Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

v III

LECTORI BENEVOLO

MOrum variana me , Lector , historiam pertractandam suscepisse forte miraberis ; cum neque occupata opera, neque imp duo animo, ut ait (I Cicero, res tanta suscipi possit, sed utrunque opulsit et cura vacare, et negotior verum admirationem multiplex, et j cunda voluptas tollet, quam, ut spero, ex introspecta veterum varietate, ac veritate morum accipies. Ego vero tantam inveni, ut subcisiva omnia, quae incurrunt, tempora numquam perire sim passus , sed in hisce merito studiis impendenda sim arbitratus. Si fiditas enim tabulas , e quibus utilitas nulla ducitur, cum voluptate perlegimus, quid de morum historia dicendum erit . quae , cum

sit testis temporum (a . nuncia veritatis . vitae magistra . Cumque ea velut aperiat, quae obscuritate occultantur, magnam habeat, necesse est, utilitatem cum voluptate conjunctam Ea. Haec porro morum varietas explicandorum in causa fuit,

cur liber sit a me LIMON inscriptus: diversis nempe consitum velut flosculis viridarium , utinam et ordine, et nitore, sua sicut frequentia, et quantitate conspicuum. At inquiet quispiam: cur insolitum promis latine LIMON, et non potius AH ., Graecum usurpas vocabulum Equidem et ipse fateor, Graii dum suis ipsi titulos libris inscriberent, acceptiora haec vocabula H δέκται, ut olim sibi (3 notavit Plinius. Verum Tullium Graiis anteponere mihi visum est universis: is enim librum composuit carminum variorum , cui LIMON titulus latine inscriptus ; ejus autem rei non solum Anglum illum clarissimum, Tullianae vitae scriptorem , habeo testem, verum etiam nitidius a Donato repeto testi

12쪽

LECTORI BENE UOLI.

monium, Tulliana haec a Limone in Terentii (il vita ad rem doepromente his ad amussim verbis: Cicero in LIMONE hactenus laudat.

Tu quoque, qui solus lecto sermone Terenti Concursum , expressiimque latina voce Menandram In medio populi sedatis vocibus essera uidquid come loquens , ae omnia dulcia dicens. Latino igitur volumini titulum inscribo latinum : i3. Enimvero non me tam terret inscriptio, quam ipsum morum historiae ingens opus, ubi nova multa, obscura vero occurrunt plurima, aut falso tradita, aut penitus ignorata: etiam non pauci coarguendi, qui aut non viderunt viam, qua iretur ad verum, aut vim timuerunt calcare: Ingens (M opus quisquis attigerit, nisi pI nus Ilieris, sub onere labetur . Itaque tanta ingenii mei exiguitate, tantis temporis angustiis, dum plures lapsos ostendam , labar et ipse: utinam subleves potius, Lector, quam deprimas: tuam ego certe Conabor, si non ingenio, nec viribus , saltem diligentia b nignitatem promereri; quippe qui decennalibus pene vigiliis elice re curavi ingenuam e latebris veritatis imaginem, omnibus semper simulacris emendatiorem . . At poetarum quandoque carmina refero Lampsacena, quae tamen, nisi ad rem apprime facerent, non referrem. Rigidi quaeso hic ignoscant Catones : ego sane illis Catulli nostri non utar

. . . Castum decet esse pium poetam Ipsum, versici Ios nihil necesse est

verum Ausonii viri consularis ac Paulini episcopi amicitia cIariauctoritate me tuebor, et carmine ( 3. Saha mihi Ceterum maneat modo regula morum,

Laudet permissis sobria musa jocis Quam

id Donati in vita Terentii. ca 3 Petram in Satyricia Catuli. s. v. s. et s.c Auson. epigr. I. v. i. st m

13쪽

LECTORI BENEVOLI.

Quandoque de tricis etiam dissero atque quisquiliis; quandoque demum ab (r orchratra transilio quatuordecim , et in extrema plebe quaere quod diligam: de barbis enim , de flagris , et fustibus , de nocturnis deambulonibus , de moechis usque dissero bustuariis : hic

quoque , lector , ignoscas oro; si enim sedulo et ista pervolvas, suo nec usu , nec fructu carere dignosces . Libro servantur sacra postremo et hic vero , dum de famelissimis ago Religionis ritibus, ac vetustissimis Ecclesiae caerem ntis , trepidis prosecto manibus omnia pertracto; quare , ut e rore vacem, Romanae sedis , veri, rectique maetris et magistrae judicio , uti me, ita mea haec libens universa sub cio et erro enim fortasse, dum errorem vitare cupio; mihique illa evenit sors,

quae illi olim pocillatori, de quo Martialis aiebat (a noster:

Frangere dum metuis , frangis crystallina et peccant Securae nimium , tollicitaeque manvI .

Me quidem miserum , quod a Carolo Fridericio, D. N. PII SEXTIPONT. vere MAX. ab epistolis nunc secretioribus, omnium sane literarum viro , tam multa adeo millia sejungunt i ex cujus comsuetudine ab ipsamet usque juventute Musas et studia nostra ( siquid forte sunt ortum habuisse duco, atque incrementum t ex cujus incredibili judicio, eruditione, doctrina, tantas hausi voluptates l ex cujus demum absentia verum nimis esse Plautinum (3 illud experior, Tum denique homines nostra latelligimus bona , Cum quae iv potestate habuimus , ea amisimus lAt quoniam id superi intervortunt, te, lector optime, oro , atque obsecro , ut quae tunc tanti viri ope adjuta plausibus excepisses, tuae nunc benignitati , aut saltem miserationi commendata suscipias . Vale .

14쪽

PRaeclarissimi viri Philippi Trenta J. C. n ilis Asculani librum,

eui titulus LIMON victi adcurate, et vero elim perlibenter. Me enim admodum delectaverunt solertissimi scriptoris ingenium. acre judicium, et perrara quaedam . uberrimaque eruditio Latini sermonis elegantiae conjuncta , quum is in explicandis veterum xuthorum obscuris dissicillimisque quibusdam locis, nec non sacrorum nonnullorum rituum originibus investigandis plurima profert aut noviter abs se detecta, aut hucusque ab aliis prorsus inobsera ta . Caeterum ut munus mihi a Rmo P. Magistro S. P. A. demandatum impleam . id quoque testor me nihil in eo volumine deprehendisse , quod aut Catholicae Fidei sensibus adversetur, aut honorum morum regulis repugnet. ouapropter dignum quoque esse illud adfirmo, quod in publicam lucem quamprimum emittatur .

Ex aedibus S. Callisti die XX. Augusti Anno MDCCLXXXII.

P. A. GaIlerti Episcopus renensis .

UT Mi Patris Magistri sacri Palatii Apostolici mandatis o,

sequerer, legi, quam potui, accuratissime opus inscripti m Philippi Trenta C. Nobilis inextini Umox , sive Urbanarum viaestionum libri tres, et ex ejus lectione non minus utilitatis, quam v luptatis cepi . In eo namque non modo nihil occurrit, quod ab Orthodoxae Religionis dogmatibus alienum esse, vel aliquam bonis moribus labem inserre posse videatur . sed etiam plerisque u terum scriptorum obscurissimis locis plurimum lucis affertur, antiquissimarum consuetudinum , quarum nonnullae hac quoque a late vigent, origo magna eruditionis copia aperitur , jactataque ab Ηaereticis in sacras Catholicae Ecclesiae ceremonias tela summa vi repelluntur. His accedit mira Clarissimi Auctoris in animi sui sensis enunciandis perspicuitas , et in scribendo elegantia. Quamobrem opus ipsum dignissimum censeo,quod in publicam lin

cem edatur.

Datum Romae in Coenobio sanctae Mariae super Minervam X. Lalendas Augusti Anno MDCCLXXXII. Fr. Thomas Maria Solaatus ordinis Praedicatorum Sae. TheoI giae Magister , ejusdemque in Collegio Germanu Hungarico Profestor. ImDisitired by Cooste

15쪽

IMPRIMATUR,

Si videbitur Revmo Patri Sac. Palat. Apostol. Magist. F. Ant. Mamucci Duc. Monti Alii Ulaeet. IMPRIMATUR, . TrFr. Thomas Maria Mamachius Ord. Praed. S. P. A. Mao

16쪽

URBANARUM QUAESTIONUM LIBER PRIMUS

DISSERTATIO L

In A. Gellii cap. xv. lib. X. In qua quaeritur quid sint proprie Casilas multiplices Flamini Diali imposui. Ogitanti mihi, Praesul amplissime, optimiaque Collegae , quam sibi placeant, quam si hi helli, ac besitissimi esse videantur, qui

veterum scripta doctorum , variorum notis

illustrata pervolvunt; qui notas illas unive fas velut a sente relatas Eammonis, aut Co lo delapsas putant i qui volumina demum ibia et purpura, et croco, et pictis exornane umbilicis, ea saepe occurrit opinio, qui inter haec unich nutriam tur , non magis sapere , quam qui rem agunt coquinariam , bene olere. Sicut enim isti, sint assidue licet pipere, ac sesamo , et pinuavere sparsi, odorem tamen exhalant gravem ; ita sane illi, qui non patiuntur laborum gradus fieri, sed cruda haec studia properum lunt , qui sapientiae praeceptis animos non componunt, ac severa

17쪽

1 URBANARUM QUAESTIONUM.

lectione non mitigant, qui denique inter commixtas variorum unice notas insudant, licet inter bonas, ut plurimum , res versentur, bonam tamen persaepe mentem non habent. a. Testis hodie mihi sit Gellius noster, cujus locum quemdam in medium proseram , ut clarius paeleat, immane quantum variorum notae A recto . et a vero aberraverint. Ita enim libro decumo capite quintodecimo loquitur (I Gellius: Ceremoniae Flamisti Dia-Ii multae impositae ; item CASTUS multiplices . Verbum castus varie variorum notae aut legunt, aut corrigunt, aut interpretantur, aut

melius forte dicam depravant. Lipsius quipph, cultioris licet notae vir, haec ait in suis (a Electis: Ietebam olim CASPUS resipui, postquam inspexi libros priscos , qui habent CA PUS: amplector propriae significationis vocem , et eo nomine accipio quidqMid in sacris cavendum , et religionis gratia vitandum , aut omittendum sit. 3. Samuel Pitiscus, non obscuri nominis scriptori et cum eo plurimi neque castus neque cautus admittunt verbum , sed scribunt

cassus et en ejus (3 verba: castis Flaminis Dialis sunt regulae , juxta quas debet vivere ; quasi CANONES V quo serua Marens Tullius Tircni scripsit . sed heus tu , qui canore esse meorum scriptorum soles. . Tandem optimus omnium Gronovius, aliique restituunt castus; verum castus hos diali; multiplices pro diversis Flaminis ritibus interpretantur (s . s. Eruditorum sane hominum alii pedibus in unam , in ali ram alii ivere sententiam: ego in alia omnia; quippe qui audax sortasse nimium, nimiaeque novitatis amator, neminem huc usque rem acu tetigisse putaverim ; ut proinde pateat, quantum variorum a ctoritati sit tribuendum . Ego enim sic statuo , sic existimo, caitum quidem legi debere ; sed eorum , non ritus ( quos idem esse , ac ceremonias, de quibus jam locutus fuerat Gellius, intelligit quisque ; non enim ille dixisset multae ceremoniae, item castus multiplices, si unum , idemque castus, ac ceremoniae sonarent castum, i quam, non ritus esse, verum nihil aliud in Gellio sibi velle, quam jejunium . 6. Et re quidem vera praesto erit nobis peritissimus ethnic rum ceremoniarum scriptor Arnobius , qui in sua adversus gentes disputatione , de sacris agens Magnae Matris, haec habet quid temperatis ab alimonio panis, cui rei nomen dedistis CASTUS : nonne illius

c Gronovius et alii in notis v riorum id Aulii Gelli e P. Is .

18쪽

LIBER I. DISSERTATIO I. 3

temporti imitatio est, quo se numen Cereris fruge, violentia moeroris. --:tinuit (I . Quibus verbis nescio, an, ad jejunii speciem significavidam , clariora inveniantur. I. Enim vero Tertullianus in eo , quod de jejunio scripsit. volumine, rem sertasse nitidius indigitat, meamque sententiam DP time comprobat inquiens sa) : Sed bene, quod in nostras xeropharias blaspheinias ingerens CASTO Isidis, ac Cybeles , eas adaequas . 8. Sanctus etiam Ilieronymus , nemini aut literis, aut moriabus certe secundus, Castus hos nedum ingenue jejunia appellavit. sed ut Christianos ad jejunia alliceret, non a recto alienum putavit, ut, sicuti verae virginitati virginum Christianarum non oborat imbiatio virginitatis vestalium antistitum, ita nec jejuniis Christicol rum vera obesset imitari Ethnicorum jejunia sacerdotum. En ejus (3 verba: sicut armem virginitati verae non praejudicat imitatio virginium Divi

bbli, ita NEC UERIS IEIUNIIS CASTORUM Isidis , et C eles, et

qtiorumdam ciborum in aeternum abstinentia, et alio loco Ioviniani nomine (M : de cibortim sibi placent abstinentia ; quasi non et superstitio

Gentilium CASTUM Matris Detim observet , et Isidis . s. Quanta vero hujus jejunii vetustas sit, ne quis putet mea sequioris aevi scriptoribus exemploe mutuari , vel ex Livio datur intelligi, qui stante republica, celebre hoc ait jejunium institutum, cum varia Quiritium animos ostenta sollicitarent (S . Eorum prodigiorum causa (ait Livius) libros Sibillinos cum ex Senatus Consulto decremviri adiissent, renunciarunt IEIUNIUM instituendum Cereri esse , et id quinto quoque anno servandum: quod sane jejunium usque ad senescentis imperii Romani tempora perdurasse ex Simmaco accipimus, qui pontifex Flaviano scribens pontifici de casto, seu jejunio Cereris

agens, haec ait: notae nobis sunt ceremoniae, deorum, et fetia divinitatis imperata: sed memento , exactis feriis , participes facere luxuriae tuae,

quos tantopere laborasti consortes habere IEIUNII (6).io. At dicet sertasse quispiam: quid Flamini Diali cum jejunio , aut Casto Isidis, ac C3beles 3 Paucis reponam; paucis immo reposuit Simmacus, qui flamen Flamini scribens, de jejunio sacerdoti a sacerdote tantopere inculcato, tamquam de re , quae sacerdotes maxime deceret, verba facit. Iloc nomen Castus in sacris pro jejunio usurpabant: celebrior autem Isidis Castus, ac Cereris, sive

I Arnobius eontra Nationes lib. a Tertullisn. de Ieiun. sanctita meronymus adventu Iovinia num lib. M

19쪽

URBANARUM QUAESTIONUM.

Cybeles, quia in hoc a pane usque abstineboent; licet elapsis feriis

jeiunio addictis, electissimis cibis fastidientia membra reficerent. Caeteruem Castus in sacris a careo ducit ortum (IJ castique ac puri dicebantur Flamines , qui Certis rebus carerent, ut ait Festus . Certis igitur quibusdam escis sacra adituris, et confecturis erat carendum, atque id quandoque diebus decem , quandoque triginta: ita enim idem ait Festus e denariae , et tricenariae ceremoniae dicebantur, qvibvisacra adituris decem continuis diebus, vel triginta , certis quibusdam rebus carendum erat, et paulo post de Casto et ipse mentionem habens haec ait: clim in CASIO est, communique gratulatione (a .

it. Quam vero jejunia Flamine digna tarent, quam pontificem decerent, vel ex eo quisque percipit, quod ab iis pontificia j

ra exigebant, cum , sacris initiati, in deorum ministerium cooptarentur . Cum enim in acceptionibus rogarentur, statim respoud

bant: c, quod ex Arnobii verbis aperte colligitur (3) ita se habentibus: rogati sacrorum in acceptionibus respondetis : IEIUNAVI. I a. Quin immo, si Clementi fidem praebeamus Alexandrino, in Eleusiniorum initiationibus, quae sacrorum sane omnium apud Ethnicos caput eraent, haec porro dabatur misteriorum tessera

sacerdotibus. qui in illud collegium cooptarentur : jejunavi: bibi

ceonem et accepi e cista.i3. Igitur caput omnium, quae sacerdotibus numinum graeiam conciliare existimabantur , erat sane jejunium. Ηinc Flaminis1cra consecturo Castus multiplices (s), multae ceremoniae impon hantur, ut ait optime Gellius: hinc verba illa in jure pontificio satis nota: ad deos adetinta easte: hinc denariae, ac tricenariae illae ceremoniae, in quibus Flamini carnibus, certisque aliis carendum erat eduliis; de quibus perbelle Livius his verbis: decem dierum CASTIMONIA opus esse, decimo die coenatum . dein pure lautam in sacrarium deducturam (ι): inde Castus , ut vidimus , a carendo ; et ceremoniae , quasi caremoniae ut Stuchio placet (T : inde demum vetustissimus omnium Numa Pompilius, recentissimus omnium Flavius Juliaenus , si Procopium , aut Ammianum audiamus (8 , sacra adituri carnibus abstinebant. i . Neque Castus isti multiplices, quos ait Gellius Flamini impositos, sive ista jejunia, carnium, seu certarum escarum unam

20쪽

LIBAR I. DISSERTATIO I-. . . . s

praeseserebant carentiam . Siquidem in Casto, sive jejunio, nedum Carnibus, verum et Venere carendum erat: quam ob rem pontifex veniam petebat, quoties, ut ait (IJ Juvenalis, rem divinam facturus concubitu , licet propria cum uxore , non abstinuisset: Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor Concubitu sacris , observandisque diebus . Ideoque Flamines suos poeta monebat vetus his versibus: Vos quoque abesse procvl jubeo: discedite ab aris , Otieis tulit externa gavdia nocte Ventis.

I s. dictis, ni fallor, satis liquere jam puto nil aliud sibi velle Castvs multiplices, de quibus loquitur Gellius, quam diversa tibia jejunia, quibus nil in Flamine decentius, nil laudabilius. Verum

si cuiquam adhuc haeret aqua, aliud ego in medium proseram a gumentum , quo res planior evadat. Quem igitur ex Romanis alii dixere Castum, castimonias alii, et castimonia dixere et et tamen iisdem hoc eodem verbo nil aliud, quam abstinentiam, jejuniumque

indicare mens fuit. Tertullianus quippe in libro de jejunio (a apedite fatetur quasdam Gentiles habuisse CASTIMONIAS, quibus Apim, Isbdem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione venerarentur,de quibus Lucius etiam Apultius haec (3 habet: DIFFICILE religionis obsequium . et CASTIMONI et M abstinentiam satis arduam, idque plane cunctis arbitris praecipit CONTINUIS illis decem diebus cibariam volartatem coercerem , neque ULLUM ANIMAL ESSEM, et IN UNIUS

essem .

16. Non igitur carnem, non ullum animal manducare, exbstente religione, licebat; sed oleribus Ethnici, leguminibusque comtenti, sine carne coenabant: quod luculentissime in vita Didii I liani Augusti testatur Spartianus his verbis: saepe autem, NULLA EXISTENTE RELIGIONE, oleribus, leguminibusque contentus; ex quo

satis liquet, quid , EXISTENTE RILIGIONE , fas esset.

II. Cautis igitur, castimoniae . et castimonia , nil aliud plane, Collegae optimi, ni fallor, significant, quam ciborum carentiam, quam jejunia, quam certorum eduliorum sacris indictam legibus abstinentiam. I 8. Neque vero, Collegae optimi, Romanorum dumtaxat sacerdotum jejunia haec, Castus ipsos proprios fuisse existimetis: nulla enim fere gens extitit, cujus Flaminibus certis quibusdam cibis ca- Tendum non esset. Cretenses quippe Iovis Flamines neque carnibus

usos sco iuvenal. Si t. c. co L. Apuleius Milesion lib. tr. co Tertuit. de ieiunis . ia) Sym. in vita Didii Iuliani p. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION