Specimen criticum inaugurale in Demosthenis orationem adversus Aristocratem ...

발행: 1833년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

VIII

13쪽

DISSERTATIONIS C ON SPECTUS.

PARS PRIOR

PRO LEGO MENA. I. Temporum historia P. I. I 2. De actionis causa et historia - G. β d. De tempore, quo habita est oratio deque oratoriS aetatis Anno .... - T. β i. De Accusature , . - s. I S. De Aristocrate et Charidemo - IO.d 6. De genere ac Specie orationis - I2. β T. De Tribunali, penes quod instituta est actio - Id.

PARS ALTERA

ORATIONIS INTERPRETATIO. I. Argumentum - Io. 2. Legum interpretatio . - IS. Lex quae in oratione prima laudatur - IG.

14쪽

I ex IIII ex IVLex vLex VII ex VIII ex VIIII ex IXI ex XI ex XI

15쪽

PARS PRIOR

PRO LEGO MENA.

I. TEMPORUM HISTORIA.

Ad justam hujus orationis intelligentiam permultum conducere puto cognitionem historiae

civitatum Graecarum et variis enim locis ab oratore ad probanda ea, quae dicuntur, asseruntur exempla inde petita: quin etiam tota oratio adumbratam tum totius Graeciae, tum Praecipue Athenarum conditionis imaginem proponit, non solum quod ad hujus rei publicae sormam internam attinet, sed etiam quod ad eius cum exteris nationibus Commercia. Cum Butem non omnium rerum gestarum cognitio ad nostrum propositum necessaria sit, universe ea, quae maximi momenti mihi visa sunt,

breviter commemorare Statrii.

Et primuin quidem de discordiis inter duas potentissimas Graeciae civitates earumque origine quaedam dicenda sunt. Iustinus lib. III c. IV init: bellum a Spartanis Messeniis illatum initium dissensionis Graeciae atque intestini belli caussam et originem suisse dicit: et quidem jure hoc mihi statuisse videtur ; quamquam et alius fons praecipuus quaerendus est in ipso ingenii Ioniam et Doriensium discrimine et quorum illi leVCS, elegantes, mercaturae operam dantes, saepe civitatis formam mutantes, Praecipue tamen democratiae saventes, maris imperium sibi vindicabant: hi contra severiores, Corporis vires magni aestimantes, Aristo craticae regiminis formae dediti , plurimum terra valere studebant. Bello autem illo Alcssenio morum ista diversitas magis in lucem prolata est et revera illud intestini belli initium vocari meretur. Nimirum in illo Spartae, quae caeteris Doricis civitatibus imperare volebat, perspecta est Superbia regnandique cupiditas: Athenarum contra, alterius Graeciae oculi sit Ionicarum civitatum Principis, consilium apertum Est ipsis resistendi. Spartani igitur eorumque socii , reportata difficillima de Messeniis victoria, omnes Atheniensibus nocendi occasiones avide arripiebant; Boeotios, Euboeenses, alios illis inimicos reddebant, illorum turbis intestinis Se immiscebant, quin etiam ipsorum urbem evertere studebant. Bellis Persicis ista aemulatio Sedata, non doleta fuit e contra ob magnam Atheniensium gloriam in iis reportatam aucta magis, denique in apertas inimicitias degeneravit : atque ita ortum est hellum Peloponnesiacum, Per 2 p annos Varia fortuna gestum, Athenarum expugnatione sinitum. Triginta tyranni. ibi a Lacedaemoniis Constituti, Doriensium aristo cratiam multis civium caedibus odiosam magis reddiderunt. Atheniensium exsules et Profugi, ob misericordiam ubique, praecipue Thebis et Megaris recepti, liberandae patriae consilium ineunt et Thrasybulo duce a sociis adiuti feliciter peragunt. A thenienses, libertate restituta, viribus suis reficiendis inprimis operam dederunt: dum Lacedaemonii Agesilao duce de evertendo regno Persico cogitantes, magnos in Asia progressus faciebant. Persarum rex, de regni sui interitu me luens, aliis armis dimicandum esse arbitratus est: Titin austes satrapes in Graeciam misit Timocratem, qui Corinthiis, Thebanis et Argivis auro persuaderet, ut exercitum in Lacedaemonios conducerent: unde exortum est bellum Corinthium, pace Antalcidae turpissima compositum. Neque lanec pax diuturna suit: Lacedaemonii, superbia elati, Mantineam capiunt, Phliunte civium Stragem .saciunt,

16쪽

Acantho et Apolloniae adversus Olynthum auxilia mittunt et in itinere Phoebida duce Cadmeam, Thebarum arcem, occupant, Ismeniae partes urbe pellunt et praesidio in arce relicto Leontidi tradunt. Non mirum igitur, novum hinc exstitisse bellum Thebanos inter eorumque socios et Lacedaemonio se quo Thebae altissimum gloriae gradum attigere, Sparta hostilem exercitum vidit; quo Athenienses ex utrorumque aemulatione ασφαλῶσ οἰκεῖν quaerentes, modo his, modo illis favebant; quo denique, postquam ad Mantineam cecidit Epaminondas, intersecto jam antea in Thessalia Pelopida, non tantum Thebanorum viros interierunt, sed Atheniensium etiam virtus intercidit. Issi enim ab oratoribus corruptis decepti , ε* τι νεoν quotidie quaerentes, viris claris morte et exsilio amissis, hello sociali infelici successu gesto, amisso, cui aemulari consueverant, in Segnitiam torporemque reSoluti. non ut olim in classem exercitusque, Sed in dies sestos apparatusque ludorum reditus publicos effundunt (i). Nec Lacedaemonii quoque socile vires, bello Thebano fractas, resecturi erant: quibus rebus essectum est, ut Sordidam et obScurum an

tea Macedonum Do meri emergeret.

MACEDONIA primum suit pars Thraciae. Varii erant eius antiquissimi incolae et Edones, Pierii, Paeones, quibus accessit anno circiter BIS A. C. cum Peloponnesiorum manu Caranus, qui erat stirpe Ileraclides, Edessam cepit ibique regni sedem Statuit: sed mox Macedones barbarorum morES ASSuniserunt ; quamobrem Semper a Graecis inter barbaros numerantur. Alii Perdiccam primum regem suisse serunt: sed hoc inde sactum esse puto, quod plura regna in Macedonia simul exstiterint. Reges, qui deinde suere, non inultum inclaruerunt: bella nimirum tantummodo gerebant cum Thracibus et Illyriis obscura. Persici belli tempore magis innotuerunt et Persis enim inviti Paruerunt. Ab Amynta, Alexandro, Perdicca regnum stabilitum ma is est et fines Prolati: hinc rebus Graeciae magis se immiscere inceperunt: Alexander primus cum Thebanis foedus iniit, fratre Philippo obside dato et aliis So ex nobilibus, qui Thebis philosophiam et inprimis artem militarem perceperunt: quae res postea in Graecorum Perniciem VerSa ESt. Mortuo enim Perdicca (ut Iust. refert, interfecto) Philippus Thebis in Macedoniam sugit et primum Perdiccae filii tutorem egit, deinde gravioribus bellis imminentibus, compulsus a Populo regnum suscepit et egregie de Patria meritus est. Nimirum eam ab intestinis insidiis et exteris hostibus defendit et mox imperium Graeciae assectavit, quod quomodo adeptus sit paucis nobis exponendum est. Ut iam vidimus, maxime ei favebant discordiae inter praecipuas Graeciae Civitates ortae, quibus Singulae vires ipsae suas fregerant: colonias quoque Graecorum, imprimis Atheniensium, in Thracia et Macedonia, Amphipolin, Potidaeam cae t. ceperat et virium suarum periculum secerate occupatis autem ab illo apud Crenidem auri metallis, habebat, unde militibus suis stipendia solveret et Graecorum animos corrumperet discordiasque aleret. Callide enim sensit auri vim, recteque Ilorat. lib. III carm. Od. 16 cecinit:

dissidit urbium

Portas vir Macedo, et subruit aemulosi Reges muneribus: et, quod non minimum judicandum est, opportunam consilii sui perficiendi occasionem nactus est,(1 Cf. Just. lib. vII cap. ult.

17쪽

novam nimirum inter omnes Graeciae civitates discordiam, ad quam dirimendam et componendam ipse in auxilium vocatus est. Concilium enim Amphictyonum Spartanis propter occupatam Cadmeam, Phocensibus, quod agri Cirrhaei partem aratro ViotaVerant, gravem multam imposuerat.

Ili ab Atheniensibus, Thebanorum invidis, Achaeis et Lacedaemoniis adjuti, duce Philomelo templum Delphicum occupant et multam inde praedam deportant : Thebani Philippi auxilia implorant, qui primum ab Oenomarcho, Philomeli successore, victus, paullo post eum sudit et interfecit. Mox eum Graeciam intrare cupientem AthenienSes, auctore Demosthene, occupatis Tliermopylarum angustiis, prohibuerunt. Nimis autem horum mores Corrupti luxuriaeque dediti erant, quam ut ejusdem oratoris invadendae Macedoniae consilium perficere possent aut vellent. Philippus igitur Olynthum capit, Athenienses ad Marathonem et apud Salamina standit et pacem turpem facere cogit: tumndenique, deceptis singularum civitatum legatis, per Ihermopylas Phocidem invadit,sinemque sicit belli sacri, quod ad hoc usque tempus varia fortuna gestum erat. Ilis peractis Spartam petit et huic quoque civitati pacis conditiones praescribit. Iam de tota

Graecia subiuganda cogitans, colonias ad I ellespontum iri potestatem redigere conatur: Perinthum, mox Byχantiam obsidet, sed frustra: tum Callide ad Scythas debellandos se convertit, tamquam Graeciae oblitus. Interea Aeschines, Atheniensium orator, auro ejus corruptus, Essecit, ut ab

Amphictyonibus dux crearetur ad finiendum bellum adversus Locros, qui occupata agri sacri parte, multam sibi impositam pendere nolebant. Locridem igitur invadite Amphissam diruit et Elateam, Phocidis urbem, capit et praesidio munit. Athenienses perterriti foedus cum Thebanis de communi hoste summovendo ineunt et legatio Dibus Graeciae civitates satigant, quarum quaedam auxilia mittunt, aliae autem belli metu ad Philippum transeunt. Utrimque instructa acie ad Chaeroneam pugnatum est et Macedonibus multa favebant, maxime Philippi peritia militaris et ipsorum multis hellis indurata virtus: sortiter tamen sese gesserunt Athenienses et socii et ducum imprimis inopia fecit , ut vincerentur. Hic cies renioersctes Orci Eoicis est gloriαm comtacilionis et veltastis

THRACIA. Ηujus regionis historia valde obscura est: historici, qui quidem supersant, nonnisi

obiter ejus mentionem saciunt, neque in Paucis, quae memorant, conveniunt. IIOC CONStat, a Variis habitatam suisse Populis, qui tamen omnes Thracum nomine insigniuntur: singuli autem illi regem sibi creabant. Odrysarum populus potentissimus suisse videtur. Reges autem illi saepe viris, vel ex sua gente, vel ex alia claris partem regionis regendam tradebant. Exemplum habemus in Xenoph. Anab. lib. VII. Ibi Teuthes a Medoco sive Ainadoco, Odrysarum rege, impetrat, ut patris Mesadis bona (maritimas urbes) recuperare sibi liceat et ex quo loco simul consici potest et ex alio cap. I S SS , quomodo antiquis temporibus clarorum ducum ope reges usi sint ad se ipsos tutandos et ipsi illi duces se huic rei praestandae praebuerint. Bella

continua tum inter se, tum adversus Illyrios et Macedones gesserunt. Athenienses eas dis cordias alebant aut potentissimi regum societatem petebant, ut coloniae in oris Thraciae sitae majore si de ipsorum partes tuerentur. Reges, qui maxime inclaruerunt, suere Teres, Sitalces, Medocus, alii, omnes Odrysarum: altissimum vero Potentiae culmen attigit Thracia regnante Coty, (13 aistinus lib. IX c. I in sine.

18쪽

de quo eiusque silio Cersoblepte plura dicenda sunt. Quando rex sactus sit Cotys, necurate definiri non potest et sortasse circa ait n. Sso. Alia quaestio est, cujusnam Populi i cx suerit: et mihi quidem videtur Odr sarum fuisse. In quam sententiam his adducor rationibus: Primum fertur Amadoci cujusdam suisse filius Cotys et tali autem nomine suit Odi sarum rex , qui primum Zeuthae permisit, ut urbes maritim:is sibi subjiceret: deinde alicabi legimus, Thrasybulum composuisse dissidium inter eos, sortasse ob insidias, quas Leuthes Amadoco struxerat , ortum et mox cundum Leuthen Atheniensium auxilia adversus Cotyn implorantem invenimus: non mirer igitur, si Amadoco interim mortuo, filius Cotys successerit eiqne Leuthes, amplificandi regni sui cupidus, novas insidias struxerit. Qualis autem vir suerit Coidis, ex iis, quae gessit, facile confici Potest. Primum bellum modo memoratum adversus Teuthen sortiter gessit, Siquidem Iphicrates, a Leuthe in auxilium vocatus, aliquando ex multis praeliis inferior discessit: Teuthae autem urbium maritimarum imperio relicto et Iphicrati filia sua in matrimonium data hoc bellum sini xit Cotys. Genero deinde Iphicrate plurimum copias ducentes tota in pSpe Thraciam sibi subjecit: Teuthen, iterum hullum comparantem, Profligavit et Miltocythen , Thraciae principem, sorotasse ab ipso regionis parte donatum, ab Atheniensibus duce Iphicrate adjutus, facile oppressit. 3Iox autem Athenienses auxilii Cotyi adversus Miltocytben , qui ipse eorum opem imploraverat, praestiti poenituit et Cotysque iis suspectus sieri coepit. Metuebant enim, ne ipsorum colonias adoriretur. Ilanc ob caussam Praesectus eorum ad I ellespontum Classis, Sive sponte sua, Sive sortasse clam ab ipsis jussus, Coidiis res aggressus est, sed ab Iphicrate, Soceri exercitus duce, repulsus eSt. Hinc apertum exortum est hellum Cotyn inter et Athenienses , cujus tamen Iphi crates, a Cod Saepe rogatus, Particeps esse noluit et quare ex Thracia profectus primum Antissam, Lesbi urbem, tum Dr3n, Thraciae oppidulum, habitatum Se contulit. Cotys Contra, Iphicratis copiis mercede conductis, multas Atheniensium in Thracia et Chersonneso colonias expugnat: ipse tamen non diu post a P thone et Ueraclide iii tersectus est.

Videmus igitur , semper summopere conatos esse AtheniensUS, ut quamdam auctoritatis speciem in Thraeia servarent: nec mirum: multum enim frumenti et pecuniae ex ea conficiebant. In

bellis adversus Lacedaemonios eo etiam belli sax translata suit, Atheniensibusque damno fuisset, si Lacedaemonii in hac regione opes suas firmare potuissent: quibus rationibus in Posterum etiam alia acccssit, nimirum, ut Philippum quodammodo coercere et ab inserendo ipsis bello deterrere Possent, metuentem, ne, si abessUt, Athenienses in ipsius regionem irruerent. Cotys moriens CerSoblepicua successorem reliquit, ea conditione, ut cum duobus aliis, Berisa de et Amadoco, imperium divideret. Hos duos aliquando credidi non, ut vulgo putantur, Cot os filios, sed ejus amicos et Thraciae principes suisse: alicubi enim Demosthenes dicit, mortuo Cotye Cer sol,leptem et omnes Cotyos liberos admodum adolescentes suisse et ex quo loco mihi patere videtur, Cersol,leptem suisse eorum natu maximum, quod primo loco nominatur: alio autem loco pag. J Berisadis liberi memorantur: quod recte non fieri potuit, si Cersobleptae frater et quidem minor natu sinit, nisi a Cotyos morte ad factum, quod ibi narratur, Permagnum temporis Spatium Praeterierit: quod non ita videtur. Obstat tamen, quod Just. lib. VIII c. S 3 ei sus finem dicit

19쪽

vix aliter, quam de Cersoblepte et Amadocos explicari potest. Ulut est, (neque magni interest , hoe certe con Stat, mortuo Cot e , τρεῖσ ανθ' ενοσ rενέσθαι Θράκq; βασιλέα , qui singuli copiis suis ducem praesecerunt, sibique invicem inviderunt, quod Atheniensibus valde prosuit, ipsis valde nocuit. Cogebantur enim Chersonnesum Atheniensibus tradere, dum ipsi invicem metuentes, ne alterius viribus accederet, disceptationum suarum judicem eligunt Philippum. Soc Phil pus mores ingenii Sui, Gil uilicitam, veliali ctes bellum, in Strrecto exercitu, in vinciriliores 'citrihus, Sues 'Mesrais est regra O ulrtamqtae volictuit (1 . Restat, ut pauca de praecipuis Graecorum in Thracia coloniis moneamus, et primum quidem de AMPHIPOLI. Iustum tempus desinire, quo primum Athenienses colonias in Thraciam deduxerint, perdissicile est et maxime eos post bella Persica ibi vires stabilivisse constat. Amphipolis certe anno s6S, Secundum alios anno si S, condita est. Sita erat inter Nestum vel Nessum et Strymonem fluvios ; antea vocabatur ἐννέα o OL Ante Philippi Macedonis tempora bella cum Atheniensibus, quorum dominationi amplius nolebant, continua gessisse ideo conjicio, quod Philippus initio regni sui callide eam liberam pronuntiavit: non diu post tamen per Atheniensium socordiam cepit. POTIDAEA, Corinthiorum colonia, sita unde isthmus Pallenes peninsulae angustus incipit; postea vocata est Cassandria: de tempore, quo deducta Sit, non constat: valde tamen antiqua videtur

fuisse; in causis enim suit helli Peloponnesiaci. Quippe Athenienses eam post longam obsessionem ceperant, ipsaque ab eo inde tempore ad Philippi tempora his paruit. Philippus autem eam cepit et Olynthiis tradidit et mox tamen capta ipsa quoque Olyntho, sibi subjecit.

OLYNTHUs ὴν πόλι: ἐπὶ Θράκcc (a . ελλ νικὴν δὲ των ταύτῖ ἐνοικούντων id rἐνοσ ἀπό λαλκί οβ τῆσ εν Eυβοία. η δ. λαλκὶσ 'Aθ ναίων ἀποικoc etc. et cf. Libanii argumentum Olynthiacae I lom. I pag. B: locus memorabilis , cui hoc tantum addo, Olynthum, quum frustra ab Atheniensibus auxilia petiisset, a Philippo Ol. CVIII ann. i , proditam ab Euthycrate et Lasthene, captam ESSe. PYDNA Macedoniae urbs et an Atheniensium colonia suerit, non liquet; neque etiam ejus situs accurate definiri potest. Athenienses certe eam in potestate sua habuisse patet ex Philippica I pag. S : εἷχομέν ποτε ήμεῖ; Πυδναν καὶ Ποτιδαίαν καὶ νεθών ν : ego Si tam eam urbem fuisse conjicio non longe ab Olyntho. tum quod ab oratore una cum Potidaea citatur, tum quod apud Diod. Sic. lib. XVI lom. II pag. Bi ed. WeSS. legimus : τήν σε Πυδναν εξανδραποδισάμενοσπαρέδωκgν ηλυνθίοισ: ex quo loco simul apparet, eam a Philippo captam suisse et quidem ann. Sc lymp. CV. METHONE: etiam haec erat Macedoniae urbs; sorte Atheniensium coloniae his certe ad Philippi tempora, ut modo ex loco Demet vidimus, subjecta fuit. I te autem metuens, ne Atheniensibus oes vrήριον esset ad invadendam Macedoniam , eam OlImp. CVI ann. si cepit , et in ejus obsessione sagitta ei dextrum oculum effodit.

20쪽

Multae aliae Graecorum, praesertim Atheniensium coloniae erant, tum in oris Thraciae, tum ad Hellespontum et Propontida, quae tamen plurimae Post habitam hanc orationem inclaruerunt et majoris momenti factae sunt ; quare eas omittere et paucis adhuc de Chersonneso monitis huic de historia paragrapho sinem imponere posse mihi videor. CII ERSONNESUS THRACICA sive MAGNA, terra nusquam lata, secundissima peninsula per isthmum 56 vel do stadiolum continenti adhaerens, erat Atheniensium κτ μα αρχαῖον. In eam Nimirum jam bello tum Persicoram tempore colonias miserant, duce Miltiade quodam, qui ibi tyrannus, attamen justus, factus eSt (I . Ab eo inde tempore ad Philippi tempora iuris Atheniensium permansit, quamvis hi pro regum Thraciae, praecipue Odrysarum, Potestate non quoVis tempore aeque tuto eam Possederint. Inter alios Cotys, ut jam vidimus, maximam Chersonnesi partem iis ademit et ad mortem usque tenuit. Tum vero tribus pro uno regibus sactis discordiaque inter eos orta, Charidemus iis auctor suit, ut Chersonnesum Atheniensilius traderent, Cardia urbe

tantum excepta.

DE ACTIONIS CAUSA ET HISTORIA.

De ipsa actione acturi, non alienum videri Potest, si primum, quid ei ansam dederit, tradimus et breviter quidem et causa enim aperta est et Simplex. Videbat orator πραγμα ἀλυσιτελεσ τῆ πόλει κατασκευαζον τάσ τινα; ἀνθρώπου;. Nimirum AriStocrates dECrctum vel Promulgaverat vel summulgare volebat de tutando Charidemo et in eaque re nullam nec justi nec utilis nec perso sonae, cui tulerat, rationem habuerat. ScripSerat Enim: etι; ἀπoκτεινri ρίδρμον, αγώγιμού ἐστω ἐξ ὰπάαρ; et, c 'Λορναίων συμμαχίδoc. εὰν δέ τισ τον ἀrόμενoν ἀφέλqται - πόλιc η ιδιώτqσr ὲ σπονδο; εστω. Charidemus autem, de quo in seq. separatim videbimus, CerSobleptae , uniu* Thraciae regum, Copias ducebat, ipso στράτευμα ξένων υπὲρ Κερσοβλέπτου tunc temporis Tec*ων: antea autom, ut orator ostendit, necessi late coactus Suasor Exstiterat, ut Atheniensibus Chersonnesus traderetur,

proptereaque ab his, qui jam diu se ipsi contemnere didicerant atque aliis rerum gestarum gloriam concedere solebant, ἀγαπῶντε; si quem haberent, Cui gratias agere possent, iueer et g putabatur: qua Propter igitur metuendum erat, ne tale beneficium ei tribuerent, ae ne hic, praesidio munitus , Cersobleptae rebus favens, adversus ipsos militaret Et Chersonneso eos iterum privaret. Uoc Prohibere volens, ut ipse ait, ad accusandum decretum descendit Euthycles quidam, et tria ponit accusationis capita. An singula neque vera Sint, dissicile est judicare: hoc statuere audeo, primum de legitimo et ulterum de utili caput iusta, certe subtilia Esse: quamvis simul liutem,

vocem tar rιμoc alio Sensu ab oratore atque ab Aristocrate Sum tam esse. Orator nimirum abusus, qui ex ea actionis extraordinariae sorma, nisi accurate desinita esset, sequi poterant. Pro ipsa actione sumsit: et in ea re, ipse quidem juste et subtiliter, in Aristocratem autem, si) Cuina in Miltiadi lioc tribuendum sit, investigare non hujus loci esse Puto, deque ea re valde dissentiunt viii riccti. Vid. in erpreti. ad Nep. in V ta Milt. e. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION