장음표시 사용
1쪽
2쪽
AD SUMMOS IN PI ILOSOPI IA RONORES AUCTORITATE AMPLISSIMI PIIILOSOPIIORUM ORDINIS IN UNIVERSITATE FRIDERICIA GUILEI MIA RUENANAR ITE IMPETRA DOS SCRIPSIT
ET NA cvM SENTENTIIS CONTROvERSIS
ADVERSARIORVM PARTES SUSCIPIENT.
4쪽
6쪽
Corthaginiensis rei publicae sorma dubitari nequitquin primis temporibus similis fuerit eius, qua tunc, quum Carthago conderetur, uti solebat Tyrus, quae huius urbis praecipua est origo. Praesertim quum qui huc demigrabant cives Tyrii , divitiis et generis splendore
clarissimi, quam maxime ei quem tunc patria habebat gubernationis modο, faverent atque urbem patriam eam lantum ob causam reliquissent, quod istos , qui ibi cum vulgo faciebant, non impedire potuerant, quominus adros novaS consurgerent. Tyri autem inde ab antiquissimis temporibus reges imperabant, quorum potestatem auctoritate duorum senatuum certis terminis circumscriptam et definitam esse legimus. Etiam populi totius concio multum valebat ad res publicas gubernandaS.
bello clara fuit, ita domi status variis discordiarum casibus agitatus est . Ex qua rerum perturbatione tyrannis evasit. IIanc autem eam imperii formam secutam esse, qua vis omnis fere penes primores civitatis est, Aristoteles his verbis docet ) : ,αλλα μεταβαλλει καί εἰσ τυραγ-
7쪽
ἐγM-εδα μου και εν Καρχηδονιμ. Fui SSe quempiam qui, ut huius reipublicae gubernandae formam satis tutam redderet et diuturnam, certas civitati Carthaginiensi leges constituerit, ex Aristotele facile cognoScitur, qui de singulis Carthaginiensium magiStratibus brevi loculus nonnullas res affert, quas quaSi depravationem et ec αρ/σο-
Waren, geschielit nirgendS ErWalinung .uuius autem reipublicae Carthaginiensis administrationis quae fuerint singula instituta, pauci adsunt veterum scriptorum libri, unde possit indagari. ouae quidem exposuerat Aristoteles, inter omnes veteres multo aptissimus qui ea et percipiat et describat, in libro nερι των πολιrNων; hic nutem liber ad nos non pervenit. In libris, qui inscripti Sunt: noλιτικων βιβλεα oκτω, AriStο- teles reipublicae Carthaginiensis non aceuratam depingere vult imaginem sed demonstrat potius, quoad singula eius instituta ei civitatis formae respondeant, quam ipso
quasi absolutam et perfectam sibi finxerat. Nihilominus id, quod in his libris scripsit, ad percognoscendam reipublicae de qua loquimur gubernationis formam maximi
8쪽
esi momenti. Secundum autem obtinent locum, quae in
Podbio de Carthaginiensium civitato legimus. Polybio
enim accurate percipiendae eius copia erat data, et, quae ingenii huius scriptoris erat subtilitas, in universum quidem satis dilucide eam explicare valebat. Ris adiungenda sunt, quae de eadem re inveniuntur apud Di dorum , qui Ephorum et Timaeum secutus est, apud Livium, in historiarum libris Iustini, cuius auctorem Trogum Pompeium ex Theopompo et Timaeo hausisse constat. Ili autem tres scriptores quae de reipublicae cadithaginiensis forma et institutis tradiderant multo minore sunt side et auctoritate, quam quae Aristoteles et Polybius. Inter scriptores recentiores , qui ex hisee fontibus rei publicae nostrae imaginem adumbrare sibi proposuerant , primi nominandi sunt liendreich, campomanes, Dampmartin, quorum de libris conferas quae brevi animadvertit Boelligor Deinde autem Reeren D, Boetii-
ouos scriptores reipublicae Carthaginiensis formam in
universum singulari cum doctrina et sagacitate commemtatos esse eamque recte et probabiliter aestimasse, i ter omnes pro certo constat. Nec minus apte singula eius instituta, quantum opus erat, ut ea accuratius intellegeremus, cum similibus aliarum civitatum et veterum et
ab A. R. L. Reeren. l. l. 3 a Frid. Guil. Κluge. Aristoteles. De Politia Carthaginiensium. vratistaviae 182d. 3 Carol. Goet sing. Aristotelis Politicorum libri oelo. Ienae i823. Exeurgiis III. de republica Carthaginiensium D sitired b, Cooste
9쪽
recentiorum temporum institutis ab iis comparata esses videmus. Sed quae fontium est natura, unde harum re
rum explicatio haurienda erat, sieri non potuit, quin, ad singula quidem quod attinet, in eorum descriptionibus
nonnullae res inveniantur, quae utrum probabiliter sint excussae annon, incertus esse possis. ouare mihi non supervacaneum esse videbatur, novam de his rebus instituere quaestionem. ouae autem in hac quaestione maioris momenti esse putabam, plurima ad tres principes reipublicae nostrae magistratus pertinent, ad regeS, Senatus, collegium centum virorum. ouos igitur magistratus respiciens primum de numero disseram, quot Singuli fuerint, et de tempore, quamdiu munere Sint periuncti, deinde de via ac ratione eos elegendi, tum de eorum auctoritate et potentia. Et id quidem ita instituam, ut
in priore dissertationis parte reges et senatuS, quoninmhi magistratus inter se arctissime cohaerebant, in altera autem centum virorum collegium pertractem; id praecipue agens, ut, quae vera Se praebent et certa, idoneis probem argumentis et ab iis rebus, quae verisimiles tantum apparent, quam accuratissime poterο decernam. ouae autem conici tantum possunt et divinari , non nisi ut coniecturas et divinationes asseram.
10쪽
Plures eodem tempore Carthagine fuisse reges ex Aristotelis verbis i) constate , ει δὲ παραπλήσια τὴ
ex comparatione regum Carthaginiensium cum regibus Lacedaemoniorum et ex eo, quod simili modo Livius 33 reges Carthaginienses velut consulare imperium fuisse scribit, Goetti ingD binos Carthagine reges fuisse concludendum esse censet. Sed in his comparationibus nihil potest inveniri, cur eas tam late patere necesse sit, ut ex iis idem illis attribuendus sit numerus ac regibus Lacedaemoniorum et consulibus, qui erant Romae. Etenim Aristoteles hoc loco quem laudavimus in una eademque enunciatione etiam magistratum centum et quatuor virorum cum Ephoris comparat, quoS quatuor aut quinque tantum fuisse scimus. Sin autem Goetiling scribit: hAristoteles regum Carthaginiensium institutionem non differre ab Lacedaemoniorum nisi ratione eligendi asseruit, haud ita prope ad Aristotelis sententiam accessisse