Specimen historicum de Eumene Cardiano a caeteris Alexandri Magni ducibusrite distinguendo

발행: 1838년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Mi fere ora me habuisti. Tibi debeo. Vir Clarissime,

quidquid in Orientalibus uteris profecerim, Tuis ex- Aertationibus, monitis, auxilio fetum est, ut in his diis perrexerim, et jam tanto eorum amore ducar, ut ulterius progredi in hisce unice cupiam. Tu praeceptor optime, ne mihi desis, sed eam mihi amicitiam,

eram erga me animum ferves, quem hucusque sum expertus.

Hos omnes, mi Clarissimi, quorum disciplina in his Euris uti mihi contigit, gratias accipite quam maximas pro Uirmione vestra. Diu Vos incolumes Summum De Numen servet, semperque habeatis discipulos, qui vestra digni sint cura. Vos denique , Amici, quibuscum his literis operam

dea, alloqui liceat. Nondum vobis valedico, nam alia etiam studia me apud vos retinent; nolim tamen omismittere, ut hae opportunitate non publice profitear quanti eam faciam amicitiam, quae studiorum ommunitas primum unxit, Orfirmavit deinde morum mi- Etudo. Iam vero vos , Amici , exhortari Deat, ut amicitiae sacra pie colere pergamus, et, dum fata finiant, id pinculum firmum maneat, quod nos conjunxit. me equidem sancte promitto, me omni opera fetuis rum, ut fidum eumque dignum amicitia me praestem. Disilire by Ooste

12쪽

caedem ............ p. I.

IV De Dimis, quae Eumenes cum Antigono etessit. me Iiis D. A,

13쪽

s. i. Eumenis mores et in nium ms II. Eumenis munus, scripta, politica consilia. . . . Q. III. De Eumenis existiniatione rapti reliquos Alexc uir

succeFfores . . . . . . . . . . . . Pari a

16쪽

PROOEMIUM. Quod oratius dixit: is eonsilii expers mole rustfva, saepius in gentium historia comprobatum videismus maxima enim regna cito corruerunt, cumque jam nihil superandum superesset, ipsa internis discidiis et bellis interierunt. Complura quis tum cantiquorum, uim etiam ex recentiorum populorum historia excitare

hujus rei exempla possit, at nullum illustrius illo est, quod Alexandri agni ejusque successorum historia praebet. Condidit ille imperium, quod cultissimas Europae Asiaeque gentes continebat, ersas, qui Graecisio Europa ita metuendi fuerant, sibi subjecit, pervenit

in Indiam, quo nemo antea ex Europa fuerat progressus, nec dum his lactis perfecerat, quae mente agitabat. Cum ad orientem imperii fines latius extendere haud posset, occidentem versus progredi voluit, et maximos fecit apparatus, cum ipse, aetatis flore, subito est exstinctus Maxima quaeque animo volvens Alexander rebus humanis est ereptus, et cum illo

17쪽

latum hoc imperium corruit. Non erat, ut illi succedere posset duces, quos secum habuerat, singuli sibi aliquid acquirere avebant, inhiabant provinciis, et

Vincula , quae totum regnum continuerant , s luta erant, et morte Alexandri confracta. Sequuta

sunt perpetua inter illos bella, quibus imperium, quod intermedium erat, dilaceratum fuit, quaeque non ante sunt composita, quam omnium vires essent exhaustae et Alexandri imperium penitus interiisset. Habet autemborum temporum historia, quo nos alliciat, atque deIectet. Tum enim multi prodierunt, quorum ingenii mentisque dotes admirari debemus, alios sagacitate et prudentia, peritia militari et sortitudine alios insignes deprehendimus. Sunt, quos admireris, sunt quos ames,lant item, quos oderis, nec ullum lacile tempus tot, tamque varii ingenii homines protulit, qui omnes sumisma virium intentione, sibi invicem oppositi essent. Hoc ipsum tamen effecit, ut dissicillimum sit, rerum, quae tum gestae sunt, caussas et ordinem, tum vero etiam illa principia, e quibus reliqua omnia orta sunt, rite perspicere. Quodsi aliquando horum temporum historiam bene intelligere velimus, hoc imprimis agendum est, ut rite discernamus et distinguamus. Ita enim habebimus, cui insistentes, turbas istas, quae Europam tum et sam agitarunt, optime discernere rerumque rationem perspicere possimus Veruntamen hoc illud est, quod plurimi Dissiligo by Orale

18쪽

historici neglexerunt. gerunt de Alexandri ducibus. eorumque facta exposuerunt, quasi omnes eodem proinposito eodemque modo bella gessissent, mores, ingenium vivendique rationem singulorum non attenderunt, et de omnibus simul eadem ratione agentes, effecerunt, ut saepe summa confusione et obscuritate haec historiae pars prematur. Quo vero accuratius eos consideramus, qui post Alexandrum inclaruerunt, eo majorem inter eos diversitatem animadvertere licet, quae rite perspecta dici vix potest, quantum conserat ad res gestas rite intelligendas et explicandas. Unus autem inter Alexandri duces est, qui prae caeteris nos advertat, Eumenes Cardianus, qui aliam vitae rationem ac caeteri nactus, diversa ab omnibus deinde consilia habuit, et vindex regiae familiae dici maluit, quam sibi aliquid acquirere. Hic solus sese omnibus opposuit,

et, cum caeteri regiam domum contemnerent et odio

persequerentur, ipse hujus jura ut defenderet, nullos labores nullasque molestias detrectavit, et Vitam citius, quam fidem deseruit Iulus opera factum est, ut tamdiu haesitarent duces caeteri, antequam regium sibi nomen assumerent, et nemo suit, qui dum ille vixit, hoc nomine gloriari sit ausus. Hujus, ut recte Nepos monuit, si virtuti par data esset ortuna, non ille quidem major, sed multo illustrior atque etiam honoratior fuisset quod magnos homines virtute meu-mur, non fortuna. Quapropter nobis hujus viti vitam

19쪽

accurathas paulo investigare proposuimus, quo melius ipsum cum cognosceremus, tum imprimis a caeteris successoribus Alexandri distingueremus. Qua in re si aliquid consere licebit ad horum temporum intelligentiam patefaciendam, non sane vanus labor erit. Ut autem rite procedere possimus, primo agendum est, de iis auctoribus, quorum auctoritate in tradenda Eumenis historia usi sumus, deque sontibus, ex quibus illi ipsi profecerunt, ut si nobis de fide ipsorum historica constare possit, deinde Eumenis vitam enarrabimus, ut tandem viri indolem adumbremus, atque eum cum caeteris comparemus Alexandri successoribus, ut inde appareat, quantopere fuerit ab omnibus di

20쪽

DE FONTIBUS, E QUIBU NOTITI DE EUMENIs

Cum de re aliqua agitur, quam ipsi non vidimus,

sed cujus notitia ab aliis est petenda, necessario prius de fide eorum nobis constare debet, qui eam nobis tradiderunt, si quidem verum ac salsum rite discernere velimus. Est hoc quidem in historia saepe dissicile, aestimare, quid singulis auctoribus sit tribuendum, sed unica tamen via est, qua tuto procedere, imprimis in antiquarum gentium historia possis. In ea vero maximam etiam dissicultatem quaestio habet de fide, quam scriptores merentur. ulti enim nobis interierunt auctores, et plurima ab iis accepimus, qui ne tempore quidem vixerunt, quo ea gesta sunt, quae tradunt. Ili multo post historiam scribere aggressi, ex prioribus Profecerunt, quorum scripta nostrae aetati periere. Quum igitur de eorum fide quaeratur, prius illorum rationem habere debemus, quorum hi vestigiis institerunt, quod eo est dissicilius, quo minus antiquiores illos novimus. Ex iis, qui Alexandri Μagni ejusque successorum historiam scripserunt, scripta nullius supersum, qui ipse eorum teinpore vixerit, et nihil ad nos

SEARCH

MENU NAVIGATION