장음표시 사용
41쪽
38 De Romanorum Veterum tantam laudem consequutus putabatur , ut posteris omnibus gloriae , & magnae quidem fuerit ab eo genus suum trahere. Hoc vero, quod manifestius fiet infra de veteribus Romanis , haud aliter se habet in o. mni bene constituta republica hac quoque aetate . Aliquem mihi memorate, qui so titudine , prudentia , caritate in patriam ad rempublicam admotus sit , & in altissi. trio collocatus honorum sastigio , hic sane virtute sua in totam familiam, in natos na. torum , & qui nascentur ab illis nobilitatem invehit . Quod utinam meminerint ii, qui tantopere nobilitatem suam iactant . Pro. secto hoc fieret , ne vellent ab hac maiorum virtute degenerando, quod clarissimum
ab illis acceperunt, vitiorum suorum somdibus nomen obscurare . Neque enim hanc avitat gloriae haereditatem sine sacris adeundam esse , credendum est, quam poste ri virtute cum avis certando in dies auge.
re , & splendidiorem facere debent. Illis, qui secus sentiunt, plautinum illud sa oc.
cinere debemus: Itane tandem maiores famam tradiderunt
42쪽
Nobilitate dissertatis 39. Ut virtute eorum ante parta per flagitium perderes pSi quid es in nobilitate lanum d eboe.arbitror, aiebat Boetius a , ut imposta nobilibus nece ludo videatur, ne a maiorum virtute degenerent . Pulcrum quidem si de omnibus nobilibus id dici possit , quod Brutus Cicerm ni de eius filio scribebat : b Cicero filius tuus fle mibi se probat , induφria, patientia ,
labore , animi magnitudine , omni denique o .cio , ut pro6us nunquam dimittere videatur cogitationem , cujus sit Ilius. Commodus ille genere quidem nobilissimus , sed inter imperii sordes flagitiis suis numerandus , licet
genus vitiis sςdaverit, imponere tamen fiturae aetati conatus est , cum adversae illius nummi parti . quem ad iactandam nobili. talem cudi voluerat , mulierem imprimi iussit stantem , dc hastam dextera tenentem , ut scilicet ipsam nobilitatem victoriis suis inclarescere significaret c . Adeo non ignorant, quid debeant facere, requiminime iaciunt, quod debent. Sed meum non est officii sui nobiles admonere : satius est iis occurrere, qui haud scio, an opinari
43쪽
4o De Romanorum Veterum possint, divitiis veterum nobilitatem con tineri . Usurpant enim illud: ai genus , ct formam regina pecunia
Quod si his persuasum est, formam pecunia donari, & genus donari credant; sin autem id a poeta ex sensu avarorum dictum est , qui omnia pecuniae deferunt, id potius sibi persuasum velint: b Licet superbus ambules pectinia,
Haec duo itaque optime distinguit Historicus : c) bunc principem genere , oe divitiis; itemque infra: d) mulier nomine Busa, genere clara, ac divitiis. Tacitus pariter: e Plancinae nobilitate, & opibus . Nihil enim divitiis unquam fuit , quemadmodum ne modo quidem est, cum nobilitate, si ve novae sint , sive a maioribus relictae, ideoque inter angustias sortunae Μ. Hortalus dicitur retinens avitae nobilitatis , quemadmo. dum etiam natalium splendor , quamquam paupertate pressum, Accium illum Suram it ad
44쪽
Nobilitate dissertatis. ΑΙ ad spem praeturae hortabatur . Pro diversa tamen sententia citant nonnulli Aristote. Iem, qui ait: a genere nobiles videntur esse, quibus maiorum est virtus, o divitiae. Verum haec Philosophum ex vulgi opinione loquu- tum , cum patet eo , quod pluribus locis in eodem politicorum opere nobiles, ac divites distinguit , tum eo maxime , quod nobilitatem supra b non timide dixerat, videri, sed plane fassus fuerat generis esse virtutem , hoc est praestantiam, ut obertus -- phanius interpretatur . Ex vulgi opinione multo magis loquutos, ne longior sim singulorum auctorum verbis referendis,omnes
eos dicam , qui , nulla Virtutis mentio. ne solis divitiis nobilitari homines, asserunt. Vulgus autem , cuius oculos nihil magis praestringit, quam divitiae, qui beatum neminem putant praeter divites, divitiis etiam nobilitatem definire, cui mirum p praecipue cum divitiis nobilitatem egere ad tuendum locum suum , eisque magis illustrari ultro docti etiam fateantur, laudentque Tiberium, qui nobilitatem opibus Juvandam , t aliquando censuit, ac Vespasianum , qui consulares
45쪽
41 De Romanoram Veterum nopes quingenis sestertiis annuis sustentavit a . Quamquam Vero opibus , & divitiis nobilitas minime continetur , sit tamen saepissime , ut multi nobilitatem divitiis debeant. Prodendae enim virtutis, ex qua una nobilitas proficiscitur , animique magnitudinis declarandae occasionem saepe magnis viris opes suppeditarunt, qui obstante re angusta domi nunquam forte e sordibus emersi Lsent . Qua una ratione nostra etiam hac aetate auro parari posse nobilitatem , contendo . Nunquam enim venalis proscribi nobilitas potest, licet vulgo dicamus , aliquos sibi, ac suis nobilitatem pretio emere , eamdemque tanti indicari . Optime hoc
Nobilitare hominem xon ulla pecunia, nullae Dipitiae possunt: pretio nam dignior omni
Nobilitas: haec non emitur , nec vendi.
Cum Principes nobilium loco, titulis, iure illum donant , qui magnam auri vim in aerarium intulit , non ementi nobilitatem addicunt, sed magno hoc praemio , ob le-'Vatum aerarium , civium in patriam amo.
46쪽
rem prosequuntur . Vera autem, & germana haec , quae vocatur , patriae caritas sit, necne , parum refert , cum praemia
Princeps & militibus largiatur sortiter ob
honoris spem , aut poenarum metum a gentibus , qnorum tamen vera sortitudo
non est , teste Aristotele a 3. Si, cum Veneti bello Ianuensi ad Clodiam, civitatem suam optimo iure , ideoque nobilitatem , quae apud ipsos optimo civitatis iure continetur , iis largiti sunt, qui privatis sumptibus pecunia , commeatu, militeque , aut clasem, aut littorales copias iuvarunt b , nobilitatem tamen eos vendidisse , minime dicimus , cur iidem dicendi sint nobilita tem Vendere, cum eam illis largiuntur , qui opes difficillimis reipublicae temporibus inserunt in aerarium , quibus classis parari possit , non video . Nempe eadem utrobique mihi videtur in patriam caritas , idem honestus , gloriosusque divitiarum usus . Nobilitatem itaque unius virtutis esse praemium , iterum aio, virtuti tamen, ut eam promereri possit , aliquando diu, tias , aliquando etiam litterarum studia materiam subiectam tantummodo esse .
47쪽
Sed ne diutius de verbis disputem , quod
ad rem spectat , illud inter omnes constare arbitror , neminem nobilitatem consequi , nisi qui sanguinis sordes , ut ita dicam , eluat, & abstergat , nobiliumque quae sunt , iura , & locum obtineat. Huc autem cum pervenire quis possit , civilis prudentiae , fortitudinis , aliarumque vi tutum specimen edendo , opes ad belli subsidia , seu pacis ornamenta conferendo, eloquentia , iuris civilis scientia , aliisque disciplinis optime de republica merendo , per haec omnia nobilitatem acquiri posse , fateor ; horum ullo nobilitatem contineri, nego . Virtutibus insigni , divitiis pollenti, litteris instructo multae patent ad nobilitatem Viae, cum tamen, neque virtus, neque
divitiae, neque litterae ullae aut sint modo, aut unquam nobilitas fuerint . Verum qui primus quacumque de causa ab iis, ad quos spectat , nobilium iure , ac loco donatur, hunc novum potius appellabo , quam nobilem : qui ab eo deinceps erunt , hos nobiles dicam , cum de illius meritis laus ad i. psos ventura sit . Quae res tamen , Cum Princeps homines nec privatim , nec publice utiles nobiles appellat, ac appellari iubet , quaenam laus ad eorum posteros
48쪽
Nobilitate distertatio. 4 s. venire possiA , ut nobiles sint ρ Licere hoc Principibus quemlibet, inopem, divitem , frugi , nequam , mediocris , infimi gene
ris in nobiles cooptare , ita ut, quo coet:
ri , qui in eorum ditione sunt , nobiles , optimo fruatur iure , certissimum puto , & veterum etiam exemplo infra docturus sum . Quoniam vero in Principum facta
inquirere eorum reverentia prohibemur ,
taciti tunc Principis beneficium admiramur Virtutemque eius , qui illud promeritus est , dum credere malumus , quam scrutari , illaudatos non snimus , qui ab eo. dem sunt . Plura qui desiderat de nobili. tatis acquirendae rationei, Tiraquellum consulat , cum a nobis petenda non sint , qui de veterum agimus nobilitate.
49쪽
Majorum mentio ad fgnificandam nobilita. rem . Terrae ilius pro ignobili . Genealo. giae . Imagines . Sine gente ignobilis . Nomen pro nobilitate . Auaedam de multipli. ci Romanorum nomine . Nobilitas non es quid at ienum.
Consuetudo obtinet apud auctores,
ad significandam nobilitatem . Virgilius : a Turnus avis , atavisque potem. Ovidius: b
Si modo non census , nec clarum no
Sed probitar mavos , ingeniumque facit . Martialis ad Gelliam: e Dum proavos, atavosque refers ct no
Cicero: Q homini ille bonorem , non generi : moribus , non majoribus meis, virtuti
50쪽
Nobilitate disertatio. 4 perspectae , non auditae nobilitati . Plinius : Λ illos ingentium virorum nepotes , illos posteros libertatis . Hinc factum est , ut qui ignobilis erat, terrin filius nuncuparetur, ut pluribus ostendit Angelus Politianus b) . Cum enim ignotis parentibus , & obscuris ortus esset , ita appellabatur , ac si bruta
terra natus esset, cui pudor erat patrem cie. re . Ideo apud Ciceronem hoc habemus : e Cn. O Iavius, an Cn. Cornelius quidam familiaris tuus, summo genere natus, terrae filius . obscurissimum hominem, de cuius ne nomine quidem constabat , postquam irridens summo genere natum dixit, terrae
filium appellat . Hinc ille dὶ fraterculorgigantum , ille se terrae progeniem huiusmodi sortis homines vocat . Porro quoties ali. cuius nobilitatem luculentius ostendere , dc extollere volebant Veteres , quid aliud faciebant , quam quod modo facimus λ sci. licet geneologias ordinabant , & a primo generis auctore totam posterorum seriem recensebant. Virgilius , ut Latini nobilitatem explicaret:
