Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

5 URBANARUM QUAESTIONUM.

usos, neque piscibus resert (i Euripides'. Item Aegyptii sacerdotes carnibus , ac vino, perpetuo abstinebant, si Ilieronymo fidem habeamus (a . Athenienses quoque, eodem teste, (3 haec in Eleusinis

praecepta dabant honorandos pamites ; venerandos dimos ; carnibus non vescendum. Maximus autem Ethnicorum philosophorum Plato ait vesci carnibus, et sanguine deorum aras polluere, iniquum videri. Tamdem Christianis sacerdotibus , tam clericis, quam monachis, jejunia quantum fuerint accepta , ne noctuas videar Athenas mittere, libens praetereo . I s. Hoc unum dicam , Benedictum monasticae disciplinae in occidente restauratorem non eo indulgentiorem in monachos suos fuisse reputandum , quia in indictis a se castimoniis vescendas illis avium Carnes concesserit. Deceptos enim puto . qui hanc illi ea ratione indulgentiam adscribunt, qua monachis, assiduo addictis pedivigilio, avium carnes forent, eorumque stomachis aptiores. Ita enim sentio : Benedictum ideo aves monachis indulsisse , quia eamdem omnino esse piscium, aviumque naturam putavit. In hanc opini nem hoc argumento adducor . Veteres profecto Ecclesiae Patres prusces , volucresque , ab uno eodemque autumabant processisse prir

cipio, prout ex hymno colligitur luculenter, quem adhuc Catholica canit Ecclesia, cujus haec aptissima sane sunt verba Magnae Deus potentiae, sui fertili natos aqva Partim demittis gurgiti,

Partim imas in aera . Demersa limphis imprimens, Subtecta coelis eripens ,

Ut STIRPE ab UNA prodita

Ditersa repleant loca (s) .llo. Antiquam vero hanc Patrum sententiam vel ex eo Genesis

loco ortam esse non dubito, quo pisces, volucresque, uno eodemque tradit Moyses fluxisse principio. Quid enim his verbis clarius PDixit etiam Deus: producant A ME reptile (6 animae visentis, et

volatile super terram . Cum igitur piscibus, avibusque, idem pridicipium , ac fons; cum utrosque aquae produxerint, utique vescem das volucres, una cum piscibus, cucullatis suis fuisse a Benedicto concessas existimo , quibus et stomaco, et castimoniis asservandis

foret una consultum. a I. Pedi

22쪽

LIBER L DISSERTATIO I. T

EI. Perspecta nunc apud omnes ferme gentes Flaminum, ac sacerdotum pene omnium cum jejunio, cum Casto, cum castim

ni is . summa, laudabilique societate (licet vos in meam jam semientiam adductos existimem 1liqua tamen addam, quibus Flaminis castus multiplices , de quibus noster loquitur Gellius, nil diliud signuficare, quam abstinentiam, manu quodammodo contrectetis. Sicuti

ergo sacrificiorum dies festos abstinentia, jejunia, Castus praeced bant, ita saxa inedia membra coenis illis reficiebant pontific ibus, in quibus non deerat sane luxuria . Coenae ergo pontificales , de quibus in proximo conventu disseram, eo lautiores, quo acerbiores praecesserant inedia dies: nil aptius igitur, quam sequentes lauticiae, anteactam indicant abstinentiam . Et re quidem vera magnus ille Eieronymus adversus Jovinianum acerrime jejunia illa damnat, et coenas; Flamines enim illos per dies, ait, quosdam inediam sustinuisse , ut Phasianis avibus , aliisque electissimis ferculis majori postea cum voluptate possent impleri (I . Non audeo sane Hieronymum arguere: quin immo laudibus in coelum eveho, maxime cum alio loco (a sacerdotes Isidis, Cybelesque, merito rideat, qui, jejinnio sane ridendo, ne Cereris dona contaminarent Phasides aves ac turtures devorabant: hoc tamen tio : humanum fuisse ut ponti ces , flaminesque, jamdiu inedia laborantes, largioribus cibis f stos dies celebrarent. Simmaco ergo fortasse ignoscendum, si, post jejunium sibi a Flaviano imperatum , ab ipso met Flaviano hoc pinposcerit et Memento, exactis feriis, participes facere luxtiriae tuae, quos tantopere laborasti consortes habere jejunii (3) .aa. Causa esset omnino perorata , nisi cujusdam ritus, qui Castum , et jejunia ethnicorum quandoque sacerdotum consequem hantur, mentionem habendam esse exestimarem . Nudipedalia haec erant, rogationibus, supplicationibus juncta: ceremoniae nimirum, ob quas deorum statuas nudis pedibus comitabantur, ut demissum, passumque animum demonstrarent, quo majorem a superis inirent

gratiam. In Casto igitur Cereris nudipedia praecipue indicebantur, de quibus haec Prudentius:

Nudare plantas ante carpentum scito Proceres togatos Matris Ideae sacris

23. Idem erga Vestam factum testatur Florus de bello Gallico per haec verba (s) : Virgines ex sacerdotio Vestae NUDO PEDE figiem

a sacra comitabantur, et Ovidius in Fastis me

23쪽

Huc pede matronam nudo descendere vidi.2 . Tandem stupente anno , arente cocto, aut publicis imgruentibus calamitatibus , rogationes, supplicationes, nudipedalia indicebantur, de quibus adest egregius Tertulliani locus: eum

stupet coelum , et aret annus, nudipedalia denumiantur, magistratus pu puras ponunt , fasces retro avertunt, preces indigitant, hostiam instaurant (i) , de quibus etiam Livius passim inter antiquos (M , inter

sequioris aevi scriptores Simmacus (3 . Qui hujus intimam ceremoniae quaerere studuit origianem , a solemnibus Iudaeorum jejuniis eam repetere non dubitavit. ut Dempstero h visum est. Id sane non improbo: verum ingeniatus quidam apud homines erga superos sensus viget, ad quem universi non instructi, sed nati esse videamur . nempe ut externis animum indiciis ostendamus abjectum , quo superum nobis indulgemtiam , aut favorem conciliemus . Castus itaque illi multiplices, de quibus loquitur Gellius, jejunia omnia, castimoniae, nudipedalia, atque his similia ab instinctu potius humani ingenii, ad haec suapte natura proclivis, ortum habuisse dicenda sunt. 26. Quae cum ita sint, nobis indulgelii Lipsius, parcat Pitiscus, dent veniam Gronovius, coeterique Gellii nostri adnotat res, quorum alii Gellianos Castus multiplices aut in castis, aut in cauto convertunt, aut si castus retinent, pro simplici ritu , non pro jejunio , accipiunt. Castus multiplices qui vere sint, ni in philantiae viatium inciderim , me demonstrasse jam puto: interea si quid omisi, ignosce Praesul amplissime , Sodales ignoscite; non enim vestrum huic labori favorem adprecor, unam tantum deprecor iram .

Bononiae prid. Κal. Februarias MDCCLXXV. Ignatio Boncompunio Ludovisio optimo principe his favente scribebat Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor. DIA

24쪽

LIBER L DISSERT TIO II.

DISSERTATIO II.

In A. Gellij cap. xxiv. lib. II. In qua de Coenis quaeritur, ae Legibus sumptuariis. NON eram nescius, Praesul amplissime, optimique Collegae , de

Iauticiis, ac epulis sermonem habere post .epulas, ac lauticias , idem omnino esse, ac saturis crambem repetere jamdiu fastiditam; non enim aliis, quam ganeonibus , ac lurconibus fas est hoc temporis comissari . Atqui parendum est Gellio , qui hanc mihi so tem attribuit, ut iterum sternatur triclinium , atque instauretur . Libeat igitur vobis, ut nova haec fercula aggrediamini, Emeticon agere; ita quippe nauseam vitabitis , meque comiter, ac jucunde excipietis. Coenam, quam, post jejunia, castusque multiplices, Gellius nunciat, Romanam parot primo tenuem , ac fere terrestrem , inde lautam, atque sumptuariis Legibus castigatam, demum oblitam juris humani, et omni lege solutam . a. Primam quaeso, ne 1spernamini: non enim plurimae veste stragula parietes, non serico, aut oloserico accumbentium vestes, non conchyliatis triclinia nitent peristromatis , non dapibus deniaque mensa est onerata superbis. Prisco haec Romanorum aevo ex tica omnino , ac peregrina (I); tanta quippe vigebat parsimonia, ut mente Tullio, illis optimis temporibita hominem invenire nequam nem,nem posses (a . Curiorum igitur, ac Fabriciorum mensa, triumphaliquidem aratore discumbente gaudebat; verum non nisi pulte, ac farre, aliisque plerumque terra natis instruebatur. Quod si vero . delicias agere vellent convivales , porcinam apponere satis erat. Dum ergo vetus Plauti nostri parasitus electissima sibi studet comparare, in has festivas erumpit voces: suanta pernis pestis veniet i quanta Iabes larido lesuanta stimini abstimedo i quanta calli calamitas (33 l domen, sumen mis , glandium (M .Pernam, callum , glandium, sumen (s . 3. Solemnioribus itaque diebus suino isto, ab subagresti epinio Quirites convivabantur et reliqua anni tempestate coenam agebant

25쪽

ro URBANARUM QUAESTIONUM.

pene terrestrem, ut ex Plautino illo moris antiqui Sene colligimus: Terrestris Coena est muliis oIeribus (i) . . Enim vero felicitate , ac potentia populi Romani quotia die , ac virtute gliscentibus: auctu imperii, ut ait (a Tacitus, ado-Ieoisse constar prisatas opes , aliamque inde apud Fabricios, aliam apud Scipiones pecvniam . Romanorum igitur auctae sunt epulae, splendidiora enituere triclinia, certisque sub Legibus, non sane sumptu riis , sed omnino Coenaticis mensa succrevit . Ηora ergo coenae praefixa . ferculorum portiones decretae, sportulae assignatae, simve munuscula distributa convivis. Singula persequamur. S. Ilora coenae hiberno tempore decima; nona quippe hi me lavabant: tibi hora balnei nunciata est: ( ait Plinius) est autem hi me nona, latus accubat , et paulisper cibum dissera : apponitur coena non minus nitida , quam frugi (3) : et bene Cicero e viso triclinio stratomos huc decima venitote ). Verum aestate octava balneo, nona erat coenae hora adsignata, ut Martialis insinuat (s . Octavam poteris servare: Iambimur una. Imperat extructos frangere nona Thoros.

. 6. Strato itaque triclinio , ferculisque areositis , convivii Rex suam cuique portionem adsignabat . quam sanh dividundi osson id consuetudinem a vetustissimis usque satis est notum fluxisse temporibus. Mirabantur quippe filii Iacob majorem partem ad fratrem venisse Beniamin in convivio, ut quinque partibus fratrum ceteras superaret (63 . Partes quoque a Romanis hae vocabantur:(n epulatione (sic ait de Ctio Suetonius ) equiti Romano hilarius, avidiusque vescenti PARTES suas misit: et de Domitiano i quens haec (S) habet: PARTIBUS etiam de coena dignatus est: de Caracalla vero Spartianus haec (y scripsit: cui pridie PARTES aeua

de coena miserat, jussit occidi. v. Si quis vero curiosius quaeritet, quam praecise obsoni rem quantitatem convivis quibusque convivii Rex assignaret, dicam quae hucusque repperi ex rei Romanae scriptoribus, quaeque nemo fortasse ex nostris cultioris notae viris huc usque observavit.

Aequo primum jure cuique, domum etiam, si liberet, ferenda pars adsignabatur: Equum Mars amat c Trimalchio sivi inquio itaque jus su

26쪽

LIBER I. DISSERTATIO IL ri

in Senem suam , ne metuam adsignari: obsonia vero itx partiri juserat: cuique ex convivis offulaes hinas , ac lumbum g linaceum dabant (i ut Capitolinus insinuat: cuique turdus integer, leporis autem femur, placentae quadra distribueb1tur, si Martiali fides sit (a : Attagena duobus erat communis; mullus unicuique dimiadius, at lupus dabatur (3 totus. Lactucae singulae, Cocleae ternae, ova bina, ut tradit Plinius M . Murenae quidem latus, pulli femur. Palumbus adsignabatur solidus, atque 1lica plerumque conditus , ut his festivissimus 1it versibus Mutialis (s : uicquid ponitur hine , et inde verris:

Mammas suminis , imbricemque porci, Commtinemque duobus attagenam, Mullum dimidium, Iuptimque totum , Murenaeque latus, femurque pulsi , Stillantemque alica sua palumbum Haec cum condita Iunt madente mappa, Traduntur puero domum ferenda .

8. A partibus ferculorum M partes ipsas libeat eoenae de

cendere . Coenae partes tres: Anteraenium , eaput coenae, bellaria. An-rec enium, quod et intecoenea dicebatur, prima coenae pars erat in qua, ut ait (6 Plinius, pxratae erant lactucae singulae, cocleaeternae, ova bina, alica, cum mulso, ac nive: atque alia olerum genera, ultra lactucas , ventrem moventia, in antecoenio appondi

hantur, ut ad rem tradit Marti is ( et (8 . Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis et porris sila resecta ruis , et alio loco

Exoneraturas ventrem mihi villica malaas Attulit, et varias, qua/ tulit hortus , vel, In quibus est lactuca recens, et sectile porrum . Nec deest ructatrix menta , nec reta Ialax. Item apponebant in antecoenio, Macrobio(y Hente, echinos, et ostreas crudas, quantum vellent; ac monente Tullio (Im oleas quinque , ac lucanicas , verum olearum id erat praecipuum ut coenae

forent principium, et finis (ii Inchoat, atque eadem fit oIiva dapes . B a s. Gin

ibid.

27쪽

ia URBANARUM QUAESTIONUM.

S. Gustus etiam apud veteres, atque gustatio, prima haec coenae pars dicebatur :Gustu protinus has edes in ipso ait Martialis (i ; et Petronius: Gustatione mirifica initiati (a ; AD Iata est tum gustatio valde lavdata: Tandem et Promulsis appellab tur, quia in hac prima coenae parte Mulsum anteponebant. un que mulso primam Romani sedabant sitim , hac Floratiana qui

dem ducti ratione (3 :

Oniam vacuis committere venis

Nil, nisi lene, decet; leni praecordia mulso Prolueris melius. Pueri ergo semel ab summo ad imum triclinii locum mulsi pocula porrigebant: At in largioribus Coenis hac formula Rex utebatur erga convivas: Si qtiis iteram veliet, mulsum sumeret : mulsum vero quidam confectum, insectum alii exhibebant; hi nempe mel, ac vinum, separatim dabant, ut convivae pro lubitu, sive lenius, sive fortius, mulsum , acidiusque conficerent, mero me,la miscentes; quem eo innuit versu morem I oratius (s Aufidius forti miscebat mella Falerno . Io. Promulsidem, sive Antecoenium, captit coenae insequebatur, missus nempe coenae praecipuus : lautius igitur ferculum Caput coenae appellabant, ut bene Martialis (6 : Mutius tibi, quatuor emptus Librarum , coenae pompa , caputque suit.

In paupere quidem convivio, si post promulsidem gallina, pulli,

rapula, capparis, pisciculi apponerentur, coena posita esse dice-hatur, gallina vero, ut praecipua, coenae caput (T . Verum plerumque lepus, aper, rhombus, mullus, ostrelie, et abilia, et sinmina caput coenae e&rmabant; ut proinde lautissimus ille P tronii Senex Trimalchio coenae caput fecerit (8 et altilia et sumina, Ieporemque pinnis subornatum , ut Pegasus videretur, nec injuria fuerita Iuvenale dictum coenae caput (y Lepus , et pygargui, Et Sesthicae Golucres, et phenicopterus ingens, Et Getulas orix.ri. Quae igitur magno erant in praecio caput coenae appel

lam ct Martia I. lib. it. epistr. 33.

13 Petronio in suo Satirichci, Horat. in s tir. c. r. RE. I. ii

Petron. in Coena Trim lexionis .cs, Morat. Sat. o Iib. Martiat. l. Io. est r. Iris et Stuch. Antiq. Convivat. I. 83 Petron. in Coena Trimalchionis .cs,3 Iuvenal. in Satiri

28쪽

LIBER I. DISSERTATIO II. 13

ut proinde festivissimus ille poeta (ii noster, ne a suae par

citate coenae sodalis deterreatur, praetiosius coenae caput effingit his versibus: Mentiar, ut venias, pisces, conchilia famen, Et cortis saturas, atque paludis aves .

et alio loco sa

Nolo mihi ponas rhombum, muli/ιmve bilibrem,

Nec volo boletos; ostrea noli et tace.

Ia. A coenae capite ad bellaria tandem, et mala veniamus, quae mensis inserri dicebantur secundis, atque ad finem vergentiabus. Bellaria itaque, ac mala coenam claudebant (3 ; ut quoties rei cujusque initium , sic finem vellent veteres indicare , ab ovo dicerent usque ad mala (M . Malis accedebant olivae, cicer, lup, ni, ut his ait versibus Martialis (s . Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer, et tepens lupinus . Male autem omne mensae secundae genus bellaria Gellius appellat noster: mala quippe, olea, cicer , lupinus secundae mensae

erant propria, nec tamen bellaria quis dixerit fuisse appellata . Bellaria igitur proprie accipio pro omnibus delicatis crustulis, scriblitis, placentis, libis, laganis, pastillis, sive ut ait (6 Arnobius, frustillis parvulis , ac suavibus mateolis melle conditis ( nam saccarum , quod ex India ferebatur , ad medicinae tantum usum Pliniano usque tempore inserviebat . Ilaec sane claudebant coenam, quam honestioris notae homines non ultra solis occasum prodin

i3. Atqui non sine aliquo largiendo convivis munusculo codin m claudere mos patiebatur Centum miselli jam Galete quadrantes (8) . Dat Bajana mihi quadrantes sportula centum (M. Invitas centum quadrantibus (Io) . Et tua tricenos largitur sportula nummos (D . ait ad rem Martialis . Quandoque non nummos largiebantur, sed vestes, easque sane non rutilas, sed plerumque tritas ( cembibines quippe , ac parasitos , quos Italica voce gallonini dicimus, etiam

29쪽

ri URBANARUM QUAESTIONUM.

etiam tunc temporis minimi faciebant quae munuscula Eorathis appellat: Tritae munera vestis (I : ut proinde Persius poeta, ideoque poetarum more pauper, atque famelicus, avarum illum invitatorem merito his versibus insequatur (a .

Calidum scis ponere sumen: Scis comitem horridulam trita donare lacerna.

I . verum licet ad summam haec non irent luxuriam, adhuc viris illis placuit Rommae parcimouiae amatoribus conviviorum lauticias certis legibus coercere, quas dixere sumptuarias, quasque noster erudite memorat Gellius . Rarum celebris Fannia lex fuit inno ab urbe condita DLXXXXII. Fannio. et Messala Coss. lata Insecutae sunt Aemilia, quam M. Aemilius Lepidus cum Q utatio Catulo tulit anno V. C. DCXV. atque Licinia P. Licinio Crasso et Gn. Cornelio Lentulo rogata anno VC. DCLXVI. deinde Amtia Restionis, Sullana Sullae, iterum Aemilia Lepidi, Iulia Caesaris, et Augusti , editae sunt (3), quibus certus gulae modus impos, tus, nec tamen semper: Nuptiis namque, festisque diebus largiora humilioris eti m notae hominibus concessa convivia, neque id raro incidebat: aderant quippe pridie nonas Aprilis in honorem Matris Deum ad quintum idus producti ludi Megalenses, quibus , cum Berecintia sedem commutaverit, factis vicibus, Hente A) Ovidio,

Rinnani convivia commutabant.

Cur vicibus factis ineant convivia quaero Tam magis indictas concelebrentque dapes p uod bene mutarit tedem Berecintia dixit. Aderant et Iudi Romani, Circenses nempe , a Tarquinio in Iovis honorem, Iunonis, ac Minervae instituti; itemque plebeii ob reconciliatam cum patribus plebem post habitam in Aventino secessionem : Saturnales quoque mense Decembri ubi risus, jocus, et crebra convivia. Demum calendae singulae , idus , ac nonae se tus erant dies: calendae quippe Iunoni sacrae , Nasone haec dicente et

Vindicat Ausonias Iuravis eum Calendas (s : Idibus Idulia Iovi caedebantur; Idulis enim agna dicitur 3 quae idibus quibusque Jovi a Flamine immolabatur (C . Licet autem careat (n No-

30쪽

LIBER I. DISSERTATIO II. is

Nonarum intela Deo Romani tamen omnes nonas celebrabant ob Servii Tullii natalem. de quo incertum , quo mense, nonis tamen esse constabat; ide que nonis putat varro (i) mercatus sacrorumque causa, populum in urbem confluisse. Aderant tandem seriae, sive statae . sive comceptivae . sive imperativae: primae, quae stato incidebant tempore, ut Saturnalia , Cereuia. Liberalia, Lupere ia. Agonalia, Cadimentalia: secundae, quae ob certas hominum necessitates indic hantur . ut latinae, sementivae, paganalia. compitalia: tertiae, quas consul imperabat, indicto justitio . in Caesarum morte,

Iura silent, mutaeque tacent sine vindice Iegeti

Adspicitur toto purpura nulla foro . Item et feriae aderant imperativae in epulo publico . ovsitione. triumpho, ac similibus et quibus sane diebus largioribus ferculis per sumptuarias leges, ut vel ex Gellio nostro vidimus (3 , convivari fas erat.1 s. Enim vero non levis inde oritur quaestio, a nemine , quem viderim, excitata: utrum nempe a sumptuariis hisce legi-

ita irent immunes coenae illae capitolinae, pontificales, saliares, augurales sive editiales, triumphales, ac similes, an potius in eum venirent ordinem , quo coenae festis diebus largiori impensa per sumptuarias leges parandae permittebantur. Ego sane in eam abeo sententiam, ut nullis coenas hasce legibus credam adstrictas. Quid

enim turpius legique invisius, quam Capitolino Iovis epulo. quo Iuppiter in lectum, Iuno ac Minerva in sellas invitabantur ad coenam . coelum, divosque sumptuariis legibus alligari P Lectister. nia quippe ut ait (s) Livius tribus diis Iovi, Iunoni , Minervae hoc modo fiebant in Capitolio et Iovis simulacrum in lecto recubans

statuebatur, Iunonis, et Minervae statuae in sellis considebant; deinde multa nocte, appositis epulis, septem aderant epulones , qui sacratos cibos comederent. Iam vero , si nil forte suspicamur indignius, quam Iovem, ejusque sororem , ac filiam, sumptuaria Iege costringi, ita nec epulas Marti, vel Cereri, vel diis caeteris, per salios, cereales, esiosque flamines celebratas , fas fuisse a tumo, quae sumptuariis legibus necterentur . I 6. Nil ergo mirum, si Plautus ille noster, cum absolutis-

SEARCH

MENU NAVIGATION