De constitutionibus Apostolicis, B. Clemente Romano auctore, libri 8. In quibus apertè proponitur primitiuae & apostolicae Ecclesiae, in doctrina, traditionibus, & Christianae religionis quouis exercitio puritas. ... Io. Carolo Bouio, episcopo Ostune

발행: 1564년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

LIBER OCTA vvs. 13s

atque magnis auxisti:hanc masuetis atque agressibus refersisti,plantarum varietate ornasti,he

bis decorasti, floribus distinxisti, seminibus diatasti:qui costituisti Abyssum,& vasto hiatu eam

comprehendisti, salsarum aquarum cumulatis aequoribus, & eam tenuissimae arenae terminis conclusisti: qui Mare modo ventis in montium altitudinem extollis,modo in planicie exaequas, Ac modo abitas tempestate, modo sedas traquil litate, ut ad nauigiorum cursus sit idoneum:qui creatu per Christum a te Mundum cinxisti fluminibus,alluisti torretibus, fontibusque perennibus irrigasti, motibus circundedisti, in firmis.simam terrae stabilitatem: refersisti enim Mui dum &ornasti suavi stimis plantis, & ad medicinam aptissimis,multis ac variis animantibus robustis atque infirmis,ad esum,atque ad laborem idoneis,cicuribus,atque ferie,serpentem sibilis, ta diuersorum alitum cantibus, annorum re rentibus circulis, mensium atque dierum numerosa multitudine:Solstitiorum vicissitudine, nubium imbriferarum tempestatibus,ad fructuum maturitatem, dc animantium conseruationem, stationemque ventorum flantium ad imperium tuum,ad plantarum quoque atque herbam mulatitudinem: ac non sollim Mundum creasti, sed etiam Mundi ciuem hominem condidisti:Mum di ornatum eum faciens. Dixisti enim Sapientiae tuae, Faciamus hominem ad imaginem & simi litudinem nostram,& imperet piscibus Maris,&volatilibus coeli: ideoque composuisti eum exanima immortali dc corpore dissolutioni obno-

322쪽

xio. Illa de nihilo creata, hoc ex quatuor Hemetis conflato,& dedisti ei per anima rationalem, intelligentiam, pietatis:& impietatis iudicium, iusti & iniusti obseruatione:per corpus quinque sensus motum quo progreditur. Tu enim Deus Omnipotens per Christum Paradisum in aedem ad Orientem plantasti,& variis plantis ad cibum aptis ornasti:& in eum quasi in lautam domum hominem introduxisti, quem cum conderes, legem dedisti ei naturale, ut intus inclusa, & apud te haberet semina diuinae cognitionis.Nam cum illum in Paradisum delitiarum induxisti, omnia ei permisisti ut perciperet, unum 'alitem solum gustare prohibuisti,spe maiorum rerum,scilicet

ut si madatum seruasset, mercedem eiuS,immo talitatem reportaret: sed cum mandatum contem psisset,&prohibitu fructum gustasset, fra de serpentis, dc consilio mulieris, merito illum eiecisti Paradiso:sed bonitate tua non permisisti . ut penitus periret (tuu enim erat opus) sed subi

cta ei creatura concessisti,ut sudore ac labore viactum sibi quaereret,ie omnia ferente,augente,ac maturante. Cumque iureiurando ei breuis temporis soporem dederis, illum ad nouam gener

tionem reuocasti, soluto mortis termino, vitam

ex resurrectione promisisti:n5 solumque id pra stitisti,sed etiam posteros suos in infinitam multitudine propagasti:obsequetes tibi glorificasti, rebelles suppliciis affecisti:atque Abelis quidem sancti sacrificium accepisti. Cain fratris interfectoris munus laquam scelerati hominis reiecisti.

Praeterea Seth de Enos recepisti,& Enoch trans-

323쪽

o ilia

tulisti.Tuenin mi sex es hominu vitae praebitor, inopiae expleto legum datoneas seruatium remunerator, violantium ultor: qui magnum dii uium induxisti Mundo propter multitudine impiorum,& iustum Noe eripuisti a diluuio,ina ca, cum octo animis, ut ellet finis praeteritorum, de principium eorum, qui erant in futura succe sone nascituri:qui formidandum igne quinque Sodomenis urbibus immisisti,& terram frulii feram in sta sugine posuisti, a malitia inhabitam lium in ea,& sianctum Lot incendio liberasti. Tu es,qui Abraham maiorum suorum impietate tiaberasti, de Mundi haeredem fecisti, & et Chri stum tuum ostendisti: qui Melchisedech Pontificem seruitutis tuae constituisti, patientissimum seruum tuum Iob victore serpentis auctoris malorum, declarasti, qui Isaac filium promissionis fecisti. Iacob patre duodecim filiorum, eiusque posteros in numerosam sobole propagasti, illuni vero cum septuaginta animis in AEgyptu inta duxisti. Tu Domine Iosephu non neglexisti,sed praemium suae teperantiae ei concessisti ut Agyptiis imperaret. Tu Domine Hebraeos ab AEgyptiis vexatos non neglexisti, ut promissa patriabus suis seruares. Cumque homines naturae legem labefactarent,& creaturam aliquando se tuitam ducerent,aliquando plusquam oporteret in honore haberet,& eam tibi Deo aequaret,non permisisti illos errare, sed excitato tincto seruo tuo Mose, per eum, in subsidiu naturalis, scripti lege dedisti, & creatura ostendisti tuu opus esse, Deorumque multitudinem exterminasti. Aaron

324쪽

& posteros sacerdotali hon rem decorasti, H braeos peccantes punivisti, rebi centes recepiasti, Egyptios decem plagis es ultus, diuiso M ri Is aelitas traduxisti, persequentes AEgyptios

demersos interemisti,tigno aquam amaram dulcem fecisti,e dura petra aquam eduxisti, de Cc Io manna dedisti, atque ex aere ortygometram in cibum,columnam igneam nocte ad illustrandum, & die columnam nubis ad opacandum statuisti, Iesum imperatorem delegisti, septemnationes Cananaeorum eius opera expugnasti, Iordanem aperuisti, flumina Ethan siccasti, muros sine machinis, sineque hominum manu diruisti,Pro omnibus tibi gloria Domine Omnipotens, Te adorant infiniti exercitus Angelo-rti Archangelorum, Thronorum, Dominationum, Principatuum,Potestatum, virtutum, E ercituum aeternorum,Cherubina,& sex alas h bentia,Seraphina, duabus velantia pedes, dii bus capita, duabus olantia, &dicentia una cumillibus millium Archangelorum, & cum millenis millium Angelorum incessabili voce cla

mantium.

Et omnis populus simul dicat, SA N C T v s Sanctus Sanctus. Dominus Sa baoth:Plenum est coelum & terra gloria tua, Benedictus in saecula Amen. Et Pontifex deinde dicat, Cap. XVII.

A N C T v s enim es, & in omnibus sanctus

325쪽

ta unigenitus filius tuus Dominus noster &Deus Iesus Christus, qui in omnibus ministra uit tibi Deo ipsius & Patri,in vario opificio creaturarum & in earum conuenienti prouidentia. Non permisit genus humanum perire, sed post naturalem legem,post legis scriptae admonitionem, post propheticas increpationes, post Amgelorum tutelas,violantibus naturalem legem hominibus, una cum lcripta, obliterataque memoria diluuij,incendij,plagarum A gyptiacaru,

caedis Palestinorum, imminemteque omnium interitu, decreuit voluntate tua: qui hominem condiderat fieri homo:qui legislator erat,subiici legibus :qui Pontifex erat, victima fieri : pastor, essicit ouis.Teque Deum suum ac Patrem placauit & conciliauit Mundo,atque instanti ira omnes liberauit, natus de Virgine,natus in carne, Deus,verbum,Filius dilectus,primogenituc omnis creaturae secundum de eo praedictas prophe tias,ex semine David dc Abraham:de tribu Iudae& conceptus est in utero Virginis formator omnium, qui nascuntur:atque incarnatus est is, qui carnis est expers,in tempore natus qui ab aete no est genitus,pie conuersatus est,& sanctis legibus instituit,omnem morbum,atque infirmutatem expulit, signa ac prodigia in populo fecit, cibum, potum, somnum coepit is , qui omnes cibo indigentes alit,& replet omne animal b nedictione:manifestauit nomen tuum iis, qui id ignorabant:ignorantiam fugauit,pietatem exciatauit,voluntatem tuam expleuit: opus, cpiod d deras illi,consummavit. Quae omnia cum pera

326쪽

fecistet impiorum manibus coprehesus sacerdo- tuato Pontificu falsi nominis,populique ipsius iniqui,& malitia laboratis traditione,multa passus est ab ipsis,omnemque sustinuit ignominia

tua permissione. Traditus est Pilato Praesidi, ac iudicatus is,qui iudex crat,condenatus est alioruSaluator, crucifixus, qui est impassibilis : mo tuus,natura immortalis: sepultus, omniti viuitacator,ut passione & morte liberaret eos,propter quos venerat, vincula Diaboli disrumperet, hominesq; ab eius fraudibus eriperet Et resuri xit a mortuis tertia die, &per quadraginta dies versatus cum discipulis, receptus est in coelum,& pedet ad dexteram Dei & Patris sui. Memores igitur eorum, quae propter nos est passus, gratias agimus tibi Deus omnipotens, no quatu debemus,sed quatu possumus .Et ordia natione eius implemus. Na in qua nocte trad batur,accipies panem in sanctas & immaculatas manus, & suspiciens in te Deum suum& patre,

frangensq; dedit discipulis dices, Hoc mysteriunoui Testameti,accipite,ex eo comedite,hoc est

corpus meti,quod pro multis stangitur in remissione peccatorii.Similiter de calice ruisces ex vino aqua,& sanctificas tradidit eis dices,Bibite ex eo oes, hic est sanguis meus, qui pro multis effunditur in remissione peccator(i,hoc facite in

mea comemoratione.Quotiescunq; enim comederitis pane huc, & biberitis calice hunc, mo

tem mea annunciabitis donec venia. Memores igitur passionis eius & mortis, necnon ex mo

ruis resurrectionis,atq; in Coelos ascensionis, &

327쪽

futuri eius secundi aduentus,in quo veniet cum gloria & virtute iudicare vitios, & mortuos, dc reddere unicuique secundum opera sua: offertiamus tibi Regi& Deo secundum ipsius ordinationem panem hunc& calicem hunc,gratias tibi agentes,eo quod nos dignos fecisti assistere in conspectu tuo, & fungi sacerdotio tibi. Rogamusque te, ut benigne aspicere digneris supernaec dona proposita in conspectu tuo,tu qui nullo indiges Deus,& complaceas tibi in ipsis in honorem Christi tui, & mittas sanctum Spiritum tuum super hoc sacraficium, testem passionum Domini Iesu, ut ostendat hunc panem corpus Christi tui,& hunc calice sanguine Christi tui.

ut qui eum percipiunt,confirmentur in pietate, dc remissionem peccatorum consequantur, di bolo & errore eius liberentur,Spiritu sancto re pleantur, Christo tuo digni esticiantur, vitam aeternam adipiscantur, te eis reconciliato Domine Omnipotens.

Misica oratio. Cap. XVIII. ETIAM rogamus te Domine pro sancta tua Ecclesia,qui est a finibus usq; ad fines,quam acquisiuisti precioso sanguine Christi tui, ut eam

quiete & tranquilla conserues usque ad cosummatione saeculi. Et pro omni Episcopatu recte tractate verbu Veritatis,etiam imploramus te, &pro mei offerentis tibi tenuitate, proque omni Presbyterio; pro Diaconis atque omni clero, ut omnes a te edoctos Spiritu sancto repleas.

Etiam rogamus te Domine pro Rege, & pro

328쪽

iis, qui sunt in sublimitate constituti, proque omni exercitu,ut per illos Pacifice vivamus, ut inquiete & concordia perseuerantes, per omne tempus vitae nostrae glorificemus te per Iesum Christum, qui est spes nostia .Etiam offerimus tibi pro omnibus, qui a saeculo placuerunt tibi, sanctis, Patriarchis, Prophetis,iustis Apostolis, Martyribus,Confessbribus,Episcopis,presbyteris, Diaconis, Hypodiaconis, Lectoribus, Carmioribus, Virginibus Viduis, laicis atque omnia

bus,quorum tu cognouisti nomina.Etiam offerimus tibi pro populo hoc, ut facias eum in laude Christi tui regale sacerdotii hentem mactam: pro Virginibus, & castitatem seruantibus:pro Viduis Ecclesiae:pro copulatis honorabilibus nuptiis, & filios procreantibus:

pro infantibus populi tui,ut neminem nostrum reiicias .Etiam rogamus pro hac ciuitate, & h bitantibus in ea:pro laborantibus infirmitate,&yro acerbam seruitutem seruientibus:pro rei gatis' publicationem bonorum perpessis:pro nauigantibus,&pro peregre proliciscentibus, ut sis auxiliator,omnium adiutor & opitulator. Etia oramus te pro iis, qui nos odio habent &persequuntur nos propter nomen tuum:pro iis, qui extra sunt,& versantur in errore, ut reducaseos in bonum, & furorem eorum mitiges. Etiarogamus te pro Catechumenis Ecclesiae,& provexatis ab aduersario, de pro fratribus nostris poenitentibus, ut illos ininde perficias, alios a vexatioe mali eripias,horum poenitentiam recia

pias, & indulgeas illis ais nobis delicta nostra.

329쪽

Etiam offerimus tibi pro aeris salubritate, de fructuum fertilitate,ut abunde bona tua perciapientes,te assidue laudemus, qui das escam omni carni.Etiam rogamus te pro iis, qui iusta causa impediti absunt,ut omnes nos se pietate custoditos congreges in Regnum Christi tui, Dei omnis senstiuae,& intellectualis naturae,& Regis nostri,stabiles in bono, inculpabiles, crimine carentes, quoniam tibi omnis gloria, cultus, gratiarii actio, honor dc adoratio Patri, & Filio, re sancto spiritui,& nuc, & semper,& in infinita saecula s culorum .Et omnis populus dicat, A me. Et Episcopus dicat. Pax Dei sit cum omnibus vobis. Et omnis populus dicat, Et cum spiri

tu tuo.

Et Diaconus iterum pronuntiet, .

Caput NI x. Eeti Ahi rogemus Deu per Christum suum.

Pro dono oblato Domino Deo oremus, Vt bonus Deus suscipiat illud intercedente Christo ipsius,in coeleste altare suum, in odore suauitatis.Pro hac Ecclesia,& pro populo rogemus, Pro omni Episcopatu:pro omni presbyte rio:pro omni inChristo diaconia,& ministerio:

pro uniuerso Ecclesiae cami rogemus, ut Dominus omnes conseruet atque custodiat. Pro Re

gibus,& pro iis, qui sunt in sublimitate constutuli oremus, ut in pace per ipsos vivamus, ut quieta & traquilla vita agamus in omni pietate ac sanctitate:sanctorum Martyrum memoriam

330쪽

colamus, ut digni essiciamur certaminis ipsoru . Pro iis, qui in fide quieuerunt, oremus. Pro salubritate aeris, & fructuu maturitate rogemus. Pro nuper illuminatis oremus, ut omnes in fide confirmentur. Excita nos Deus in gratia tua. Excitati,nos ipsos Deo per Christum eius com

mendemus.

Et Episcopus dicat, Caput xx. DE v s magnus, & magni nominis, magnus consilio,&operibus potens. Deus & pater sancti pueri tui Iesu Saluatoris nostri, respice si per nos,& super hoc ovile tuti, quod per ipsum elegisti in gloriam nominis tui, & sanctincato

corpore nostro,& anima dignos nos fac,ut pia gati omni inquinatione carnis ac spiritus,proposita bona consequamur, dc neminem nostrum iudices indignum,sed sis adiutor noster auxilia tor,& defensor noster per Christum tuum,cum

quo tibi gloria & honor, laus, gloriatio, & gratiarum actio,&sancto Spiritui in secula A me. Et postquam omnes dixerunt Amen. Diaconus dicat, Attendamus Et Episcopus alloquatur populum iis verbis, Sancta sanctis. Et populus subiungat,Vnus sanctus, unus Dominus, unus Christus, in gloriam Dei Patris benedictus in secula Amen. Gloria in altissimis Deo, & in terra pax hominibus bonae voluntatis. Osanna Filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus

SEARCH

MENU NAVIGATION