Petri Magni De consilio ad Octauium Farnesium Parmae ac Placentiae ducem eiusdem orationes tres Prima pro eodem ad Gregorium 13. Altera ad Sixtum 5. pont. max. Tertia in funere eiusdem Octauij ad sodales S. Crucifixi. Eiusdem carminum liber 1

발행: 1587년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Deo placeret.nam incredibile dictu est, quantam vim virtus habeat, quantam excitet admirationem sui. Regnabat in ciuitate libera Pericles apud suos, apud iamuros Camillus. Erat ille,ut ante dictum est, a pecunijs inuictus auius virtutem, inquit Liuius,eandem oderat,& misabantur Sed quid ego vetera & obsoleta memo ro possem exemplis in utramque partem recentibus ut nivit adulatio pariter,atque inuidia displiceret. atq. haec de integritate dicta sim t.Sed sunt nonnulli, qui &recta norunt, & ad ea, quae norunt natura feruntur iisdem tamen enuntiandis abstinent , non improbitariis,aut avaritia,aut ullius prauae rei midio: sed infirmitate animi , & imbecillitate quadam libere loqui non audent, nihil contradicunt, nihil denegant, omnia alisentiuntur, omnia omnibus annuunt. Hi minore odio digni videmur,ciun& perfidia, & fraus absit,& pecuniae, proprrim comodi studium. verum tamen cu eos, quos cosilio iuuare debent, deletat, in eode iniustitiae genere versantur. itaque si principi , aut potentioribus aduersari non audent, timiditate peccant, sin paribus, immodica verecundia, quae esto ma dicitur. In hos Terentianus ille adolescens aequali suo iratus inuehitur .

- immo hoc genus hominum pessisum es. In denegando modo quias pudor est paululum.

virum q. ut dixi, fugiendum est: sed perfidia odio di,

gna maiore. Oportet igitur consiliarium fortem esse, constantem, magniq. animi,& elati,quatenus ea virtus ad alios pertinet. nam & tartitudo , dum aliorum commodum spectat,ad iustitiam refertur: cum, qui ea carent, nimio plusquam decet populi inuidiam, aut os sensionem principum pertii nescant,eoque reipublicae utilia ac salutaria consilia interdum promere vereantur. Multa Cleon apud Thucydide, aliique, multa De-

42쪽

DE. CONSILIO as

mosthenes disserit delibertate in sententiis dicendis equae qui volet, ex eoru fontibus hauriet. De ea vero, quae dicitur vitiosa verecundia ,extat Plutarchi libebius luculentus in primis , ac varia eruditione refertus. ea cum in omni vita , tum in consili dandis omnino vitanda est. Nec vero cum in sententiis dicendis libe tatem laudo modestiam damno, quod consiliarii ornamentum est vel praecipuum. Videas non nullos omnibus, ubique, de omnibus, ad consilium dandum paratos,quasi soli sibi sapere videantur. magnum hoc arrogantiae signum est, quae fere inscitiae semper est comes . faciunt hoc interdum, ut eorum, quibus consulunt, studere commodis videantur e & quodam modo beneuolentiam cauponantur: quod etiam impudentia peius est, auaraeque ac subdolae naturae indicium. Seruetur igitur in consilio dando modestia,praesertim si, quibus cum agimus, anteeunt aetate, aut dignitate, aut usu rerum,aut ingeni doctrinaq. superiores sunt. nec ad consilium dandum accedemus,niu rogati, prae ter quam si salus, aut existimatio principis, aut reipublicae, aut amicoru utilitas, ac necessitas subigit. Sunt etiam, qui liuore & inuidentia, aut etiam odio quodahominum, quae quod alienis malis gaudeant a Gra cis , a nostris malevolentia nominatur, quae alijs profutura viderint reticent, nec suo consilio quemquam iuuant. his viiijs, & quasi maculis liber animus, & purus consiliarium decet. Nec desunt quidissimulatione perpetua utentes, quam Graeci vocant,non numquam affectatione prudentiae, sic omnia sua tegunt,aut extenuant,nihil ut difficilius siliqua 'quid quaque de re sentiant,ab illis elicere,& extorquere. quo vitio consiliarium carere oportet,sincerumque esse, ingentium,simplicem veritatis cultorem. Es item consilio vehementer aduersa iracundia, ad quam pro-E a cliuis

43쪽

cliuis animus haud facile verum prouidet. mansuetuo do igitur valde necessaria est consilium daturo.Nec minus eidem necessaria sunt vigilantia, & taciturnitas. vigilantiam voco eam virtutem, quae in usu somni moderato versatur,ut & quiete necessaria valetudini serui

mus,& nimium otium,ac desidiam vitemus .Haec temperantiae aut pars est, aut comes. nam si somnus in v luptatibus corporis numeratur,idest in iis,quae cum iucunditate explet quae natura desiderat,qui somno M. ne utitur,temperans dici potest: siquidem temperantia corporis voluptatibus moderatur. Sin hoc non conceditur,illud negari non potest,e victu sobrio. ac moderato, quod temperantiae munus est proprium, somni moderatum usum,ac vigilantiam consequi .Itaque hanc etiaob causam puto temperantiam apud Graecos a conseruanda prudentia nomen adeptam, quod qui sobrie, ac temperanter vivunt, minime somnolenti sunt, eoque ad prouidendum sunt aptissimi. Ac non oportere contaliarium virum totas dormire noctes nemo est qui ignoret,modo liberis sit parentibus oriundus, cum Homer, cum illud ab incunabulis audire potuerit.

Vt autem in tenebris corporis oculi nihil cernunt is csomno mentis oculus impeditur, quominus munem

re suo fungatur: est enim somnus mentis cessatio quaedam, & requies r. nec somno sopiti prudentes ab imprudentibus differunt nisi:sorte somniantium visa meisliora, ac tranquilliora sunt prudentium, quam insimplentium . in hanc sententia multa scripta sunt a Platone diuinitus legum libro vii.Somnus, inquit,multus,& corporibus,di animis, & rebus gerendis natura in illis. nec quisquam dormies ullius est pretij,nihilo magis,quam si non viveret. itaque ut qiusque viuere, & iapere cupit maxime, quam diutissime vigilet, tantum sem.

44쪽

DE. CONSILIO a

somno temporis impertiens, quantum valetudini sat est, quod non multum est ijs, qui ei bene a pueris asiue uerunt. Ac magistratus noctu in urbibus vigilantes,

malis quidem & hostibus, & ciuibus formidolosi, iustis

autem & temperatis viris cari sunt, ac venerabiles, ut iis Ies deni q. & sibi ipsis,& uniuersae ciuitati. Ergo in consilijs quaerendis vigilantia opus est in custodiendis atq. occultandis taciturnitate: quae consiliorum est quali thesaurus. frustra enim quaeras . nisi inuenta,&cogitata silentio tuearis, ne ab inimicis praeripi, aut praeverti possint. quod si , non minor est virtus quam

quaerere,parta tueri,iure hanc Terentianus senex ia,te1 bonas artes, ac virtutes nominat,cum inquit.

Aihil fac opus esI arte ad hanc rem, qua paro: Sediis. quas semper in te intellexi sitas,

Fide, taciturnitate artes enim veteres virtutes appellabat vim; paulu deflexo nomine ac derivato.Nec vero ea virtus ta in proptu est, qua videtur. Vtina,aiunt plerique,tam facile loqui possem, qua ta cere. plerique tamen difficilius tacent, quam loquunmtur et & quamuis natura hominibus binas aures, binos oculos dederit,linguas autem singulas,ut plura videar, plura audiant, quam loquantur . tamen maxima pars hominum est ad loquendum,quam ad tacedum prona pliori quoque magis nouum quippiam, aut arcanum norunt,eo libentius effutiunt,atque in aurem singulis, omnibus tamen dicunt, inani quadam gloria, ut incognita alijs nosse videantur. nece vulgo fere quisquam est,cui non dici possit, ua si non tu multo malis uarrare hoc mihi, uam ego. qui percontor, scire.. Itaq. silentiu no mulieri solu, ut Euripides cessiit, verti

etia consiliario,ac multo etia maius ornamentu affert.

45쪽

s 8 PETRI. MAGNI

quid enim turpiu s costiario sutili, & rimarum pleno hoc qui sui quaestus, aut cociliandae sibi gratiae causa

facit,perfidia peccat qui vero linguae incolinentia,is garrulus, ac fatuus appellatur. Hac linguae intemperantiaTantalum fabulantur e caelitum mensa eiectum decantatas illas apud inferos poenas pendere, quod illorum arcana mortalibus reuelasset . quem merito Euripides turpissimum morbum vocat; est enim extremae cuiusdam leuitatis, ne dicam amentiae, non leue argumentum, qua nihil turpius, praesertim in eo, quem sibi princeps consiliorum socium,atque administrum ac sumpserit. at uni tantum dixero,amico summo, atq. in .

timo. quid si & ille alij item amico dixerit, itemq. alius alij num ab alijs postulas, quod tibi ipse non praestas an quemquam tibi te amiciore putas P ergo quod alios silere vis, primus sile. Notum est illud Metelli,qui cum in Hispania bellum gereret, interrogatus, quid postridie facturus esset, Tunicam (inquiti meam,si id eloqui posset, comburerem . Antigonus item filio sciscitanti.

quo tempore castra moturus esset. An vereris inquit ne tubam non exaudias: &, quem regni heredem rei,

quit, arcani participem facere nolui t. Quin ex philosophis, quorum sere omnis in disserendo gloria, Zeno repertus est, qui ex taciturnitate laudem quaereret. Cum enim in conuiuio Athenis multa alij pulcra,&egregia loquerentur, seque doctis sermonibus legatis regijs venditarent, ipse solus semper tacuit: legat itque rogantibus, quid regi de se dici vellet, Nihil, inquit, aliud, nisi senem esse Athenis, qui inter potandum silere possit. Sic aliorum in disputando gloriae Zeno flentii laudem praetulit . Disertus esse possem exemplis enumerandis eorum,qui & sibi,& suis ciuitatibus,& regibus tacendi inscitia exitium attulerunt,ni ea res longius nos a proposito abduceret. Atque haec videnture eius,

46쪽

eius, quam in consiliario requirimus, virtutis nomine contineri. Nunc quoniam demonstratum est opus esse ad consultandum virtute cum prudentia coniunctae videamus(si altera sine altera esse possit, atque alterutra carendum sit utra sit optabilior,ab . prudentia virtus, an sine virtute prudentia it de quibus multa in utramq.

partem di sputari solent. Ac primum.virtute in sine prudentia obesse numquam, prodesse plurimum posse, sati m. habere auctoritatis: prudentiam, si virtus absit, de parum valere ad faciedam fidem, sine qua frustra consilium daturi quo enim quis astutior, & callidior est, hoc invisior, ac suspectior, detracta opinione probitatis. & innumerabilia damna, alq. incommoda hominibus, ac ciuitatibus attulisse contendunt. idq. & multo rum exemplis, & doctorum hominum auctoritate, ac 'testimonio confirmant. Atq.(vt exemplis omissis ast

philosophorum testimonicveniamus) Aristotelis de re. publica libro primo verba sunt. Homo,ut omnium animalium optimum est, si persectum sit, sic a lege, ac iustitia seiunctum est omnium pessimum: nam iniustitia

armis instructa, res est in primis molestae homo vero arismis a natura instruitur, prudentia, & quae sequuntur.

Idem Plato fere ijsdem verbis dixerat legum libro septi,

mo. Item earumde libro tertio multis probare nititur , improbitatei, seu vitiositatem dicere malumus,quam ille mine et vocat, ignorantiam esse omnium pessimam:

atque improbis ciuibus, quamuis disciplinis omnibus, ac rationibus instructis,nullam reipublicae partem comittendanΓprobis autem, ut sapientibus, adhaeredum ac magistratus deserendos, etiam si, ut dici solet,neque nare, neque litteras didicissent. His, ac talibus adducuntur,qui existimant virtutem in consilijs prudentiae anteponendam. Contra ab alijs disputatur, prudentia esse rerum expetendarum, fugiendarumq. scientiam.

47쪽

PETRI. MAGNI

quiq. ea valeat, hunc aptissimum esse ad consilium e

piendum, quod omne in expetendorum , fugiendorumq. delectu versatur.Tum eam partem animi, quae de expetendis ac fugiendis deliberat, cuiusque rectus habitus est prudentia, fluAcri illi , idest consultricem,

seu consilijs aptam ab Aristotele dici, propterea quod

in consiliis dandis, aut capiendis occupatur: itaq. bene consulere, proprium esse prudentiae munus. viros autem bonos, hebetes, imperitos rerum, ac rudes, nullo pacto ad consulendum idoneos. Praeterea prudentem, quamuis improbum, posse amicis consilio pro desse irat virum bonum . qui prudentia careat, neque iis, quos diligit , posse consilio subuenite . Itaque viris tutem sine prudentia nullius esse in consiliis momenis: ti- prudentiam sine virtute plurimum valere. Quae in

utram q. partem dicuntur, haec serme sunt. Quid igitur in re tam dubia statuerestis e Ac mihi quidem duo praecipue persuadent, ut prudentiam consilijs virtute utiliorem putem. Primum, quod (ut ante dictum est appeti fio est alicuius finis, consultatio de iis, quae ad

finem conferunt. at appetitum virtus perficit(ut supra demonsti a tum est consultandi vim prudentia , quam coiisultadi artem dicere possum tis; ergo ut in fine proponendo, ut optimum statuas, virtute in primis opus est, ncn prudentia: sic ad ea inuenienda quae cotiditacunt ad finem, praecipuus usus est prudentiae,non vi tutis. Deinde, cum ad aliquid efficiendum duo requiruntur, si alterutro carendum sit, praeoptare oportet,

quod est rarius, quodq. in paucioribus repet itur. quo niam igitur bonos viros, ut vulgus accipit, plures, ac sacilius inuenias,quam prudeles, & ad consilium dandum idoneos, idcirco in consilijs prudentia virtuti,prolatatiq. est anteponenda . ita in medico deligendo peritum praeserimus eius artis ignaro, quamuis probo,

48쪽

beneuolo , & imperatorem deligimus rei

i militaris

ac scientia potius, quam iustitia praestantem: quod tain utroq. peritia est ad finem consequendum conduci-biIior, & probitatis quantum in medico,& imperatore sat est, in pluribus artis excellentia in paucioribus reis

peritur.contra,cum aerarij custos quaeritur, qui virtute, ac fide, non qui prudentia praestet, eligitur l. quod prudentia, quanta opus est ad aerarij custodiam,multis inest, fides autem paucis. Sic Aristoteles libro quinto de Republica cum docuisset, oportere tria quaedam

inesse ei, qui summum magistratu gesturus esset it a m rem in rempublicam: maximam vim, ac potestatem eius magistratus munium obeundorum: virtutem ,ac iastitiam ad illud reipublicae genus accom datam huiusmodi quaestionem subdit. Cum haec(inquit non in eodem omnia reperiuntur,dubitari potest, quid eligendum sit. veluti, si quis imperator sit egregius, sed nec

vir bonus,nec reipublicae amicus, alter aute iustus sit, & reipublicae amicus,sed rei militaris rudis, utrum pomtius eligere oportet Ac docet inspicere oportere, cuiuilrei magis omnes homines participes natura sint, & cuius minus iitaq. in deligendo imperatore rei militaris usum spectandum esse potius, quam probitatem : propterea quod rei militaris facultas in paucioribus , qua probitas reperitur. at in custodia, inquit, atq. administratione aerarij secus est; propterea quod maiore prinbitate indiget, quam quantam vulgo homines habent: scientia vero communis est omnibus. Ex his Aristotelis verbis satis, ut arbitror, id quod diximus, confirmam itur,in consilijs prudentiam virtuti esse anteponendam. Quod autem superius adduximus ex eiusdem de repuisblica libro primo, nihil huic sententiae repugnat. ibi enim non de habitu prudeliae loquitur, sed de vi qua dana, ac mentis acie nobis a natura ingenita, quam dj-

49쪽

a PETRI. MAGNI

ximus a Graecis ' omisit nominari. Platonis autem I cus ex tertio libro de legibus ad idem confirmandum valet: dum enim improbitatem ait ignorantiam esse omnium pessimam, more suo loquitur. quia enim vera virtus absq. prudentia esse nequit, unamquam q. virtutem prudentiam vocat, vitium autem imprudentiam, atq. inscitiam . itaq. cum vetat improbis committi rei-pti blicae nragistratus, imprudentes intelligit, etiam si doctrinis sint exquisitissimis exculti, nempe mathematicis, aut ijs quae in rerum naturalium cognitione vel santur . Ac de his hactenus: nunc ad reliqua transeamus. Beneuolentia in eum, cui consilium datur, adiuuari consilium, ita manifestum est, ut res probatione non egerat Etenim si consilium eius utilitatem respicit, cui consilium datur: et bene velimus necesse est, ut

bene consulamus. Quam vero in consilijs diligentia adhibebimus , nisi eum, cui consuli miis, diligamus e Ita q. Aristoteles, ubi ciues inter se amicitia iuncti sint, iustitia opus esse negat octauo libro de moribus. Tametsi libro V. de republica aliter sensisse videatur.Quaeri enim(inquit potest, si cui rei geredae sacultas adest,& amor in rempublicam,quid ei virtute opus sit, siquidem horum duorum ope, quaecumq. reipublicae e pedient, transget. A n,quia fieri potest,ur,qui duo haec habent, incontinentes sint eoq. quemadmodum quae sibi utilia norunt, negligunt quamuis seipsos diligant, sc & in rempublicam astecti esse possunt Sed alia ex stit quaestio subdissicilis, quo pacto amor in eum, cui contulimus, consilium inuet: quando nihil tritius est, qua oportere homines, qui de rebus dubijs consultat, ab amore, odio, ira, alq. misericordia vacuos esse: cum haud sacile animus verum prouideat,ubi illa ossiciunt. Et Aristoteles initio rhetoricorum scribit, amore,&odio iudicium impediri it eamq. ob causam melius esse, plera

50쪽

pleraq. omnia legibus definiri. & quam paucissima iudicum arbitrio relinqui: quod ij, qui leges condunt, defuturis, iudices autem depresentibus iudicant; quorum amor, atque odium plerumque ossicit iudicio. Quod de Cicero pro Marcello ad Caesarem verba faciens inteI-lexit:cum inquit. Serui igitur ijs etiam iudicibus, qui multis post seculis de te iudicabunt,& quidem haud

scio an incorruptius, quam nos: nam de sine amore, desine cupiditate, de rursus sine odio, & sine inuidia iudicabunt.Idemque Aristoteles multo etia apertius ostendit rhetoricorum libro secundo. Neque enim, inquit, eadem videntur ijs, qui diligunt,& qui oderunt.neque ijs, qui irato,aut placato sunt animo: Sed aut omnino, aut certe magnitudine diuersa. Eademq. de causa melius obstetrices de se tu iudicare Socrates aiebat, quam parentes, propterea quod immane dictu est, quantum amor ossiciat iudicio. aliaque dici possunt in hanc sententiam multa. Nec duebium est, quin amor, si re moti intelligas,& omnis animi perturbatio iudicium corrumpat, atque in alteram partem impellat. Sed beneuolentia,quae a perturbatione seiuncta sit, de amicitia, quae aut virtus est, aut virtuti proxima, ingentu acuit, non hebetat; nosque ad consulendum ei, quem diligimus,diligentiores, ac vigilantiores facit.Praeterea qui beneuolentiam in consiliario requirunt, illam intelligunt cum prudentia, ac virtute coniunctam, ut hi prade monstratum est. atque haec sine dubio in cosiliis vim habet maximam. Talem se Cicero Lentulo pollicebatur, cu scripsit.Et tu me cosiliario fortasse no imperiti simo,fideli quidem,& benevolo certe usus esses. Est autem ad res gerendas mirificum telum,duorum prudentium amicorum communicata ratio, de consultatio. ut

merito in prouerbium abierit He meri cum illud

D.Sed in re tam perspicua sup*ssuum qii

SEARCH

MENU NAVIGATION