장음표시 사용
71쪽
ostendi igitur quodammodo posset , rerum indigentia civitates fundatas esse ; ( cum quod vir summus hic objiciat non tanti sit, ut contrarium nobis su idere possit j ; dummodo quod diximus firmum habeatur, omnibus nempe unam causam indigentiae exstitisse. Verum ex indigentia non nata est Re publica , neque id eo fuit, quo & ipsa ci- . vitas egeret , sed quia non ad unum omnes eadem necessitate , qua ad id astringerentur , premebantur . Sic & de vi potentiorum . Si hujusvis metus ad se consociandas familias adegerit , quod uni imbecilliori videretur , alteri valentiori non item ; secus enim duceret , procaci illa frui libertate , quam certis legibus se submittere. Sed, & cum a vi improborum dicitur nata Re publica, facile esset, ut & ab iis, qui vim illam pertimuerunt, credi possit una societas conflata, similiterque ab improbis ipsis hominibus ab tera . Illi namque trepidantes socios sibi adsciscerent ad malorum vires propulsandas ; hi , ejusdem furtaris homines continuo sibi adjungerent , ad tutius aggressiones peragendas. Et quia ex his maleficos primum exstitisse facile est .
72쪽
maleficorum ita primas societates ortas esse o. Porret , quae secundis postea occasionem praebuerint . Cumque una illius rei ratio asseritur , statim aeque pollens nobis altera paratur. Sed jam satis nostram sententiam explanasse videmur. Facile sic etiam innotescit, quaenam potissimum civitati sitit curanda . Minime rem tetigere , qui unum ei tribuerunt, civium securitatem: at isti te- maces cum fuerint propositi, tenaciores contendunt; utque in compositione ita in reliquis ratiocimantur. Quem latet, quanta sit urbium cura in Tor, tantisque pro bono civium reserendis i Quae, cum innumera fint, infinita erim i larum officia esse dicendum. Quod si iis, qui contractum tuentae, a posteriori argumentari placeret,
certe veram causam reuerent. Cum enim securit tem , commercia , mores , legra , commoda
denique omnia spectare viderent civitates , ea omnia ab ipsis curae habenda , sedulo intelli gerent . Multorum igitur aeque utilium diligentia unamquamque civitatem distiueri . satem
Illa iam peracta, absolutaque , Omnia et-
73쪽
iam ad bonum finem exequantur oportet. Neque enim satis est initio bene Rempublicam di- positam liniare et diuturna cura opus est , si quod propositum fuit , semper obtinere si
Etiam bene institutae ad injurias saepe versae sunt se). Vetus illud est , omnia ex prima institutione manare . Nos illud non negamus ,
habemus sane & divini Praeceptoris par judicium de eo in tractatione de Republica , ubiliaec habet: Respublica si semel coeperit bene, progreditur tanquam circulus semper prosciens . Sed quae temporum , hominumqne libido 3 Iam non multum ab origine profecta multa mutari comperimus, multa in deteriora saepe converti. Sit licet illud in pFoverbium , diligentiam semper homines adhibeant, quam facile est praestare rebus , si tunc illas primum incipere putent, cum ad illas accedunt. Est quippe quisque actus prim
74쪽
cipium est quisque finis nostrum (ij.
Quod superest vero multum Civitati ne gotium facessere debet . Nam sicuti felicioris vitae desiderio familiae convenere , ita tectorem virum ad id obtinendum illas habe-
re oportat, ut quomodo is , qui familiam da-cit ad sita accedit , ita ad alterum politiae onus pervigilem ille se praebeat. Neque coutra ulla species Rei publicae adesset , imo jam labasceret , funditusque penitus deficeret , si quod
omnes vellent , quodque saciundum putarent per se confuse exequerentur. Modus namque esset hic potius distrahendae, quam firmandae crum vitatis (a . Scimus & nos optime, olim viguisse
Respublicas, quando Populus omnia regebat , atque administrabat . Quid ergo E nonne patet, quanto melius sit laudanda , quam quaerenta
,3 Iudie. Cap. XVII. v. c. si) Res subtilioris argumenti ae longioris hie paratur . Sed quae nunc tractari postit minime idonea . Neque enim gravius oneratae irent pagellae , neque hic tantus patet locus alienis. Lecturi nune ipsi ubi fatisfaciant; nos alio sors a ad illam acceit i. Diuitipod b, Cooste
75쪽
Reipublicae forma y se) Quam non vagas , ac
discordes novimus perpetuo hominnm voluntam es . Quare id eveniret, vel saltem temporis decursu vitari non posset, ut , cum quisque propriam mentem exequi vellet , alter contrarium teneret, omnia quam citissime pessum irent. Necesse igitur visum est , uni demandare hanc summam potestatem, quae, cum non nisi viro vi tute praestanti subeunda sit, illum solum, communibus auspicatissimis vocibus, imperatorias habenas moliri , declaratum est.
76쪽
De summa potestate. Ingulis ad superiora ducentibus , brevitero quamvis , perspicue tamen perpensis , ad
summam potestatem devenimus , quae illa est , qua majorem inter homines neminem putemus e non enim recte ita diceretur, si alterius impetio esset obnoxia. Summa haec potestas necessario in civitate sita sit oportet: tes namque publicae , &familiares, ut ordine proficiscantur , illam expostulant. Potest vel in una persona , vel in pluribus, quod eodem recidit , simul consistere e nam eunctas nationes, cr urbes , populus , aut primores, aut singuli regunt (al . Quod , cum tritum admodum sit, frequentia eorum , qui hanerem tractarunt, ne recantata repetam , lubens praetereo . Regiam hanc potestatem sic , quoties in uno consistit , appellatam alterius pote
77쪽
tatis patrisfamilias similem esse invenimus (M ;unde fac tam est, ut gentilitas hominum , deorumque patrem Iovem salutaret et quod nos divina religione instructi, summo jure DEO creatori tribuimus (i). Majorum illa sententia fuit , ut navis guebernatori regem assimilarent. Q aod quam coamsulto factum sit, inde notum est, ut ambos via gilare , ambos eadem fere de causa sollicitos saepe elle videamus. Sed recte ista comparatio: nunc illud perquirimus , quae regia munera sint, quarum regiam majestatem firment; firmant autem , quae reipublicae satis prospiciunt. Pelidentillimus v
ro animus tenet omnia, dc Prudentissimus tutua est. Hoc vero quantum proiit, tunc erit intelli-iendum, cum animos civium nullo pacto com-
ti Hinc Rex saepe apud Scripto: es vocatur spl- rabs imago El ; quod 'aantu M proprie dicacur, v - 1 M omnes , qui Regni lupra cete os dominatus ieiunt emolumenta notare . Con .ul. Posin. De Rep. Lib. IV. cap. v & Io: Baiclajum in Argen. Lib. I. Tum etiam de .cendit ve us ille mos, a iuriis as Rontanos usque profectus. praeterenai lampades Regibus . vid. Heloiscian. an Commod. & M. Antonia, in vita sua . .
78쪽
motos ad principis , reique publicae incolumitatem intentos videbimus. At id nullo modo consequi licet, si tantum in legibus pacis inhaereamus . sunt & quaedam alia , quae antea spectari debent . Nec pax esse potest, nisi modos , quibus
pacem comparemus , prius inveniamus . Hosce
igitur animo percurramus: hisce plurimum allaboremus, si recte nobis consulere studemus . Princeps vero sui desentat iuris, pervigil vias omnes
ad regni tuitionem tutiores tenebit , civesque umnius arbitrio concreditos , nec ulla in re laesos abire patietur. Iam enim humanitatis leges laed rentur . quod Reipublicae incremento multo esset impedimento ; & quod bonum animo deserentes , quod malum cives machinarentur l Quomodo namque vel contra agere possent , vel nos . ita de illis laetare , dum usu contraria acciperent , acciperent autem a Rege E Tunc jam , quod Plato dixit , rectaque ratio nobis suadet, pessimum suum haberet exitum; tales nempe cives videremus, quales forent principes in Republica. Cumque ad imitandum exemplar Rex esse debeat, sane male agens , simile velle videretur; Diuitiam brum Coos e
79쪽
tur ; sane re eo res posset adduci , ut, quod uni omnes summum jus concessere, ab injuria vindicarent, ac de propria commoditate , quin vita ipsorum solliciti aliud tenerent . Quod vero teterrimam omnium est , jam a fide. pompulo data Rex ipse descisceret, quo nil turpius , impudentiusque excogitari potest: nihil est enim, etiam pio Republica si agatur ( paucis exceptis,
cur a pactis recedatur, cum horum inviolabilis habenda sit fides , unica spes malorum , quae cum abest , re multa societati defutura este dicendum . Quid boni igitur esset ex Principe malo , At jam alii illam sentontiam improbarunt. Saepe & quae minima in aliis videntur , cum a Regibus aguntur longe majora apparent , ac pro eo , quod non est, quandoque etiam sinmuntur . Platuchus elegantissime scripst . ea
esse quasi verrucas , quae turpiores in facie , quam mutilationes reliquo in corpore sunt. Cai. metu ossequium sibi comparare putant , quod fieri namquam potest , contraria conciliare conantur . A meta odium descentere,
aliud ( saltem quod memini ) nequaquam novi. Sic
80쪽
Sie Ennius apud Ciceronem: suem mctuunt,
dearunt : quem quisiue odit periisse expetit O . Et inti a semel Principe , seu bene seu male facia premunt (b) . Una devinciendi sibi animos hominum via est, comitas in rebus . Haec mirum quantum inter homines plostr est namque homo omnium animalium pacificus , uti ab ejus corporis structura aperte videmus . Esset igitur jam legibus ipsis naturae obsistere, contrR-ria velle. Et qui amant, sibi mutuo satisfacere cupiunt, quia eadem voluntate , animique cupidine aguntur: amans ad usque nefas saepe amantis desiderium sequi vult , quia invicem. amantur. Amantium sane in re nostra concinne exemplum esse videmus . Neque considprari debet tunc corporis appetitus, quem nullus inficias ibit, saepe excitari ab urbanitate , crebriu que evanescere si quando homo placet, jucunditas a sectis abest . Pulchre igitur erit , si nexus amoris Principes sit inter & subditos . Tuli ne