De constitutionibus Apostolicis, B. Clemente Romano auctore, libri 8. In quibus apertè proponitur primitiuae & apostolicae Ecclesiae, in doctrina, traditionibus, & Christianae religionis quouis exercitio puritas. ... Io. Carolo Bouio, episcopo Ostune

발행: 1564년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

LIBER SEPTIMus. II s

tur aquae, & appareret arida. Mare vero ipsum

quomodo quis explicare posIet 3 quod quidem

aestuans ab alto in terram impellitur, recurrit autem iussu tuo,arena prohibitum.Dixisti enim ut in ea ipsius undae frangerentur,idque animantibus paruis,&magnis,nauigiisque peruium effecisti vel quomodo terra se vestiens herbis,tanta florum iucunditate distincta sit, tantaque arborum varietate, quam lucidissima lumina nutriur, constanti stimum seruantia cursum, & in nullo tuum imperium variantia, sed quatenus tu iubes orientia atque occidentia in signa temporum, re annorum, & pro hominum usu permutatia cursus sui vicillitudinem. Deinde varia animalium genera condita sunt, terrestrium, aquaticorum, alitum amphibiorum,quibus sapiens ars prouia dentiae tuae singulis accommodata victus rationem largitur: ut enim varia producere potuit,sic varie singulis prouidere non contempsit,finem que operis rationale animal mudi ciuem tuae s

pientiae dispositione condidisti,dices, Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram,illu constituens,ut esset Mundi orname tum, cuiuS corpus ex quatuor incorporeis ele-

, , mentis condidisti, animam de nihilo ei dedisti, quinque sensus, quasi quinque certamina con cessisti,mentem animae aurigam,sensibus praes cisti. Praeterea,Domine,quis posset pro dignitate commemorare roscidarum nubiu tempestates,micantium fulgurum splendores,tonitruum horribiles fiagores, ciborum couenientim ministratum, coelorum omnibus accommodatam

282쪽

temperationem 3 parere vero nolentem homi

nem,uitae mercede privasti,no illo funditus sub lato, sed breui tempore morti taditum, iureiurando in vitam reuocasti, & terminum mortis soluisti,qui mortuos vitios facis per Iesum Christum,qui est spes nostra. Oratio cum gratiarum actione cummem rans Dei in rebis prou dentiam.

Acrius es Domine,Omnipotens, S magna est fortitudo tua, de sapientiae tuae non est numerus. Creator,Saluator,diues in gratiis, longanimis, & misericordiae largitor, qui non subtrahis a creaturis tuis salutem: natura enimes bonus,& peccatoribus parcis, ad poenitetiam eos prouocans, miserationibus enim plena est tua castigatio : quomodo enim sustineremus, si ad subitum iudiciu vocaremur quando diutu no tempore expectati, vix infirmitatem abiiciamus. Tuam potentiam enarrant coeli & terra firmitate librata,mole sua apta Mare fluctuans, infinitos pascens animantium gregeS: coercetur arena,tuum perhorrescens imperium, omnesq; cogit clamare, Magnificata sunt opera tua Dorsu.im mine: omnia in sapientia fecisti: repleta est te ra operibus tuis. Exercitus Angelorum ardens,

spiritusque intellectuales dicunt, Vnus Sanctus& Seraphin una cum Cherubinis, sex alis ornatis tibi victoriae hymnum canetia incessabili voce proclamant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Do-

283쪽

minus Sabaoth: Plenum est coelum & terra gloria tua. Aliae quoque ordinum turbae Archangeli,Throni,Doininationes,Principatus, Potest tes, Virtutes inclamantes dicunt, Benedicta gloria Domini de loco eius. Israel vero, hoc est terrena Ecclesia ex gentibus congregata, coelestes Virtutes aemulata, diu noctuque corde pleno &volenti animo canit, Currus Dei decu millium multiplex millia laetantium, Dominus in eis, in Sina, in sanisto. Novit coelum eum, qui ipsum nullo fulcimento nixum concamerauit,& stabile effecit,ut lapidem cubum,qui etiam terram &aquam in unum coegit, acremque diffudit, unde vita ac spiritus duceretur: cui ignem coniunxit ad teporem,tenebrarumque expulsionem. Obstupescit astrorum chorus indicans eum, qui ipsa numerat, & demonstrans illum, qui ipsa nominat. Obstupescunt quoque animalia, vitae inspi- 1atorem, & arbores suum satorem: quae omnia verbo tuo creata,indicant tuae potentiae magnitudinem. Quare debet omnis homo ex intimo

pectore tibi per Christu laudem pro iis omnibus

tribuere, cum propter te haec omnia possideat. Tu enim bonus es in beneficiis concedendis, dc largitor in misericordia praestanda. Q vj solus es Omnipotes:quando enim vis,adest tibi,ut postis:

tua enim aeterna potetia flamma refrigerat, leones coercet,cete mansuefacit, aegrotos subleuat, copias euertit, exercitum hostium & multitudinem populi superbientem prosternit. Tu es in coelo, in terra, in Mari, in ultimis finibus, nullo ipse termino circumscriptus, magnitudinis tuae

284쪽

neat

non est finis: non enim hoc nos dicimus Domine,sed servi tui est oraculum dicentis, Et cognosces corde tuo quia Dominus Deus tuus, Deus in coelo sursum, de in terra infra, & non est alius, nisi ipse, neque enim est Deus praeterquam ipse solus. Sanctus non est praeter te, Dominus Deus scientiam, Deus sanctoru, sanctus supra omnes sanctos. Qui enim sanctificati sunt, sub manu tua sunt:gloriosus, exaltatus, inuisibilis natura, imperscrutabilis in iudiciis, cuius nullius indiga vita est,sine mutatione & varietate duratio, sine labore operatio,nullis finibus definita maiestas, perpetuus decor, inaccestibile domicilium, i transmigrabilis habitatio,interminabilis sciolia, invariabilis veritas, sine medio opus,sine insidiis potentia,sine successione imperiu, sine aduersa

rio vires,numerosa est exercitus multitudo. Tu enim es sapientiae' pater,naturae per mediatorem

auctor,ut causi,prouidentiae praebitor, legii dator,inopiae expletor, impiorum ultor, & iustorum retributor,Christi Deus,ac Pater, & colemtium illum Dominus, cuius est infallibilis promissio, incorruptibile iudiciti, inexorabilis sententia,inexhausta pietas,aeterna benignitas,propter quem tibi digna ac merita adoratio debetur ab omni rationali &sancta natura. Oratio commemorans rarum incamara nem- ν'iam erga Sanctosprouidentiam. Cap. xxx . Do Mi NE Omnipotens M undum per Christum condidisti,& Sabbatum propter id in-

285쪽

stituisti,quoniam in eo quieuisti ab operibus,tameditationem tuarum legum, festaque praec pisti in laetitiam nostraru animarum, ut memoriam recoleremus creatae a te sapientiae: quemadmodum propter nos nasci voluit ex muliere,

apparuit in vita, demonstrans se in baptisino, quod Deus & homo erat, qui apparuit,pro nobis passus est tua permissione,& mortuuS,atque tua potentia suscitatus. Ideo resurrectionis festu celebrates in dominica laetamur, propter eu, qui vicit morte, donauit vita, & immortalitate: per quem accesserunt gentes ad ipsum in populum magnu, erum Israelem, Deo charum,videntem Deum. Tu enim Domine etia patres nostros de terra AEgypti eduxisti,ferrea fornace, luto atque opere latericio liberauisti, e manu Pharaonis suorumq; ministrorum eripuit,per Mare veluti per aridam duxis hi, eisque in deserto omnibus es obsecutus: legem dedisti decem madatorum tua voce prolatam, & manu tua conscriptam. Sabbatum eos seruare iussisti, non ut ansam cessandi eis dares, sed ut occasionem pietatis haberent, scilicet ut potentiam tuam agnoscerent, &mala vitarent, qua si sacris quibusdam cancellis eos astringens, doctrinae causa in exultationem hebdomadis: propterea hebdomas una est ins gnis,& hebdomades septem, Ac mesis septimus,& annus septimus,cuius replicata conuersio I belaru efficit anni quinquagesimi, in quo est diamissio,videlicet ne ulla occasione,homines ignoratia possint excusare. Huius causa in omni Sabbato iussit cessari,ut ne sermonem quide iratu in

286쪽

die Sabbati de ore suo quisqua vellet emittere. Sabbatum enim est creationis requies, Mundi perfectio,iegum inuestigatio,grata Dei laus pro iis ,quq hominibus est largitus: iis omnibus prPstat dominicus dies, qui cum demonstret nobis

ipsum mediatore, moderatore, legissatorem,r surrectionis auctore, primogenitu omnis cre S n. ad. tura ,Deu verbum,& hominem, natu de Maria G-- sine congressu viri, couersatum sancte, crucifixud v pro nobis sub Pontio Pilato,& mortuum ac suscitatum a mortuis merito ut dominicus praeciapitur,ut tibi Domine pro iis omnibus gratiarum actio offerature: ea est enim a te collata fratia, quae sua magnitudine omnia beneficia obscurat.

oratio continens mentionem prouidentiae, O connumerationem diuer rum benes

sciorum, Deiprouidentia er Christum collatorum Sanctis. Cap. XXXVII, O vi promissiones a Prophetis praedictas

impleuisti,& misertus es Sion, & Hierus lem,eo quod solium David pueri tui in medio eius excitam,propter natiuitatem Christi,qui de semine eius secundum carnem eX ex sola Virgine erat nasciturus:ipse quoque nuc Domine Deus accipe deprecationem labiorum populi tui, qui constat ex gentibus inuocantibus te in veritate, quemadmodum accepisti dona iustorum in generationibus suis. Abel primum sacrificium respexisti, dc recepi sti: Noe cum de arca esset

287쪽

LIBER SEPTI Mus. II 8

egressus: Abraha postquam exivit de terra Cha

daeorum,Ilaac in Puteo iuramenti, Iacob in B thel,Mosis in deserto, Aaron in medio vivorumta mortuorum, Iesu Naue in Galgalis, Gede nis in petra, & velleribus ante peccatum, M noc&vxoris in campo,Sampsonis in Siti ante deliinim:Iephtae in bello ante temerariam promissionem: Barac & Debborae in Sisara: Samuelis in Massepha:David in Area: Ornat Iebusan, S Solomonis in Gabaon, & Hierusalem:Heliae in monte Carmelo: Helisi ei in fonte sterili: Ios phat in bello:EEechiae in morbo,& in Enanch rim:Manassis in terra Chaldaeorum,post delictu Iosiae in Phassa: Esdrae in reditu: Danielis in laculeonumilonae in ventre Cetis: trium puerorum in fornace ignis: Annae in tabernaculo ante a cem: Neemiq in excitatione murorum:Zorob

belis, Matiathiae &: filiorum, in Zelo tuo:Iabelis in benedictionibus.Quare nunc quoque suscipe cum approbatione orationes populi tui,tibi per Christum oblatas in spiritu.

oratio auxili, tu lorum. Cap. x VIII.

GRAT i As agimus tibi pro uniuersis Domine Omnipotens, quod non abstulisti miseria

cordias tuas, & miserationes tuas a nobis ,sed in unaquaque generatione, & generatione, saluas, liberas, luccurris, protegis, Succurristi enim in

diebus Enos & Enoch: in diebus Mosis, & Iesu: in diebus iudicum:in diebus Samuelis,& Heliar,& Prophetarum:in diebus David & Regum: in

288쪽

diebus Esther, dc Mardochaei: in diebus Iudith: in diebus Iudae Machabaei & fratru, & in diebus

nostris succurristi nobis per tuu Potifice magnu, Iesum Christu filiu tuti. Na & a gladio seruauit, ct a fame eripuit alendo, & a morbo liberauit,rea lingua iniqua nos texit. De omnibus tibi per Christu gratias agimus,qui nobis voce formata ad cofessionem dedisti, linguam composita v luti plectrum & organum accommodasti, gustatum idoneum,tactum conuenientem,visum

ad aspiciendum, auditum ad apprehendendum voces:odoratu ad percipiendos odores, manus ad opus,pedes ad ambulandum concessisti:haec que omnia ex paruula gutta in utero informas,

ta post informationem, animam immortalem largiris,producisque in lucem animal rationale hominem,quem legibus instituisti, iustificatio nibus ornasti,eique breuis temporis dissolutio

ne inducta,resurrectionem promisisti. uae e eo vita sufficeret.aut quae laudum excellentia satis ellet,ut gratias tibi egere possemus Sed hoc pro meritis prautare non valemus, praestare a

rem quantum possumus pie debemus. Eripuisti

enim nos ab impietate eorum, qui plures deos collant,&qui Christum occiderunt, ab haeresibus vindicasti, ab ignorantiae errore reuocasti, Christum misisti ad homines,ut esset homo,qui erat unigenitus Deus, Paracletum collocasti in nobis, Angelos praefecisti,Diabolum dedecorasti, cum non essemus, nos condidisti, conditos conseruas, vitam suppeditas, victum praebes,

poenitentiam promisisti, pro omnibus tibi gl

289쪽

r a re honor per Iesum Christum nunc & semper Sc insectua Amei Haec meditamini,fratres de erit Dominus vobiscum In terra, re in regno patris ipsius.qui & cum nulli ta nos per eum Iiderauit a seruitute corruptionis in libertatem gloriae,& promisit vitam credentibus per ipsum in cunctorum Deum Quemadmodum vivere debeant qui sunt Christo initiati, &cuiusmodi gratiarum actiones Deo per Christum offerre iam diximustequum est autem ut etiam iis,qui nondum initiati sunt, opem praestemus.

Huomodo oporteat Cathecumenos in tui. p. xxx x.

v i in sermone pietatis instituendus est, - crudiatur ante baptismum cognitione Dei ingeniti,instruatur etiam notitia Iesu unia

geniti, de fide de Spiritu sancto: discat varium

creaturarum ordinem, prouidentiae seriem: di uersat uni legum iudicia,erudiatur cur Mundus conditus sit,& quamobrem homo Mundi ciuis sit constitutus agnoscat naturam suam cuiuia modi sit: instruatur. Quemadmodum Deus viatiosos punivit aqua & igne, Sactos honorauit in Sualibet aetate. Seh.Enos. Enoch. Noe.Abrahacum suis posteris,Melchitedech,Iob, Mosen,I sem, & Caleb, & Phinees sacerdotem,& alios, qui in quavis aetate,sanctitate pr stiteruliquemadmodum sua prouidentia non auertit se Deus ab humano genere, sed id per diuersa tempora ab errore, & vanitate ad cognitionem veritatis h

290쪽

reuocauit, transferens a seruitute, & impietate

ad libertatem & pietatem, ab iniustitia ad iustiatiam: a morte perpetua ad vitam aeternam.Haec

atque huiusmodi discat in Cateches, qui ad baptismum accedit. Adoret autem, qui manus imponit, ipsum Deum cunctorun Dominum, gratias agens pro plasmate ipsius,quod misit filium suum unigenitum Christum,ut hominem saluufaceret deletis iniquitatibus, & ut dimitteret impietates & delicta,& ab omni macula carnis ac spiritus eum expiaret:sanctificaret autem hominem secundum beneplacitum bonitatis suae,& dirigeret voluntatem, & illuminaret oculos cordis eius ad intelligendum mirabilia ipsius, remanifestaret ei iudicia iustitiae, ut odio habeat omnem viam iniustitiae, & ingrediatur viam veritatis, ut dignus fiat lauacro regenerationis in filiorum adoptionem in Christo,atque complatatus similitudini mortis Christi in spe glorio

communionis,mortuus reddatur peccato, vivat autem Deo secundum mente, verbum & opus, ela in libro viventium connumeretur. Post hanc gratiarum actionem, instruat eum in iis, quae pertinent ad incarnationem Domini, ad passionem,resurrectionem,ascensionem.

Praeceptio quomodo oporteat Catechumenum cum initiatur a Sacerdotibus,ben

dici, O quae ab iis docendus it. Cap. o. DEINDE clim se iam ad baptisnum parat Catechumenus,discat illa,quae dicuntur de

SEARCH

MENU NAVIGATION