Antonii Coriolani De rerumpublicarum nexibus meditationes

발행: 1781년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

xu diuturniores fiunt Respublicae , Principes tutiores evadunt (ij . Cum vero antea dixerim, sicile in necessitate patere subditis aditum ad libertatem , eoque ad omnia sese ferri debere ; necesse hic videtur & aliquid amplius superaddere. Nonnulli quid de eo sentiendum sit, quaeque nostra sententia cogitabunt, an jure id fieri possit fNos nequaquam reponimus. Quippe cum jam uni quidquid potestatis erat omnes detulerint a se eo ipso naturali omni exui libertate passi sunt. Innumera fluunt ex sacro codice exempla, quae hujus rei veritatem declarant . Cum jam pluries David Saulem in potestate haberet infensissimum hostem , tantum abfuit , ut eum laederet, ut etiam vitae ipsius studuerit,& ne ullas illi insidias milites molirentur , caverit. Et cum nuntium de morte Saulis accepisset a viro Amalecita , qui subtractum diadema , quo gratum Ooficium gereret, ei obtulit; eo tactus est dolore, ut

82쪽

sancto furore flagrans, hominem occidi jusserit, sibi numquam pe suadens , potuisse CXristo Dolmini manus inferre. Illud ig tur tenendum, ne-Ias esse subditos posse semel concessam--t statem amplius repetere, ac proinde bello aggredi imperantes. Neque Trajani dictum in contrarium ducat , qui eum Praesecto pugionem obtulisset, hoc, inquit, utere pro me , F recte impero et contra me , si male nam ea , quae privatim statuta sunt a Regibus , non obligant ali Reges, cum saepe nec admodum. , nec diu via. geant apud Reges ipsos latores , qui pro neces . late serunt ad certum tempus valitura (I). Sacr sancta igitur omnino Regis persona habenda est,

Cui Iupiter gloriam dedit se

euique , nec crudeliorem si illum experirentur cives , hilum umquam nocere possunt:

ta Hom. Iliad. A. v. aT'. ii 3 Si eui tamen majus est desiderium, abunde eum satiare poterunt aeternae praelectio ras magni Helveciscit in tres Grotii Libros de I. B. & p. Diuitiam by Cooste

83쪽

qui enim per DEUM vivum regnant , ab ipso tantum poterunt dijudicari , eui soli hane curam tribuamus oportet . Ese DEUM s-lumis cujus solius potestate sunt , a quo sunt secundi , post quem primi , de summis potestatibus scripsit Tettullianus (a ; & Mileuitanus rsi per Imperatorem non est nisi stas DEUS, qui seu Imperatorem (bi . Sicque semper viris probitate grav: stimis, quorum perpetuo erunt a nobis summo honore atque observantia colenda praecepta, visum est . Aequum ct iniquum Regis imperium feras , ait Seneca et & Tacitus et bo-

nog Imperatorra voto expetendos, qualesiumque t

tirandos (e ;& alibi (hoc vero nimis moderate erit intelligendum) indigua digna habenda sunt Reae quae Deit; & tandem Augustinus et Pui Augusto ipse , Neroni, qui Vespasianis vel patri vel silio suo simis Imperatoribus, ipse O Domitiano erudelissimo imperium dedit . Quare parato Mnimo dicendum, illos a nobis su stinendos esse,

84쪽

ac magis DEI voluntatem in ipsis agnoscere . quam , quod minus conveniens est, nobis arrogatare , deque ipsis Iuscos adhuc nos ferre sententiam. Cum vero diximus, posse populum aliter aesperabat videntem ad pristinam libertatem proclamare , non est quod asseramus jure fieri , sed quia mali imminentis molimina reserre placuit , cum id populus saltem mente agitaret, contrariis sibi effugium esse comparandum . Resellatur ergo sane oportet inscitia eorum, qui desipientes

nil mirum aiunt subditos deficere, si ab officio jam

primum Rex recesserit: res enim perpetuo eo redit, ut ad unum DEUM Creatorem pertineat de Regibus cognoicere; quod pluribus jam dictum est. Minime vero Imperium ita firmatum esse putandum , quod nullium remaneat penes e ves voluntatis vestigium ; cum potius occasio illa sit ea omnia cautius curandi , quorum in spe Imperium constitutum fuit. Sic enim multi unius voluntati submissi sunt; se unus e terorum Pr Meps salutatus est. Et ecce iam pactum in constitutione civitatis , ipsumque ad concordiam , rerumque omnium aequalitatem ,

85쪽

uti jam ostendetur , sancitum. Nonne igitur conistra jus esset, si quos ab ipso divellitat , ipsique

opponitur, ageretur y Nonne tunc pactam primum irritum fieret, quod quatenus vigeat Imperium, dissilui haud potest y Nonnulli ita civibus nullam injuriam fieri putant, quod sponte in arbitrio unius jam acquieverint, ac proinde omnibus ejus motibus expolitos remanere ; & nullum ajunt imperantem contumacem videri , qui si voluntatem suam observari, aut mutari velit, aeque po sit. Hoc nos ita credendum linquimus illis, qui tantum dociles se praebent , quantum malum is quod maximum est, non malum esse rentur . Est sane potestas Imperantibus infinita a DEO illis tradita et num ideo abuti poterunt in subditos ' Num quoties potestas illa scaenum ac sumit ignoratur E Tanto Imperator in Abditos

potes , quanto S ipse DEO subditus est .

Cum ad cives Principis animus intentus est , Iiata e , uti velit, sane agere potest. Tunc bene agit is relator. At si quando aliquid in s ictis ejus latitare videatur, jam statutos fines transiliri is atque injuriam subditis fieri maximam n

86쪽

rno ignorat; cumque, quod observandum mutuo polliciti sunt , ab uno , cui omnes acquieveret , tangeretur , reliqui occasionem ad similia dati pari jure putarent. Hie silentio praeterire nolo , quod cum saepe finis actionis ignoretur a subditis , faciale esset, ut graviora imperata viderentur , quodque bona mente factum esset , pessimum se praeberet ignorantibus . Hoc quamvis initio aliter appareat , statim pro eo quod est tamen declaratur , cum motus quamvis antea incertiores , boni an mali futuri sint, ex ipse communicatione cito percipiantur. Est enim saepe necesse , quandoque etiam utile, ut nulla declaratione eorum , de quibus agere oporteat, Princeps se gerat in Republica. Sed pactum hoc sociale & illud novi afferte solet,

et si quae corporis , aut ingenii vires natura dispares sint , ita aequiparentur , atque omnes indo a quales habeantur . Aliquando, quamvis & pactum hocce vigeat, tamen & discordes rea civium esse

videntur , & ipsos magis languescere in societate, quam si essent in statu naturae. De qua re quid

87쪽

sentiendum sit, inutile puto fore aliquid superaddere, cum & recentiores Scriptores omnibus hujus rei partibus omnino satis cerint. Non ab re tantum esse putamus, eximii cujusdam Auctoris sententiam explanare de dotibus ac bonis, quae accedunt tum menti, cum corpori illorum , qui a naturali statu in civitatem commigrant. Auctor Tunc primum justitiam factis hominum ascribit , tunc moralitatem ex humanis actionibus derivat , retunc tandem, quod jus phy sico appetitui succedens hominibus antehac sibi foede ministrantibus, legem imposuerit , agnoscit. Quae sententia , quamvis perspicua sit, & omnibus placere debeat, novissimo tamen Scriptori non omnino arrisit; verborum namq te accurate interpres assurgens , illud sibi argumentum fingit, quod si nulla actionum moralitas, ulla nec aequi vestigia, vel certa hominis jura fuerint ante societatis conventionem, pactum illud postea nullis vadibus munitum , irritum successerit. A uctor in omnibus arctiorem viam

philosophandi sibi proponit , & omnibus forsan

ipsae verborum argutiae placent; sed in re hujusmodi nimium cogitationes acuere, parum tum

88쪽

to disserere videretur . Quod homines priusquam in societates convenissent nulla bona, tum ad mores , cum ad corpus pertinentia, cognita habuerint , uti ab Auctore Contractus metalis di

ctum est; id credi potest pati judicio, quo illud

pronuntiatum videmus ; cum homines tunc ita videantur , ut a propria sede remoti , salutem numquam assequantur. Sed imbecillitatis tantae illos redarguere , ut firmare , vel nosse nequeant quidquid postea facturi sint , id plurimum nobis impudentiae habere videtur . Nos scimus quid homo sit , quidque secere oporteat ex ipsa natura scimus . Et si Auctoriis verbis usus est ; jam ad diversem status hominis fortunam colorandam uti non poterat aptioribus . Hactenus de modis summis rebus debitis , nempe muneribus gerundis . Munus autem maximum regium est , unde cetera ad nos descendunt, sive officia , sive honores & dignitates . Quare & omnibus iis videntur ea esse communia , qui aliquem locum tenent in societate: neque enim aliter differunt inter se, nisi majori,

89쪽

vel minori officio: quod enim ad rationem spectat, una semper est . Proficiscamur nunc ad reliqua . Nemo unus est , qui non videt , quanta ratione civitas etiam dicatur bene recta muli rum familia: est enim idem illis commune prompositum , est una societas. Sua sic principatus natura , omnium rerum sibi curam Regem assumere oportet, earum praecipue, quae peculiari jure sibi deberi videntur , ut imperare , judicare , remque divinam tueri. Quoad duo priora , nihil est ut dicatur, per se namque intelliguntur ; de tertio aliquantulum disserere juvat. Sed hic sermo brevis est; nam & candide loquimur , nec inanes captamus sermocinariones . Satis erit dixisse , de Rege loqui , ut ejus jura ab omnibus aperte intelligantur . Rex enim est Imperator , ergo & in rebus agendis auctoritate utitur. Imperium ita consideratum dividi potest in illud, quod aliquod faciendum proponit . aut non faciendum cavet . Prima species pertinet ad ea , quae bona sunt , qua vero mala , ad alteram referuntur . Sic Princeps in necessitate est ea omnia curandi, quae bonam

spem

90쪽

spem pollicentur . Nonne & Religio bonum est , nonne & illam tueri oportebit 3 Regi plurimum

posse tribuamus ; Regi divinarum cura debenda erit et admodum illam ad felicitatem conserre videmus . Videmus autem in hoc FERDINANDI beatissimi REGIS Regno . quid

Reipublicae possit tranquillitas cum religionis incolumitate . Sunt enim inter se haec ita annexae , ut nullo modo , una avulsa , tera sustineri possit . Si ad priora tempora respicimus, aliquid amplius credere oportet. Videtur namque Sacerdotale munus unum , idemque cum Regia dignitate sese habuisse. Et ut a Sacris Tabulis exordium sumam, quae hujusce rei prima mentio fit in illis , illa est Melchisedechi Hunc & Regem & Sacerdotem suisse accepimus : Mesehisedect Rex Salem, Sacerdos DEI Summi sa). Certum enim est, iunctum esse & regio munere , cum Rex fuerit urbis Salem in terra Chanaan , & sacerdotali etiam egregie dignitate; quoties ex iisdem codicibus appareat , quod occurrens Abrahamo victori, bene dixe-

SEARCH

MENU NAVIGATION