Antonii Coriolani De rerumpublicarum nexibus meditationes

발행: 1781년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

rit illi , dc ex Abrahami oblatis , decumas inde DEO obtulerit . Nulli dubium igitur ,

quin ita. illa tempestate obtinuerit. Sed . quod olim ita fuerit , hodie prodesse non sequitur e & si in reliquis haec parum tuta , vel praeceps videretur argumentatio , in his sane maximam vim consequitur . Multisque in illis abstinens meditationibus suffundendis , unum dico , quod tunc Christi Domini figura per ipsum Sacerdotem sit enunt ara , qui probitate & sanctitate morum Regnum aedificabat, sacro numquam , quantum poterat sossicio desistens . At iam ultra hujus rei viro-rorum abiere investigationes , quibus id moris Ebraicae primis Reipublicae temporibus assignarunte ut Petrus Cunaeus, qui illud agit , illis Exodi verbis innixus , Vos eritis mihi Regnum Sacerdotale , ct gens sancta , - . Quid vero hoc Ioco sit regnum sacerdotale, quidve pro eo intelligendum , totus in illis acquiescam, quae hac de re a Ioh. Nicolao scripta sunt s*.

92쪽

Haec quamvis ad unius , alteriusque ossicii jura copulanda numquam satis habuerim ; tamen de assinitatem quamdam inter ipsa patefacere scertum, indubitatumque est . Sunt enim quae mutuo connectuntur , cum easdem , quas imperii vices Religionem pati videamus . Prisca primis danda temporibus , numquam nostris erunt confundenda ; quia aspernari sic esset quanta ab illis ad nos distantia intercedit , quanta tunc fuerit necessitas, quanta sit hodie apud

nos . De utroque munere in uno viro , nascem

ris Reipublicae temporibus mentio cum fiat, haud nos commovere debet , cum Reges tot patresfamilias imitati, sacra sibi munera adsciverint . Sic videmus & Aristotelem ajentem: mpaet ac

xvire: Rex enim erat Imperator , cir judex , rem rumque divinarum dominus atque arbiter se . Idem legimus apud Mantuanum et Rex Anius,

rex idem hominum , Phoebique Sacerdos (M . Et procul dubio tunc ita in usu fuit ,

93쪽

vt solus Rex pontificia jura sustineret , saetis ipse omnibus praeesset. Aegyptii id moris habuere , ut neminem sine sacerdotio Regem salutarent. Quinimo si ex alio genere quispiam vi r gnum usurpasset, cogebatur post regni assumptionem sacris initiari, ut Rex denique esset & Sacerdos b) . Quod diu multum postea factitatum est, donec remotis Regibus in nonnullis Graeciae locis , Reges Sacrorum facti sunt , qui theis r Aus appellabantur . Romani similiter , exactis Regibus , illos habuere , quos Regra meri ulos appellabant , una eis relicta potesta

te sacrificandi, deque sacris decernendi (ij. Siciuarius videndi rationem nobis anteacta patefaciunt; sic quantum illud aeque sit conveniens intelli gitur , ut duo munera illa sejuncta nune habeantur . Sejuncta sane habeantur , sed unum uealterius opituletur negotiis , alterius ut sistat ,

s fuerint, calamitatibus. Sic, & quae sacra agit

in) Plato de Regno Lib. XVI.(i Horum primus fuit Manius Pavrius ex patriciorum ordine creatus. Viae iobvia Laurentium in Sacris Gontia. Cap. I. Diqitired by Coosle

94쪽

potestas , eaque Reipublicae tranquillitati prodesse videntur , moderanda , tollendave cum sint, a Rege etiam pernosci , nil mali est. Necesse enim videtur , ut , quod vires publicas commovere , aut compescere possit , publice examinetur . Sed & jam per se ipsi Principes Sacerdotii cultores existunt, iam & illud oneris quam

pie sibi adjunxerunt. Religio antem Sacerdotium non est , Sacerdotium ipsa componit, dc una & alterum sacram potestatem constituunt. Quid vero non praestat Religio Flectit animos, mulicet , serenat; furiosam reprimit cupidinem , audaciamque refrenat. Religionis adminicula sacra sunt , quibus illa munitur, nos illam colimus et utque religio Imperantis principalis cura ecse debet , cui omnia, politiam quae decent, debentur si sic pariter illum sacra munera, quae viam ad religionem sternunt,sequi oportebit (i). Plurimum nos tribuimus harmoniae, quae mundi anima dicitur,

qu (i Quantum Sacrorum cura, ae Religio Reges olim occuparit , ex una Alexandri historia abunde intelliis gi potest . vide Iah. I t. Cro M. Antia. Maced.

95쪽

quaque justiores res omnes evadere videmus . Sed hoc numquam consequemur , nisi cum civitas sui similis dignoscatur. Similem vero tunc statum civilem sibi futurum esse , cum omnia consona vadunt, certo scimus. Quod tunc evenire fatendum , cum unius status , una quae sit arbitra omnium voluntas, eadem & gravioribus negotiis obsequi videatur.

At Sacerdotii defensores non pauci exstitere , qui nimium sacrae potestati tribuentes , quod regium proprium esse videbatur, illi concedebant , tantamque sibi acquirere injuriam non dubitabant. Neque enim quod similia officia sint illa, poterit, quod alterius est ,

alterum usurpare. Ea enim , sacra scilicet potestas, ejusmodi esse debet, ut ad humana , seu potius, civilia numquam accedat: Quod Regiae potestati latius patere videtur . Rex enim sapiens firmat religionem; qui, ut illius curae particeps fiat , ex dictis admodum necesse videtur. Ratio autem quam sacillima est et Sacerdotale munus , cum Religionis cultum spectet, illud nil opiis habet Regiae potestatis. Regia potestas Rempublicam cu

rata Diuitiam by Coos e

96쪽

rat, hominum facta coercet, maleficia scrutatur. Multa autem malefacta & ex salso Religionis principio saepe descendere videmus. Religio factorum impressionem in Imperio relinquit. Imperium, praeter tuitionem , nil aliud praestare potest sacerdotio. Ergo & Sacerdotium non Imperium assectare debet, suo tantum munere utatur , & superioribus nunc posthabitis , quae nostris diebus convenientia sunt, sequatur praecepta . Ne vero quis sibi persuadeat , me ea prae inanibus habere velle, quae jam a sexcentis ad trutinam sunt revocata , dc a paucis seliciter bouisnam enim dicere potest pro Imperio sine Eee stolieorum sere omnium indignatione , aut pro Sacerdotio sine ostensione iurium Majestatis 3 Et tamen lassiceret loqui de Imperio , ut eodem tempore de Sacerdotio sermo haberetur justus & conveniens . Diu quaesitum est , an possit Sacerdotium in saetis aeque & in civilibus Imperium exercere a Id unum scio , Christum Iesem , cuidam iuum arbitrium in re civili essiagitanti , respondisse: Quis me constituit judicem , aut disrarem

97쪽

super vos f sM & Apostolos allocutus: Reges gentium dominantur eorum Vos autem non sic (b . Nec illud quaero, an jure possit utraque potestas , Caesarea nempe , & Sacerdotii altera ab alterutra geri . Hoc non mei pensi est et cum illud tantum mihi proposuerim, quoties Regia potestas

sacra relevat munera, aut ea ad pristinum reum cans , quae longa intercapedine annorum jam o soleta jacent , aut ad ea remedium porrigens, quae superstitionem redolere videntur , jure meritissimo fieri tunc ostendere. Nec me fugit Sacram potestatem illud recte facere et admonere , hortari , eonsolari, deprecari, docere , praedicare saeramenta administrare , cum charitate arguere ,

inerepare , obsecrare , certissimis DEI promissis spem in DEO augere , ac tandem gravioribuascripturarum comminationibus a vitiis deterrere e praeterea nihil . Notum est Christum Dominum

numquam se appellasse Regem Mundi hujus . quinimo subjectum se , suosque civili potestati exhibuisse , qua causa solvit drachmam pro se

98쪽

& Petro . Seg ad sit a de cendamus. Cum Ap stolus ait: omnis anima potestatibus sublimioribus Dodita sit (M non excepit hunc, aut illum ; non de unius status hominibus loquutus est, sed de omnibus , cuiuscumque gradus, cujusviscumque conditionis , cum dixerit omnis anima, quod hi ipsius exemplo confirmavit, Caesaris P bunali se

committens . Iam vero alienam Provinciam attingimus , & vela hic contrahamus necesse est. Nil igitur admirationis inest in eo , quod Rex sacram sucopolaiau saepe suscipiar . curetve . Neque expavescere debent nonnu li , qui , quali novus ordo rerum praeceps ex currat , clamitant ac perstrepunt non aliterae fatui , sic ut de illis recte dici posset , non intelligentes neque quae loquuntur , neque de quibus Urmant (bi . Sed jam inanis lex esset , ae nulla disciplina prodesset, si , sejuncta cum lintae dissimilia munera illa , haud sibi mutuo suce in sum velint, nec propria facta pernoscant. Diverca sunt inter se a finis cujusque illud docet; sed

99쪽

eorum actiones amborum limites pertranseunt . amborum regiones percurrunt. Non ideo quodcumque volet alterutra potestas agere potest. Sacra , quae sacra sunt administret , quae divina censentur pernoscat, potest illud quidem . Regia, eadem tueatur , ab omni vitio illa arceat, illud aeque potest. Nexus quidam sunt natura haec inter ossicia , qui si laxentur, & colligata qaae sunt ab eis, jam jam periclitari , quodque bonum inde est, omne etiam labascere sequeretur . Qui vero sint nexus illi, quid bonum hocce , Viri Politici illud sibi perquirent . Nos quantum

opus erat exposuimus . Pontifices Praesules constitutos esse in cura animarum , nullus tam vecors post hominum memoriam exstitit , qui non fateretur et tale imperium a DEo illis datum est . a Christo Domino confirmatum. Hocce munus nos colimus, hoc maxime veneramur . At quod

civilem tumultum sapit, quod alienum est ab eo, regnum alterum constituit, diversum obtinet imperium . Videant igitur Pontifices , seduloque caveant , ne laxentur homines in corruptela re

rum sDisistipod by Cooste

100쪽

rum neve per mala , ac nocitura abeant lo

ca , armisque illis utantur , quibus uti ias est , quae scilicet poenam desuper impiis, patientiam miseris , veritatem incredulis , omni-.busque digna re convenientia saluti , Christi ipsius vitae imitatione pie proponunt . Legra autem , poenas , judicia , coercitiones , sementias, ct cetera hujusmodi , quae transgressoribus

infigi debent, Caesarum esse ct Regum S aliarum Potesatum.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION