De constitutionibus Apostolicis, B. Clemente Romano auctore, libri 8. In quibus apertè proponitur primitiuae & apostolicae Ecclesiae, in doctrina, traditionibus, & Christianae religionis quouis exercitio puritas. ... Io. Carolo Bouio, episcopo Ostune

발행: 1564년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

Oratio pro Energumenis. Cap. VI I I. v i fortem armatum ligasti, dc omnia vase eius diripuisti: qui dedisti nobis potestates

ambulandi super serpentes Sc scorpiones, & super omnem virtutem inimici: qui homicidam serpentem ligatum tradidisti nobis , tanquam pasierem puerulis,quem cuncta pavent dc horrent a facie virtutis tuae:qui eum deiecisti sicut ri , fulgur a coelo in terram,non lapsu locali sed ab

honore in ignominiam,ob voluntariam nequi- Iob. g. tiam: cuius aspectus siccat abyssos, reminae liquefaciunt montes, Ac veritas Domini manet in aeternum : quem laudant infantes, dc lactentes benedicular:quem celebrant,dc adorant Angeli: qui aspicit super terram, & facit eam tremerer .

qui tangit montes dc fumigant: qui minatur Ma h- ri dc siccat illuvide omnia flumina deserta facit: cuius nubes puluis pedum eius: qui ambulat super Mare, sicut super pauimentum. Unigenite

Deiu magni patris fili j increpa spiritus nequam,

dc libera opera manuum tuarum ab alieni spiritus vexatione: quoniam tibi gloria,honor de adoratio, dc per te tuo patri in sancto Spiritu in cula Amen.

Sermo Diaconi pro illuminandis. Cap. m.

Di A c o N vs dicat,Ite Energumeni, dc postea dicat, Orate qui illuminamini. Iutente omnes fideles pro ipsis oremus,ut Dominus dignos illos reddat ut in Christi mortem initiati resurgant una cu illo, dc consortes faciat eos r*

312쪽

gni ipsius,& participes mysteriorum eius: vniat reconscribat innumero eorum, qui salui fiunt in sancta eius Ecclesia. Salua &suscita illos in tua gratia. Consignati Deo per Christum eius, inclinantes se,benedicatur ab Episcopo hac be- , nedictione,

Oratio pere super illuminandos. Cap. X.

Ovi per sanctos Prophetas praedixisti iis,qui

initiantur, lauamini, mundi estote. Et per Christum instituisti spiritualem regeneratione, idem nunc respice super eos, qui baptigantur rebenedic,&sanctifica eos,& praepara dignos fieri tuo dono spiritali, & vera adoptione filiorum ad consequendum spiritalia tua mysteria in numero eorum, qui saluantur per Christum Salua torem nostrum,per quem tibi gloria,honor, dc adoratio in sancto Spiritu in saecula Amen.

Sermo Diaconi pro poenitentibus. Cap. m. Eet dicat Diaconus,Discedite illuminandi,&post hoc pronuntiet, Orate poenitentes imiente omnes. Propoenitentibus fratribus rogemus, ut misericors Deus ostendat illis viam po nitentiae:recipiat resipiscentiam de confessione ipsorum, & conterat cito Satanam sub pedibus eorti,& redimat eos a laqueis diaboli, & a fra de daemonum,& eripiat eos ab omni verbo ne- phario,ab omni opere illicito, & amore prauo

313쪽

& codonet eis peccata voluntaria, &inuoluntaria, & deleat chirographum ipsorum, & conscribat eos in libro vitae, expiet eos ab omni pi culo carnis & spiritus ,& vniat eos, reducenS ad an stum suum ouile,quoniam ipse cognoscit figmentum nostrum:quoniam quis gloriabitur se castum habere cor vel quis confidet se mundum esse a peccato omnes enim sumus poenae obno-x .Etiam pro ipsis intentius oremus, quoniam gaudium ni in coelo super uno peccatore poenia tentiam agente,ut declinantes omnem actione malam,amplectantur omnia opera bona, ut be nignus Deus cito eorum obsecrationibus placa rus,restituat eis laetitiam salutaris,& spiritu principali confirmet eos, ne amplius prohibeantur communionem habere sanctorum sacrorum

ipsius,&participes fieri euinorum mysteriorti,

ut digni reperti adoptionis filiorum, vitam aete nam consequantur. Etiam omnes intente pro is dicamus, Domine miserere.

positio manuum pro poenitentitas.. Cap. XII. SAL v A eos Deus,& suscita misericordia tua. Suscitati Deo per Christum inclinate vos,&benedicimini. Episcopus ita oret.

OMNIPOTENs aeterne Deus, cunctorum Domine, creator & gubernator uniuersi,

qui hominem in Mundi ornatum posuisti per Christum,&dedisti ei legem naturalem rescri-

314쪽

ptam, ut vivendi normam haberet, uti rationis compos:& si in aliquo Peccaret,iundamentum poenitentiae tradidisti ei bonitatem tuam:respice super inclinantes tibi colla animae & corporis, quoniam tu non vis mortem peccatoris, sed poenitentiam, ut reuertatura via sua mala,& vivat:

qui Niniuitarum poenitentiam admisisti, quivis omnes homines saluos fieri, & ad agnitione veritatis venire:qui filium,qui suas facultates luxuriose consumpserat, paterno affectu recepisti per poenitentiam: recipe nunc quoque suppliacantium tibi poenitentiam, quoniam non eu qui non peccet in te.Si enim iniquitates obseruati ris Domine,Domine quis sustinebit quoniam apud te est redemptio,&reduc eos in sanctam tuam Ecclesiam restituta illis priori dignitate re honore per Christum Deum & Saluatorem n strum, per quem tibi gloria & adoratio in sancto Spiritu in tacula Amen. Et Diaconus dicat, Discedite poenitentes .Et addat, Nullus ex prohibitis accedat. Fideles flectamus genua, rog mus Deum per Christum eius,omnes intente Deum per Christum invocemus.

inlocutio Diaconi pro fidelibus. Cap. XIII.

PRO pace,&pro tranquillitate Mundi&Enctarum Ecclesiarum oremus, ut cunctorum Dcus suam aeterna & firmam pacem nobis concedat,ut in stabilitate virtutis secundum pietate perseuerantes nos custodiat.Pro sancta Catho

lica, & Apostolica Ecclesia diffusa a finibus vo

315쪽

que in fines,oremus, ut Dominus immobilem re tranquillam eam custodiat,atque constructusque ad consummationem saeculi,fundatam su-

lixa firmam petram. Et pro sancta paraecia huius

oci oremus,ut concedat nobis cunctorum Dominus coelestem eius spem perfecte persequi,&ei debitam orationis scruitute sine intermissio ne impendere. Pro omni Episcopatu,qui est sub Coelo recte tractanctium verbum veritatis orare. Pro Episcopo nostro Iacobo, & paraeciis ipsius orate. pro Episcopo nossro Clemente det parcetis ipsius orate. Pro Episcopo nostro Eu dio paraeciis ipsius orate, ut misericordiam Deus concedat suis Ecclesiis, eos esse saluos,ho norabiles, longaevi temporis, venerabilemque ipserima senectutem faciat in pietate &iustitia. Et pro Presbyteris nostris orare, ut Dominus eripiat eos ab omni re incommoda de mala, saluum & honorabile presbyteriu eis praebeat. Pro omni in Christo Diaconatu & ministrata orate,ut Dominus inculpabilem Diaconiam eis raebeat.Pro Lectoribus, Cantoribus, Virginiaus, Viduis, Orphanis orare: pro matrimonio copulatis, & liberis opera datibus orate, ut Dominus omniu suaru miseratur. Pro Eunuchis sancth ambulantibus orate. Pro contineter & caste viventibus orate. Pro afferentibus fructus semctae Ecclesiae, & facientibus pauperibus eleemosyna orate.Et pro sacrificia & primitias offeretibus Domino Deo nostro orate,ut sanctus Deus remuneretur ipsos coelestibus donis, Si det ipsis inpraesenti cetuplu,&in futuro vita aeterna : &

R iiij

316쪽

praestet eis Pro t renis coelestia. nostris orate,ut Dominus stabiliat eos, ta coim firmet. Pro infirmis fratribus nostris orare, ut Dominus liberet eos ab omni aegritudine & imbecillitate' saluos restituat i hctae ipsius Eces

siae. Pro nauigatibus & viatoribus oremus. Pro iis, qui sunt in metallis,in exilio, in custodia &vinculis propter nomen Domini,orate. Pro oppressis amara seruitute orate. Pro inimicis &odio vos prosequentibus orate. Pro persequentibus nos propter nomen Domini oremus, ut Dominus mitigato illorum furore, dissipet iram

conceptam contra nos. Pro iis,qui extra sunt &in errore versantur orate, ut Dominus illos comuertat. Infantu Ecclesiae memores simus, ut Dominus perfectos eos in timore suo ad adultam aetatem perducat. Pro nobis mutuo oremus, ut

Dominus seruet nos, & gratia sua custodiatum; ad finem & liberet nos a malo,atque ab omnibus scandalis operantibus iniquitatem, & salvet incoileste regnu ipsus. Pro omni anima Christiana oremus. Salua & suscitanos Deus misericordia tua. Excitemus nos orates intente & mutuo nos et commendemus Deo vivo per Christum eiuS.

Oret Pontifex dicat. Cap. XIIII.

DOMINE Omnipotens altissime,qui in altis habitas, sancte requiescens in sanctis, qui es

317쪽

sne principio,& solus dominaris, qui per Christum praedicationem verbi dedisti nobisin agnitionem gloriae tuae, & nominis tui, quod inania festauit nobis in comprehensione: ipse quoque nunc respice per cum super hunc gregem tuum, & libera cum omni ignorantia & opere malo, dc da cum timore timere te, & dilectione te diligere, & ire a facie gloriq tuae.Benignus de propitius esto in precibus ipsorum,& conserua eos immobiles culpa caretes,criminis expertes, ut sint saneti corpore & anima, non habentes maculam, neque rugam,neque aliquid huiusmodi,sed sint perfecti, Si nullus inter ipsos sit mancus vel imperfectus. Adiutor, potens,personarum non a ceptor, siccurre huic populo tuo,quem redemi

isti pretioso sanguine Christi tui, defensor, auxialiator, dispensator,custos,murus fortissimus, s

pes, securitas, quoniam de manu tua nemo p ten: eripere et nam non est sicut tu Deus alter, quoniam in te sustinemur. Sanctifica eos in v ritate,quonia verbum tuum veritas est, qui nullius gratiam respicis, falsis rationibus non decuperis,libera eos ab omni morbo,& ab omni imhrmitate, ab omni peccato, ab omni dolo &fraude: a timore inimicira sagitta volante in die: a negocio perambulante in tenebris, & dignos fac eos vita aeterna,quae est: in Christo tuo, filio tuo unigenito, Deo & Saluatore nostro,per que

tibi gloria & honor in sancto Spiritu nunc, &semper & in tacula saeculorum Amen.

318쪽

.Apparatus ad myclicumscinificium.

p. x C. Pos et hoc Diaconus dicar, Attendamus. EcEpiscopus salutet Ecclesia,& dicat, Pax Dei

cum omni laus vobis. Et populus respondeat, Et cum spiritu tuo. Et Diaconus dicat, Salutate vos inuicem in osculo sancto, & salutet Clerici Episcopum,& viri laici laicos, & mulieres salutent mulieres. Pueri stent ad suggestii in & alius Di conus praelit eis ne obstrepat. Et alii Diaconi deambulent & videat viros & mulieres, ne tumuliatus aliquis excitetur, S ne quis murmuret, neue conniueat,vel nutet. Diaconi vero maneant ad portam virorum, Hypodiaconi ad portam mulierum , ne ullus exeat , neue porta aperiatur,

etiam si fidelis fuerit tempore oblationis. Vnus Hypodiaconus det acriam manibus sacerdotum in iisnum puritatis animarum Deo repostarum Dico ego Iacobus frater Ioannis Zebedaei, ut statim Diaconus dicat, Nullus Catechumenus, Nullus Auditor, Nullus infidelis, Nullus haer ricus. Qui primam orationem perfecistis discedite. Pueros recipite matres. Ne quis contra aliquem Ne quis in hypocris. Erecti ad Dominucum timore & tremore manctes sinamus osse

xi. Quibus peractis,Diaconi afferant dona Epia scopo ad altare,& Presbyteri a dextris, & a sinu stris assistant veluti discipuli assistetes magisti o.

Duo Diaconi ex utraque parte altaris teneant flabelIum contectum ex tenuisus mem granis, veI ex pauonum pennis, veI ex velo, quidus le-

319쪽

niter abigant praeteruolantes bestiolas,ne in pocula incidant.

Gratiarum actio ante consecrationem. p. XVI. R A N s igitur per se Pontifex una cum s cerdotibus,induensque vestem spledidam, dc stans ad altare, Trophaeo crucis se consignans in fronte, dicat, Gratia omnipotentis Dei, &Charitas Domini noliri Iesu Christi,& commu nicatio Spiritus sancti sit cum omnibus vobis.

Et omnes una voce respondeant, Et cum spiritu , tuo. Et Pontifex dicat. Sursum mentem omnes 'b H β . Aus respondeant,Habemus ad Dominum. Et Prantiast sex, Gratias agamus Domino: S omnes respon- deant, Dignum, & iustum est. Pontifex dicat. Vere dignum re nil tumeli ante omnia laudare Dc

te veru

eum, qui es ante res generatas, ex quo omnis paternitas in coelo, & in terra nominatur,

qui solus es ingenitus sine principio, non agnoscens alicuius imperium, aut dominium,nullius indigens,omnis boni dator,extra omne causam, generationemque positus, semper in eodem statu consistens, ex quo omnia, quasi ex quodam

fonte in rerum naturam processerunt. Tu enimes notitia carens principio, aeterna visio, ingenitus auditus,sapientia increata,primus natur lex essendi,extra omnem numerum constitutus, omnia de nihilo produces per unigenitum filium tuum,ipsum vero ante omnia secula genuisti voluntate,virtute,& bonitate immediate siliti, unigenitum verbum, Deum, sapientiam viventem,

320쪽

primogenitum omnis creaturae, Angelum m gni consili j tui, Pontifice tuum, Regem,& D minum omnis intellectivae & sensitiuae naturae, qui est ante omnia, per quem omnia. Tu enim aeternae Deus per ipsum cuncta fecisti, &per ipsum conuenienti prouidentia cuncta gube nas,per quem enim concessisti vires essent, per eunde fecisti,ut bene essent, Deus & Pater vitia geniti filij tui, qui per ipsum ante omnia fecisti Cherubin & Seraphin, saecula de exercitus, vi tutes' potestates, Archangelos,& Angelos, &post haec omnia, fecisti hunc Mundum visibile, .ct omnia,quae in eo sunt.Tu enim es,qui coelum ut fornicem statuisti, & ut pellem extendisti, &terrae molem nullo adminiculo stabiliuisti, sola voluntate tua: qui constituisti firmametum,noctem &diem parasti, qui ex theseuris protulisti lucem, de citis recessu induxisti noctem ad requietem animatium, quae mouentur in Mundo: qui Solem disposuisti in potestatem Diei,& Li nam in potestatem noctis: qui stellarum ornatu coelum distinxisti in laudem maiestatis tuae:qui fecisti aquam in potum Sc munditiem,aorem Via talem ad ducendum spiritu vocemque formam dam,per linguam percutientem aerem:auditum auxilio ipsius, ut apprehenderet sonos, &exciseret delatas sibi per aerem voces : qui fecisti ignem ad depellendas tenebras, & ad expledam necessitatem,simulque ut ab eo calefieremus,&illustraremur et qui immensum Mare a terra segregasti, & illud nauigabile effecisti, hanc pediabus perviam : illud etiam animantibus pusillis

ra er

SEARCH

MENU NAVIGATION