Petri Magni De consilio ad Octauium Farnesium Parmae ac Placentiae ducem eiusdem orationes tres Prima pro eodem ad Gregorium 13. Altera ad Sixtum 5. pont. max. Tertia in funere eiusdem Octauij ad sodales S. Crucifixi. Eiusdem carminum liber 1

발행: 1587년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

istotele dicuntur. itaque res est quaedam media, quam ab eo qui consilium dat,ad eum proficiscitur, cui consilium datur a agitur omnis de consilio disputatio i trirbus fere partibus continetur . a uiuenim: quaeritur iquae nam ea sint , de quibus homines consulunt i aut qualis esse debeat is, qui consitum daturus estia iis quod eius sit ossicium, cui consilium datur . haec v singula persequamur, de re primum , tum de personis agemus . Quae nam ergo sunt, de quibus homines consulunt cum homines dico,sanos intelligo inequq

enim ratio habenda est eorum, de quibus mente capti aut fatui consultarent: ut, an volent, an digito caelum attingant , an Oceanum exhauriant. Omnia ne igitur in consultationem cadunt i an quaedam a conmsiliis excluduntur e Ac primum illud meminisse oportet , consulere nihil aliud esse , quam quid agaimus inquirere, aut quid potissimum agamus. primum

igitur in consultationem non cadunt quaecumq. heri non possu ut,quae ae bina m dicuntur. hoc enim stulti

se dicebamus,deliberare an facias,quod fieri nullo modo possit. Quae vero fiunt, eorum Aristoteles, cuiusque seriae disputationis auctor grauissimus, quatuor principia, seu causas enumerat, ad quae omnia reseruntur necessitatem,naturam,fortunam,atque hominem, siue humanum animum. Quae necessitate fiunt,quaeq. aeterna sunt,consilium non admittunt: ut quae in mathematicis demonstrantur: quorum principia, quaeq. ex principiis consequuntur, necessaria sunt, aeterna, immmutabilia.quis enim sanus deliberet, an e bis septem velit quatuordecim fieri .ut, si aequalibus aequalia dempseris, e Te quae remanent aequalia,an secus , cum necesse sit ita esse e uod autem necesse est, quodq. fieri non potest, id ei vix Gor,ia d. bre , licet ratione diversa sint,sita tamen vise mutuo consequuntur. D m Quod

12쪽

DE. CONSILIO s

Lod non potest fieri,id necesse est non fieri:& quod net cesse est fieri, id non potest non fieri. Quae natura fi uti

ea nihilo magis in consultationem cadunt. eorum alia semper eodem modo eueniunt,ut ortus, atque occasus siderum, ut anni tempora, quae certum ordinem ser

et ratem autumnus sequiturgosi acer hiemssit,

alia no semper eode modo fiunt, ut aestus, ut frigora,vesiccitates,ut imbres,quae certum non habent, nec definitum ordinem. De his,ut ante dictiimnest,neino deliberat. quamquam enim a natura fiunt,a nobis tamen fietri non possunt. S ,quod ad cosultationem attinet, periride est heri non posse,& a nobis fieri non posse. Sed neque de iis,quae fortuito contingunt, est consultatior, ut an thesaurum inuenias, an urnam argenti tars qua tibi monstret:quae si a ratione prouenirent,ex qua consili choritur,fortuita non essen quamquam, ut est hominum

audax insania, non desunt, qui thesaura quoque inueniendi se callere artem profitentur. Suos qui audiunt, eos ego ad agnatos, & gentiles censeo deducendos. Quoniam igitur neque necessariis, neque naturalibus, neque fortuitis in rebus consultatio locum obtinet,c sequens eli ut videamus,an ei locus sit in iis,quae ab homine proficiscuntur, quorumque principium, & quasi sons humanus esse animus dicitur. Haec aute aut praeterita sunt, aut praesentia,aut futura . De praeteritis

nulla est deliberatio: quando,quod factum est, fieri non potest,quin factum sit,ut inquit Agato: Namq. illud unum ne Deo quidem licet,

duae factasunt,eafacere infecta visient.

Hinc acta agere prouerbio dicuntur, qui id frustra conatur.De praesentibus item nemo deliberat: quia quod iam

13쪽

d PETRI. MAGNI

iam est, id necesse est esse it quod autem necesse est esse. id non potest non esse.necessaria vero, & quae fieri nopossunt,in deliberationem non cadunt, ut modo dem strauimus. Futura aut artibus comprehensa sunt , aut nulla arte conti nentur .artem hic & scientiam, & artificiosam cuiusque rei viam ac rationem intelligo. Earum aliae semper finem suum consequuntur, neque umquam eo frustrantur,ut ars canendi ars saltandi,ars recte loquendi atque scribendi, quae grammatica dicitur, item numerandi,metiendi seliae q.huiusmodi,quas mathematicas appellant: aliae interdum successu carent, quae vocantur a Graecis: cuius generis est ars medendi, nauigandi,agri colendi , item persua dendi ars,id est rhetorica,praeterea militaris, seu bellica, quaeque his omnibus praeest, reipublicae gubernadae scientia, quae ciuilis ars,seu recepto ia nomine politica nominatur. Ac certa quide, siue ea certis atq. exquisitis artibus tradantur,siue alia qua via sensui maniusta sint, consultatione non egent et neque qui aliquid certo sciunt, de eo Pythium, aut consultorem adeunt,

Suarum rerum incerti, quos isse pa ope ex Incertis certos, compotesique consili Timis ait, ne res temere tractent turbidas. iNulla itaque de litteris, aut lineis deliberatio suscipitur, quarum rerum & certus usus est, &exquisita doctrina neque de iis,quae sensu percipiuntur, ut an panis hic sit,an consectus sit,ut oportet, quae si singula in dubium reuocentur, infinita fuerit consultatio, neque ullus eius exitus inueniatur. Incerta very aut ad nos pertinent,aut ad alienos ac longinquos homines, penitum. a nostro commercio remotos. Quae ad nos nihil attinent,ea nec ad nostrum consilium spectant: nec de Scy-

14쪽

DE. CONSI LIO di

Scytharum republica Lacedaemonis, nec Scythae de

Lacedaemonia consultant. Quae ad nos pertinent,ac plerumq. eueniunt, ea sunt quae consilium admittunt. nam quae raro contingunt,ea no a nobis originem ducunt, sed ad fortunam reseruntur: de quibus supra dictum est. verbi gratia, qui in rebus bellicis bene se gerunt, ii plerumque victoriam consequuntur et qui vero terram subigunt,aut arant, ij raro thesauru inueniunt, quamuis eam optime subigant,aut arent. Ergo in his, quae plerumque eueniunt, alia extrema sunt, ad quae cetera dirigunturialia quaedam media, per quae extremum aliquod assequi conam nr. extremum hoc Graecim ps,nos finem appellemus: finemq. esse dicamus, qui propter se expetendus sit, cuiusque causa cetera fiant. Finis igitur in consultationem non cadit. suus enim cuique statutus ac certus est finis:&,certa quae sunt, consultatione non egent,ut ante dictum elL nam ideo conis sulimusAt statuamus i quod autem certum & constitutum est, de eo nihil attinet consultare. itaque nec orator deliberat an persuadeat, nec imperator an vincat ;

sed quibus rebus utatur,hic ad vincendum, ille ad per suadendum accommodatis:&, si plura ea sunt, quibus potissimum utatur,sin unum tantum, per quod unum illud essici possit, itemq. hoc per quod aliud,idque tantisper, donec ac primam causam peruenerit,quod inuen tione postremum est, intentione primum. veluti, si

de hostibus victoria proponatur, qui finis est rei bellucae, primum animaduertimus opus esse militum copiis tum inquirimus,maritimis ne utamur, an terrestribus, hisque equestribus, an pedestribus an utrisque, &quo equitum,quo peditum genere, quo numero utendu sit,quis & singulis generibus, & uniuersis dux praeficiendus: deinde pecuniis opus esse in telligimus, quiabus & stipendia militibus,& cibaria, & instruincta rei

o belli.

15쪽

8 PETRI. M A G N a

bellicae comparentur: has ut paremus, aut portoria augemus, aut tributum exigimus, aut tale aliquid facimus. itaque ut extremum illud, id est victoriam, assequi valeamus. primum omnium tributum miseris ciuibus imperamus;Quaestorem. praeficimus,qui illud exigat. tributo exacto stipendiarios conducimus: hos conductos' in suas classes,ac genera distributos,ne singulis

recensendis tempus teram, postremo ad hostes ducimus,ut de illis victoriam reportemus. ita quod primum volumus,id postremo agimus: atque' in consulendo ab extremo ad initium reuertimur, in agendo ab initio ad extremum . hunc autem in considendo ab extremo ad initium reditum persimilem esse Aristoteles dicebat descriptionis mathematicae resolutioni. nam in math mat icis conclusione sumpta, quam demonstrandam suscepimus,ea primum assumimus, quae continenter ac proxime ad hanc confirmandam faciunt. deinde alia, quae haec proxime antecedunt:tum superiora alia, atque alia, donec ad principium venerimus. Patet igituri non de sine,sed de iis,quae ad finem conserunt,consultari. ae vero ad finem conferunt,quaeq. media quidam modo sunt, aut in potestate nostra sunt, aut a nostra potestate remota. Quae extra nostram pote statem sunt,ea in nostram consultationem non cadunt. immotam diu de re quapiam deliberamus, quam diu a nobis eam fieri posse speramus.a nobis autem fieri dico,quae vel per nosmetipsos, vel per amicos agimus, vel per quoscumq. alios qui in nostra potestate sunt. ubi perspeximus a nobis fieri non posse, deliberatione des stimus; veluti siquis de bello suscipiendo deliberet,atque ad id omnino pecunijs opus esse intelligat; si nulla conficiae

dae pecuniae ratione inuenire possit, belli cura omne abhciat necesse est.item que in ceteris usu venit. Quae

vero nostri albitrat laut, quam. a nobis fieri possinit, partim

16쪽

DE. CONSILIO in

partim exigua sunt, & vilia, ad quae operae pretium

non est consultores adhibere:partim magna,ardua, dis fici lia, in quibus omnis nostra vertitur deliberatio et ad magna enim , ac dissicilia consiliarios adhibemus, nobis ipsis dissidentes,quasi soli satis perspicere,quid optimum factu sit,nequeamus.talia vero sunt, quae ad rei publicae adminis irationem pertinent. Quamuis enim di publicis, & pri iratis in rebus consilio utamur. in publicis tamen magis prudentia elucet.ac rei quidem familiaris curam praeclara saepe ingenia dedignantur. rem vero publicam capessunt,suaque eam solicitudine dignam indicant.tum dissicilius est,ciuitatem,quam familiam,regere:vt autem quodque dissicillimum est, ita consilio eget maxime. ergo magis in republica, quam in priuata, prudentia enitet.Denique, ut ager optime colatur, agricolae est videre: pecunia usuris quem admodum augeatur,hoc Ianus summus ab imo producetinos autem non foeneratorem, aut agricolam, non patrem familias instruimus sed haec qualiacumq.ad principem virum & reipublicae amantem scribimus,cuius

in ea gubernanda cura omnis,cogitati . consumitur. Videamus igitur,quaenam ea sint, quae plerumque in consiliis agitantur. Haec ut facilius inueniamus, considerare oportet, quam ob causam extiterint concilia, coetusque hominum, quae ciuitates appellantur. Ac primum satis constat, societates omnes inter homines boni alicuius gratia contrahi, ut & cetera omnia quae ab hominibus aguntur. ergo maximam omnium societatum, quae ciuitas dicitur, quaeque societates omnes continet, maximi inter homines ac praecipui boni causa contractam esse dicendum est. hoc autem summum

bonum,beatam ciuium vitam interpretamur,rebus omnibus ad bene beateq. vivendum necessariis affluente.

Cum igitur hic finis sit ciuilis societatis, quae ad hunc

17쪽

fo ILE TRI. M AC NI

finem conserinit ea esse oportet, quae in consiliis agritentur. Ea vero serme sunt opes ac pecuniae publicae, patrimonium ciuitatis dicere possumus i bellica virtus,qua hosti uni iniuriae arceantur: tuendorum si,nium ratio ne incertis sedibus vagari cogamur iura ac leges, quibus salus ciuiu continetur quae ad annonam pertinent,ut ad victum necessaria suppeditentur: quae cui deerunt,is ne vivere quidem poterit, nedum bene. beateque viuere. vere enim Aristoteles dixit,vixocne,ix quidem fieri posse, ut praeclaras res agat is cui nullae luppetunt facultates. Quocirca ciuitatem opibus abundare oportet, & bellica virtute valere, & posse S. nes tueri,& optimis legibus in striictam esse, & annona commoda uti. inque igitur in rebus sere omnis deliberatio versatiir . aut enim de vectigalibus agitur i aut de bello, de pace,de foedere,de induci s aut de urbis alisque agri cu stodia:aut de legibus serendis, aut abrogandisi aut denique de annona,deque iis, quae supersunt, exportandis,quae vero desunt,irnportaciis. his fere omnis consiliorum materia continetur.)haec qui norit, is& cetera intelligetiqui q. in his exercitatus fuerit, ac diu multum que versatus, is & si quid praeterea incidetit,facile videbit,deque eo non magno negotio deliberabit.Ergo ubi de pecuniis agitur,nosse opus est & sumptus, & reditus ciuitatis: reditus, ut siquis negligentia

praetermissus fuerit,addatur;siquis tenuior sit, augeaturi sumptus et ut superstui nec necessarii tollanturinatores,quam opus fuerit,minuantur.duplex est enim

ratio implendi aerarii, pecuniaeque amplificandae, si& reditus augeas, & sumptus minuas. no temere enim

est quod vulgo dicitur,magnum esse vectigal parsim

ii iam utrumque quomodo fiat. non solum ex rei familiaris studio & experientia,quam Ens Monta vocant, intelligemus, verum etiam ex aliarum ciuitatiun co

18쪽

siletudine obseruare poterimus. idemque hodie egre, gie reges ac principes callent: quod siquid ipsos fugerit, continuo praesto sunt Cybiratae illi Verrini, qui

quasi canes venatici omnia odorantur, omnes pecu niae vias norunt illi eorum imperitiae opitulantur,ne

que eos sinunt in tanto errore versari. sed de his hactenus . Nunc de bello ac pace dicamus,quorum utrius . eadem esse deliberatio videtur. nam siue cotraria sunt, contrariorum eadem est disciplina sive se mutuo perimentia, qui unum iubet, alterum vetati ita bello subi to, pax sequitur; haec cum ad embelluin tolli tu r,fitque Terentianum illud, bellum .pax rursum,ut omnino qui unum norit,eiusque causas uiderit, is & alterum expetendum an fugiendum sit,intelligar.Sic de foedere , de inducijs consultationem esse eandem dicemus. nam bellum aut suscipimus,aut gerimus,aut deponimus. si soli

suscipimus,aut gerimus , bellu simpliciter dicitur; sicualijs coniuncti, foedus, vel belli societas nominatur. Si bello desistimus id facimus aut pactione aliqua,aut plane victis hostibus atque deletis.si pactione aliqua , aut

omnino,aut ad certam diem arma deponimus.cum omitino deponimus,ea pax dicitur; cum ad certum tepus,

induciae. Ac de suscipiendo quidem bello deliberatio

ad rempublicam pertinet, siue ad eam reipublieae partem, quae consilijs praeest: gerendi vero belli cura fere omnis ad irieratorem spectat , idque & Lacedaemoniorum consuetudine,& more maiorum. nam apud Lacedaemonios regum potestas domi quidem modica,ae multis erat legibus circumseripta , nec sere quidquam sine Ephoris statuebant: foris autem absoluto ac plane regio imperio utebantur, summamque in bello potestatem habebant itaque Agamemno, inquit Aristoteles, in contione aliorum conuicia patitur: via vero ad arma conclamatum est, ibi cinuis imperium detrectanti L - B a 'mor.

19쪽

ra PETRI. M AGNI

mortem minatur, penes se enim esse vitae neci .potestatem. Nostri vero maiores non ad bellum tantum imperatores mittebant,id est, summam reruomnium potestatem habentes , sed domi quoque, ubi summum aliquod periculum imminebat, resque pra senti remedio indigebat,aut dictatorem creabat, cuius absque prouocatione erat potestas,aut eandem potestatem consulibus dabant extremo illo, ut inqui t Caesar,

atque ultimo Senatus consulto. Dent operam consules, ne quid respublica detrimenti capiat. Atque hocsapienter a maioribus institutum videtur . nam in bello pleraque subito eueniunt,quae neque multo ante provideri possunt,nec spatium dant Senatum aut principe consulendi: itaque imperatoris prudentiae relinquenda sunt. qui secus faciunt,iis non raro accidit, quod diei solet, ut dum Romae consulitur, Saguntum expuis

gnetur, aut occasionem rei bene gereridae amittant aut in evitium certum ruant, quem admodum nuper

Christiani nominis hostibus usu venit. Anno superi re, cum ad Echinadas pugnatum est, ante pugnam, ut fit,duces hostium consultabant.maior pars, ut accepimus,proelio abstinendum censebant, quod re bene gesta,Cypro deuicta atq. in suam ditionem redacta, praeda ingenti coacta, nulla necessitas subigeret amplius

eo anno sortunae aleam subire, ac nostros lacessere nihilo vel virtute et numero inferiores, & cum animis, tum rebus omnibus ad pugnam paratos. ibi orae maritimae praefectus nihil esse dicere, quod ea de re deliberarent, quando ipsi a rege mandatum esset, ut omnino

proelio decertaret. hic finis consultandi fuit. Quod si liberum fuisset hostibus, pro renata con filium capere, nunquam nauale illud proelium commissum esset, quo proelio Turcarum classis deleta, nobis victoria parta

est digna sieculoru memoria sempiterna. Ergo in deli.

- . . . et si gendo

20쪽

DE. CONSILIO

gelido imperatore cautio diligens adhibenda est, ut optimum deligas: ubi delegeris,belli gerendi ratio eius arbitrio permittenda . illud statuere. ciuilis est facultatis, hoc militaris. Bellum autem aut inserimus, aut illa tu repellimus ac propulsamus. hoc rei publicae consertiatio, illo imper ij propagatio quaeritur . ad illud spe impellimur, ad hoc metu cogimur. hoc semper iustum, piumque est,& naturae consentaneum, vim vi repellere: vereq. Samnitium imperator apud Liuium, Iullium esse bellum dixit,quibus necessarium,& pia arma, qui bus nulla nisi in armis relinquitur spes: illud plerumq. iniquit,nisi si pro religione Deique cultu aduersus desertores,aut in rebelles pro maiestate imper ij suscipia tur. Interdum & repellitur & insertur, vel ideo inseritur ut repellatur, alioq. belli impetus auertatur. quo consilio Africam aggressus Scipio Annibalem ab Ita, Ea retraxita Poenos .antea nobis infestos de salute propria cogitare coegit. i belli finem statuit, ut sine iniuria in pace vivatur,is qualis esse finis debeat, non qualis sit,ostendere videtur.ac verum fortasse illud esset, si

inSocratis republica versaremur . nunc autem no cum

perfectis hominibus res est, nec forsitan umquam fuit, sed cum iis,in quibus,praeclare agitur, siqua significatio virtutis appareat,quiq. non raro, nisi petantur,vltro lacessunt nec se pae cotingit,ut plures reges ac principes,unus post alium,desides, ac pacis tantum artibus

regnum ab aliorum iniurijs defendant. propterea & pacem interdum bello quaerimus, & saepe non id solum agimus,nec pace sola contenti sumus, sed ideo bellum gerimus,ut fines imper ij propagemus. Duplice igitur

esse dicamus finem bella gerentium unum, ut se, lua ab iniurijs tueantur alterum,ut maius,& latius, atque opulentius imperium consequantur. Alia vero delibe .

ratio est,cum de salute, aliaecum de imperio & gloria

SEARCH

MENU NAVIGATION