Item ex Livio: Ve Lus motus ex VOLscis nobilior vir factis, quam genere. Quare Mobilis ex quacumque virtutis , dc rerum dignitate , generosus ex solius generis dignit, te dicitur , si strictim accipienda haec nomina sint, quamquam laxius nobilem dicere ex dignitate generis frequentissimum est,& sertassis usitatius . Generosum vero etiam ex morum dignitate, & ex virtute dici ali

22쪽

Nobilitate distriatis. I9quando , licet asserat Tiraquellus ay, ne. scio , an continuo assirmandum sit . . Duplex enim locus , quem affert ipse , non satis mihi est ad id firmandum validus . ALter est Sallustii , b apud quem Μarius: fortist mum quemque generosissimum est ἰ alter Iuvenalis cc : uis genero a putet , nise for-ria 3 Sed prioris sententia est , fortissimum

quemqμe epe optimo genere ; alterius, optimo genere solummodo esse fortia . Nempe ute que , quod illis ita e re sua visum , nobili. tatem omnem evertere , nihil faciendam generis praestantiam , & omnia virtuti tribuenda esse , contendunt . Pro his stabit

nerosus p ad virititem bene a natura compost rus a Sed hanc Stoicorum sententiam alibi refellemus . Fateor tamen , generosum aliquando sumi pro eo, qui magno, & elato animo est, quae significatio ex priori certe est orta . Qui enim sunt excellenti genere, hi magno , & excelso praediti animo esse solent . Cicero : e) cum de Imperio certamen et cum rege generose , ct potenti . Nepos de Attico: qua ex re in pueritia nobilis in. B a ter

23쪽

1o De Romanorum Veterum ter aequales ferebatur , clariusque explendest bat , quam generosi condiscipulis animo aequo

ferre posseηt . Sed non est tanti his diutius immorari . Sicut vero generosus , hoc est , qui genere praestat, nobilis etiam dicitur , quia facile & civibus suis, & caeteris omnibus innotescies , sic etiam aliis nominibus appellatur , omnibus sere id proprie signi. acantibus , quod vel luce, vel loco omnium oculis proditur . Dicitur itaque claro genere , spleηdido , illostri, praeterea alto, sublimi, summo . Contra ignobiIes etiam ignoti , obscuri , humiles, infimi, imi appellantur.

CAPUT III.

Nobilium , O Nobiliorum Familiae . Nobili mi dignitas.

Nobilis, Nobilior, Nobilissimus aliis

quando ad genus minime reseruntur , quod nimirum priora duo abierint in cognomina familiarum Romanarum , postremum in titulum praeclarissimae dignitatis . De Nobili , ac Nobilioris apud Romanos cognomine asserui ex mente Tiraquelli a , quamvis, ut dubium est

24쪽

Nobilitate distertatἰo' et rest nemini de Nobiliore , quod cognomen erat Fulviae gentis , teste Livio , aliisque Latinis Scriptoribus, quibus crebro memorantur Μarci , & Quinti Fulvii Nobilio.

res ; ita non aeque videatur mihi certum de Nobili. Sane quae ad iraquello asseruntur , indubitatam fidem non faciunt . Volcatium iliam Nobilem , quem memorat ex Plinio a), Volcatium nobilem video dici in optimae notae editionibus . Valerium vero Nobilem tribunum militum, quem citat ex Iulio Fron. tino cb , si ita melius , quam Valerium nobilem , vel nobilem tribunum militum legendum est , cum unus e gente Valeria sic nuncupatus inveniatur , crediderim ita po

tius appellatum agnomine ipsi peculiari , quam quod familiae esset , quae istiusmodi

cognomine donaretur . Cceterum quod assert ex historia Machabaeorum se de Antiocho Eupatore , quo nomine scelestissimi parentis filius suorum adulatione , ut notant sacri interpretes, vocatus est , illud non magis dixerim gentis cognomen, quam Ptolomeorum fuerit Soter , aut Philadelphius. Μanifeste autem Iapsus est in regno suo vir iuris peritissimus , cum Honorium

25쪽

22. De Romanorum Veterum

Nobilem consulem cum Evodio sub Theodo. sio , & Arcadio citat, quamvis id non imnuat , proculdubio e codice Theodosiano . Hic enim non e Nobilium familia erat Honorius , sed ipsius Imperatoris filius, ideoque Nobilissimus, ut ferebat consuetudo, appellatus , quo titulo inscriptae geminae leges in memorato codice inveniuntur : Honorio Nobilissimo puero , o Evodio consulibus, quemadmodum aliae : Valentiniano Nobilisnmo puero, ct Uictore consulibus , quod nota. vit vir doctissimus aeque , ac diligentissimus Spanhemius a . Etenim , ut aliquid de Nobilissiino etiam dicam , obtinuerat multis ante saeculis usus , ut hoc honorario eis pitheto Imperatorum filii donarentur, tanquam eorum peculiari , & proprio, non eo duntaxat modo, quod bona Spanhemii pace dixerim , quo Claudii tempore talia augustae domus subsidia Britannicus, & Nero nobiles pueri vocati a Tacito b sunt . Tacitus enim non hoc eos tanquam illorum

proprio epitheto ab aliis discernere videtur, quod Nobilissimi titulo deinceps est factitatum , sed potius aliis coniungere , & confundere cum caeteris . En eius verba : se

dem o praef.Numisdis. 8. M ann.I. II. c. II.

26쪽

Nobilitate dissertatio. 23 dente Claudio circensibus cum pueri nobiles

equis ludicrum Troiae inirent, interque eos Britannicus Imperatore genitus , b L. Domitius mox in imperium, oe cognomentum Neronis ad. scitus . Μorem autem nobilissimos vocan.

di Imperatorum filios , & potissimum Caesares repetendum , ait Danhemius a a Traiano , testimonio veterum lapidum , & ab aevo Commodi, quo idem adhuc Cς. sar Pontifex nobilissimus appellatur . Primos certe , qui nobilitatem in nummis signare voluerit , ut totius antiquariae rei promus. condus Ioannes Valliant b testatur, Commodus idem fuit, cuius circumsertur nummus eX argenteis obvius , ex aureis rarissi,

mus cum inscriptione : Nobilitas Augusti . Iure ille quidem , quippe qui, teste Hero

diano, unus omnium ante se Imperatorum

nobilissimus fuit; at nullo illi iure, qui non humili solum sed sordidissimo loco nati Thraces , & Arabes , ac si Deorum san. guis fuissent, ausi sunt natalium sordibus praeclari ssimum nobilissimi epitheton praetendere. Maximini enim filio id tribuit vetus lapis : c C. ullus Verus Maximus nobilist=B mus

27쪽

14 De Romanorum Veterum mus Caesar Princeps Iuventutis, & Philippi Iunioris nummus, quod nullius ante ipsum nummi proserunt : M. Iu Philippus Nobilissimus Caesar a . Falli propterea apparet Butengerum , qui primum omnium inveteri lapide Licinium Valerianum ait vocatum nobilissimum , moX Carinum,&Numerianum . Sed & illis antiquior Geta , ut asserit Cangius in glossario , dicitur, in passione SS. Perpetuae , & Felicitatis , Geta nobili imus Caesar . Constat itaque iamdudum in more fuisse positum , ut Caesares

hoc titulo insignirentur , quem post Philippum passim legimus in nummis He. rennii , Hostiliani , valeriani Iunioris , Carini, Numeriani, Constantii, Maximia. ni Armentarii, Valerii, Severi, Liciniani, Constantini , & Crispi , qui omnes nondum imperii Sede Byzantium translata no. bilib=mi Caesares appellantur , ut eX numinmismatis Imperatorum Romanorum patet apud Ioannem Valliant. Quin etiam eum. dem titulum, tanti nobilitatis laus fiebat, ipsi sibi sumpserunt Imperatores , cum excitato glossario habeamus, id extare in Collatione legis Μosaicae c. I s. Diocletianus, s

28쪽

Nobilitate isertatio. 2 sMax mianus nobilissimi Augusti . Sed post restitutum etiam Occidentis Imperium Ιmperatoris sororem, ac liberos honorario hoc nobili i epitheto donatos invenio , quod ad priorum Imperatorum eXemplum factum existimo . Cum enim in literis Gise lae sanctimonialis , quae Caroli Magni soror erat , eius , nepotumque Caroli Magni fi. liorum nomina subscriberet Cancellarius ipsi enim non sua nomina , sed signum

crucis tantum sua manu eXaraverant, ut

eruditissimus Malallonius a advertit Gi. selam ipsam , tresque eius nepotes nobilis mos appellavit . Ita extat subscriptio apud

eumdem Μabillonium: b signum ΦGi. selae nobilissima Filia Pipini Regis , qui

hanc donationem fieri rogavit. Signum ΦCaroli nobilissimi filii Domni Caroli praecellentissimi Regis . Signum q. Pipini no. bilissimi filii Domni Caroli praecellentissimi Regis . Signum q. Chlodoici nobilissimi filii Domni Caroli praecellentissimi Regis . Verum multo ante distincta illa Nobilissimi, ac Caesaris nomina, & peculiaris Nobilissimi dignitas ornandis iis, qui propiores erant Augustorum fastigio , instituta fue

rat V De re diplom. I.2.c.M.

29쪽

16 De Romanorum Veterum rat eadem dicta Graecis taιφανουα ει ὰξία, seu νωβελισσιμάτου , sicut etiam εἰ φανε arra,

nobilissimi , qui tamen & νοβελίσσιμοι - . Quod si recte assirmat Spanhemius a b hoc tandem , postquam novam Romam translata est imperii sedes , inter Byzantinae aulae honores inventum fuisse ; oportet, aut

assirmet Butengerus Nobilismi dignitatem a Caesaris dignitate distinctam vere institutam a Magno Constantino fuisse post translatum imperium , aut ZOZimum arguat erroris , non quod alteram cum altera confundit , sed quod alteram ab altera distin. guit . Neque enim mihi videtur, ut visus est Butengero b), ZoZimus utramque confudisse , sed alteram potius ab altera distin. xisse , cum Delmatio reserat alteram, hoc est Caesaris , alteram, hoc est Nobili mi di. gnitatem Constantio, &Anaballiano collatam a Constantino , subjiciens etiam quibus vestibus hi pro hac dignitate induerentur . Eius verba latine dabo: c Erant σimperii quodam modo participes Delmatius.a constantino Caesar dictus de Constantius ejus frater , ct Anailbamanus , qui purpurea , Saureis ornata limbis veste utebantur dignitatem

30쪽

Nobilitate dissertatis. 27 Nobilissimatus, ut vocant ab ipso Constantino propter adgnationis reverentiam consequuti . Crediderim propterea Nobilissimi dignita. tem , seu Nobilis matum inventum fuisse primum a Constantino , a quo etiam Patricii dignitatem institutam, eamque Ο-ptato collatam idem ZoZimus a refert , & a quo inauditos antea alios titulOS , novasque dignitates, scilicet Regis Regum , & Regis Ponticarum nationum, praecipue Anaballianum , seu mavis Hani ballianum ex Anaballiano fratre nepotem honestandi gratia , excogitatas scimus , cujus pariter aevo dignitates IllustriumJpectabilium, Clarisi morum , Perfectissimorum natae sunt, ut idem Butengerus fatetur b3. Nobil malum tamen infra Caesariatum steti sse progressu tem- Poris , argumento est , quod inter Augu-ssorum liberos alii Caesares, alii Nobilissimi, iique iuniores appellabantur , praeterea etiam , quod ii , qui Nobilissimi fuerant , mox Caesares creabantur , cum propius ad spem imperii , & succedendi iura admoverentur , ut in notis suis ad Procopii A nec- dota, Iustiniani , & Valentiniani iunioris exemplo ostendit Alemannus , qui propter

ea. ca c. b de Inperio Com. La. c. 2I.

SEARCH

MENU NAVIGATION