De constitutionibus Apostolicis, B. Clemente Romano auctore, libri 8. In quibus apertè proponitur primitiuae & apostolicae Ecclesiae, in doctrina, traditionibus, & Christianae religionis quouis exercitio puritas. ... Io. Carolo Bouio, episcopo Ostune

발행: 1564년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

aliis ex iis testimoniis sermonibusique illorum, qui eoru auctore delectabatur,celebrius iam fieret Clementis nomen, institi vehemetius,& ad integram, atque absoluta totius operis interpretatione me Contuli In quo labore,aliis studiorum

meorum occupationibus impeditus, fortasse non perseuerassem,nisi multis sermonibus cum viris grauissimis ea de re habitis, iis quasi praedibus fidem meam obstrinxisssem. Verti igitur,& (quantum meae vires tulerut dedi operam, ut Clemens a tenebris, atque obliuione hominu vindicatus, in Ecclesii luce, & virorum religiosorum mani

bus versaretur. Cumque mecu cogitarem,cui nam eum commenda

rem, & ipsius quasi patrociniu de

ferrem, vos mihi potissimu occur-

12쪽

ristis, quorum nomini dicatus Cle mens , in hanc Ecclesiae celebrit tem prodiret. Nam si mihi in eo praestantis alicuius viri auctoritas quaerenda fuit, profecto vos cum dignitate vestra, tum eius personae, quam hic sustinetis,munere,princiapem in Ecclesia locum obtinetis. Si cui honorem habere velim, haec ipsa sanctissima munera , quibus praeestis, faciunt, ut vos ante alioS, omnium studiis colendos atque obseruandos intelligam . Quod si illud spectare debemus, ut ea potissimmum munera mittamus, quae illorum,ad quos mittuntur, studio a que instituto conueniant,en sancti

ssimi atque am issimi Legati trado

Vobis exempla ad cuius similitudinem, eam, quam formandam si1-scepistis figuram, fingere atque ex-

A iiij

13쪽

polire possitis . Nulla per hos dies

quaestio proposita est, nulla a patribus paulo grauior deliberatio habita, quam non iis libris enucleate expositam ac declarata videamus. Quae vos de restituenda veteri disciplina, cura, cogitatioque sollicitat, eam nulla alia ratione adiuuari posse arbitror,quam ope eorum librorum , qui cum Ecclesia nati, pietatem maiorum nobis consignatam testatamque commendant. Quare

accipite huius meae lucubrationis munusculum, quod a mea exiguitate profectum,spero vobis, & omnibus iis, qui religionis, pietatisque studio ducuntur, non iniucundum

futurum.

14쪽

MENTIS LI-BRO s.

D RAE FAT IO. N T E TV A M Clo- mentem Latine loquentem audiamus,

libet praefari quaedam, quae non aliena a propositi muneris ratione videbuntur. Tractabo autem Protegomena

illa, quae Philosophi in principiis libro

rum quaerere cosueuerut ea Vero quantum ad praesens institutum attinet; sunt septem, scopus, utilitas, an siit lemniusti Der, inscriptio, numerus librorum a ctoris,partitio horum librorum in capsta, ordo lectionis, methodus. Primum ergo videamus scopum, hoc est quinam sit finis propositus scriptori, ad quem omnis disputatio sit referenda.LEGISLATOR noster, & Ecclesiae s. fundator Christus,ordiens propaganda:

15쪽

religionis initium, eas nobis credendi, atque viuendi leges dedit, quae uniuersam fidei summam,rationem sacramentorum, ac vitae degendae praecepta continerent. Haud facile autem Dei cultus

amplificari,neque pietas coli potuisset, nisi mandata, quae de huiusmodi rebus

uniuersa quadam ratione, & generatim tradita fuerant, in certos ac proprios modos essent distributa. Videmus enim in omni optime constituta ciuitate,eum

morem disciplinamque haberi, ut legudescriptione definita sint singula rerum agendarum unera, qua tam ij, qui aliis praesunt, quam qui eorum potestati obediunt,intelligant, quantum sibi impositum sit muneris,quo loco,qUO tem- Fore, qua ratione ac modo Vnum quod-

qire sit agendum. Huiusmodi autem dispositionem atque moderationem rerum Saluator noster mandauit Aposto- lis, quorum consilio &legibus, institutam a se Ecclesiam,regendam atque tU dam commissit. Cum enim Dominus se ita Apostolos misiste affirmet,quemadmodum ipse a Patre missus suislet, constet autem eum (v talia ipsius oecono-

16쪽

miae munera praetermittantur) a Patre milium, ut legislatoris, moderatoris, Episcopi munere fungeretur necesse est Apostolos eorum uneru potestate obtinuisse a Domino, qua ad gubernatione Ecclesiae, & ad reliquam instituti operis substructione absoluendam Vterentur. Quibus etia cum dixit, Qui vos audit, me audit, & qui vos spernit, me spernit: significauit Apostolicarii praeceptionuauctoritatem perinde futuram, atque si ipsius mandatis obtemperantes, ad illas seruandas copelleremur. Hac igitur auctoritate praediti Apostoli, ut diuinum cultum constituerent,& Euangelicas leges stabilirent, post Domini ascensionem,fidelium coetu in ordines distributo, singulis ordinibus officia, & propria

vivendi normam dederunt: sacra,ceremonias, preces, ieiunia, ritus, solennia omnia instituerut fide, hoc est credendi legem, pro ratione temporum explicauerunt. Haec vero omnia Apostoli in Ecclesii in quibus Euangelium nunclauerant, oce ac verbis tradiderunt. Quanquam aliqua etiam epistolis praeceperunt, quae non ita multa sunt, Caet

17쪽

ra enim inquit Apo olis cum benero ,dis nam. Et alio in loco, Tenete traditiones, quas accepistis,sive per sermonem sue per epi-so m. Has igitur tradistiones,quae nullis literarum monumetis ab Apostolis comendatae sunt,sed sermone, & non scripta institutione ad ecclesitas peruenerui, collegit in unum Clemens Pauli familiaris ac comes, atque iis octo libris digessito ut vere a tarmare possimus, prompositum esse Clementi, aispositum Dei

cultum, ritus sacrorum, ceremonias, o

seruationes, ordines, statum Ecclesiae,&praecepta ad eum pertinentia, iis libris complecti. Atque is quidem est horum

librorum scopus. Vn Nio ad utilitatem,quam puto esse tantam ,ut credam hos libros diuinitus nobis oblatos hoc tempore, quo oppugnatur legum Ecclesiasticarum auctoritas, in dubiti veniunt Apostolicae

traditiones, labefactantur sacra, euertu-tur solennia, omnis denique pietatis cultus extinguitur. Qus cu fiunt, visa Eua-gelia summa,& fidei caput concidat nemcesse est. Quod declarat Sactissimus PMter Basilius in libro, que de Spiritu san-

18쪽

cto inscripsit, in quo de iis ipsis no scri-

ptis traditionibus disputans, Si conemur quit non scriptas consuetudines, quasi norama nam 'vim habentes reiicere, eo deueuiemus, di praecipuas Euan elii partes labefa- ictemus, imo ad nudum nomen iraedicationem 'rediSamus. Ouam fententiam iis calam tosis tempor bus sieram esse experimur. nam dum conleptis ceremoniis, quae adeXcitandam,atque fouendam pietatem. humanae imbecillitati sunt necessariae, religio ad nudu Euangeliu reuocata est,

confusione & fidei obliuione inductam videmus. Quid dica de Episcopis, Presbyteris, Diaconis, & reliquis inferiorugraduu ordinibus,quorum hic mystica institutio explicatur, & eam ad , Domi-nsi,vel ad Apostolos pertinere intelligimus quae res Ecclesiasticam Hierarchia . contra haereticorum errores constituit. Lic ET quoque iis in libris cernere continentiae leges, aliarum rerum, quas adlaphoras vocant necessitatem, iusta

mortuorum, liberi arbitrij facultatem, operum ad salutem consequedam vim, in tuendis leuissimis officiis diligetiam, tanta quanta nunc in maximis mandatis

19쪽

seruadis nemo adhibet. Quod si nostru officium expendere dccosiderare libuerit,facile iis libris intelligemus, quatum munus sustineamus, quis nobis id imposuerit, quid praestare debeamus, quo studio, qua diligentia, qua vigilantia, quantis animi & corporis viribus in eo

sit elaborandum, quanto VIrtutum odinatu instructos nos ad id praestandum accedere oporteat. Quae,& si nos de te rent a tanto onere,& desperatione debilitant, tamen non nihil proficimus cum officij nostri admoniti, antiquam pietatem imitari, vel certe studio ire amore prosequi conamur. Atque ut omnia libmul complectar, cum duobus malis laboret Ecclesia,haeresum immanitate, &corruptorum morum deprauatione, ad utrunque maIum magna us libris adhibentur remedia. Nam nihil here oppugnant haeretici, quod horum librorum auctoritas non defendat:& quae ij,veluti Christianae pietati contraria,per errorem de superstitionem in Ecclesiam irrepsisse affirmant,ea in ipsis Ecclesiae incunabulis instituta, atque ab antiquis

fimit illis Ducibus approbata, & per

20쪽

In epistola ad Trallianos, instituta Parascevis, sabbati,atq; diei dominici obseruationem iisdem verbis, quibus Clemens, refert ad passionem, sepultura &resurrectionem Domini. In Epistola ad Philippeses, praecipies quadragesimam, eandem praeceptionis causam, eade m verba adducit, quae Clemes. quod idem seruauit in hebdomade passionis, Par sceve,& quarta feria. Sabbatismum in principio nascentis Ecclesiae aliqua ex

parte seruatum, eodem modo inuituit.

In Epistola ad Magnesios doces nil praeter sententiam Episcopi agendum: Noulicet, inquit, sine Disivo bapti are, neque offerre,nequesareumfaceressit deinde no nullis interiectis verbis, Ut Dominus sine Patre nihil facit suo osum enim inquit,s- cere a me ipso quicquam sic nec bos ne Epi

scopo,neque Presbyter dieque Diaconus, neque

Laicus. Et ad Heronem scribens, Nihil, inquit sive Epimpis agito sunt enimfacerdores,t acerdotum minister. Illi baptixants crificant, ordinant, manus imponunt. Quae

omnia totidem verbis translata sunt a Clemente. In Epistola ad Trallianos, iubet reuereri Episcopum veluti Chri-

SEARCH

MENU NAVIGATION