De constitutionibus Apostolicis, B. Clemente Romano auctore, libri 8. In quibus apertè proponitur primitiuae & apostolicae Ecclesiae, in doctrina, traditionibus, & Christianae religionis quouis exercitio puritas. ... Io. Carolo Bouio, episcopo Ostune

발행: 1564년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

stia: Cyprianus enim secus sentit, in sermonedeaslutione pedu, & Augustinus in Epistola rcf.& in explicatione decimi Psalmi, & in sex. tr ctatu in Evangelium Ioannis, dc Chrysostomus in sermone de latrone.Theophylactus, etsi idem

sentit, tamen agnoscit eam opinionem, qua alb firmant Iudam non adfuisse, nec ean reiicit.

Existimaui aliquando Dionysium Areopugit

hoc affirmare: quod si certum haberem, vix iam phas esse ducerem secus opinari, sed tamen cum Dionysij verba diligentius expenderem, non ita certa mihi visa est eius sententia: tantum enim assirmat Christum Eucharistiae auctorem iusti sime excludere eum,qui non sancte atq; ad imiatationem sui sacro conuiuio interesset: quae quiadem sententia hoc non obscure innuit, non au

tem manifestis, & perspicuis verbis asseruerat. Quare Maximus ex verbis Dionysj, probabili quadam coniectura id colligit, cuius annotatio H in Dionysij verba haec est. Ex iis aliquis ratio-,, nabiliter dicere posset, quod postquam exiit Iu- , , das, tradidit discipulis Christus mysteria, ut qui iis no erat dignus. Georgius Pachymeres hunc locum Dionysi nouo quodam modo explanat, putat enim Dionysium dicere, Christum tradi disse quidem Iudae mysticum panem dc calicem, mysteria vero solis discipulis dedisse, postquam ' Iudas discessit: eius verba haec sunt, Excludit & ' segregat iustissime Iudam, qui non sancto con-' uiuio interfuerat, nam cum illu mystici panis ecra vini participe fecisset, mysteria dis cipulis, post- ' quam ille e coena discessit, solis tradidit, cum iis indignus

372쪽

indagnus esset Iudas. Cur igitur Iudam arcet adiuinis mysteriis, qui simul coenaverat: Etenim suod non satis,tantum corporaliter adesse & conuiuium celebrare et non enim hoc cum communione habet similitudine,sed oportet intellectu, & mente adesse. Haec Georgius

qui duo asseuerat ex Dionysi sententia, unum Iudam participem fuisse coenae mysticae, hoc est panis dc vim mystici,non agni typici inunc enim sensum manifeste explodunt verba Dionysi &Geomb) alterum mysteria data solis Apostolis. Uuaererem ego libenter a Georgio,quae tandem fuerint mysteria, quibus exclusus sit Iudas, re quae solis credita sunt Apostolis, cum prius omnes sun ut pane & vinum mysticum sumpsissent. si responderet fuisse sacramenti effectum & spi

niualem manducationem, rursum scire vellem

ab eo,quid opus erat,vt propterea Iudas abesset quod si mysteriorum traditionem putat ipsam Eucharistic institutionem,iam hoc scripturae aduersatur conivnsenti Eucharistiae institutionem cum eius dispensatione. Sumens panem si e in& dixit, Accipite & manducate, hoc facite, &c. itaque mihi magnae tenebrae sunt non modo in

Dionysij, sed etiam in paraphrastis sui verbis,

quae dicere volui ut admonerem te storem,ut legens Dionysium, hanc rem etiam consideraret: mihi enam amplius de ea videtur quaerendum.

hoc tamen est in ea commodi, quod ad factum pertinet, ut siue hoc vel illo modo se habear,nulla labes,neque peruersio fidei accidat.

. I N eodem Capite, Eucharistiae mysteria dia

373쪽

cuntur antitypa corporis & sanguinis, quae voridem valet,quod in Dionysio Symbola,hoc est signa:signa vero cum audis, noli ab iis remou re signatum,ita enim illa signa sunt,ut etiam v re & realiter contineant signatum, hoc est co pus & sanguinem Domini. patres vero antitypa illa dixerunt, vel respectum habentes ad praec dentem substantiam,vel quia species sunt sacramenta corporis & sanguinis Christi, qui in eis contineturappellationes enim pleruque ducum tur ab eo, quod apparet & sub sensum cadit. PENE omiseram id,quod in secundo Capite textrum libri annotatione dignum videturdamia

ri enim videntur nuptiae quae mortuartima ux re iteratur. Scito autem huiusmodi nuptias non damnati, iusta enim sunt: reprehenditur autem ntemperantia eorum,qui illas contrahunt.nam

cum primis nuptiis diuino illi propagandae sobolis praecepto satisfecerint,iterum iunguicomnubia,quae improbantur ab antiquis,non quod putent ea nepharia, sed quod sint indicia incomtinentiae, & sibidinosi putentur, qui illa appetur. Eam ob causam antiqui Canonesbigamis poenia tentiae tempus praescripserunt, quod legimus in

Conc. Ancyr. Can. I'. & Neocaesar.Can. 3. &Laod. Can. I.Tertullianus etiacum recta saperet, has nuptias permissas tantum putauit: Hieronymus durior fuit bigamis, ita ut nisi lenius cum eo agatur, vix possimus illum a reprehensoru crimia natione vindicare.redeo nunc ad quintulibrum

I N Cap. 18.quinti libri, in quo traditur se uandi Paschae ratio, nihil iam annotandum est,

374쪽

- ri o

sed id totum Potius delendum,ut nothum ac no- m MMU Iuod luce clarius perspici potest ex ea Epipham, disputatione, qua utitur aduersus Audi nos imitates in Paschae obseruatione Iudaeorum consuetudinemmarrat enim Epiphanius Audi nos sententiam suam defendisse auctoritate constitutionis Apostoloru, in qua cauebatur ne alii calculum Paschae facerent ipsi sed ageret Pascha quando fratres sui de circuncisione agerentiatq;id una cum eis celebrarent,agnoscitque Epiph nius huiusnodi constitutionem, atque eam imterpretatur, inquiens primum,dici in costituti ne Pascha agendum, quando id agerent fratres de circuncisione, non fratres qui sunt in circum

cisione, hoc est quando agerent ij Episcopi, qui de circuncisione & Iudaeorum gente genus ducebant, quos scribit quindecim tiussie:deinde imquit, id factum fuisse ab Apostolis ad tuendam

consensionis unitatem. Quare tantum abest ut ea, quae in hoc capite legimus Apostoli statu rint, ut etiam contraria horum ab ipsis praecepta videantur. Praeterea orietates illi Iudaicum m rem retinentes, nullam aliam excusationem, ut in Eusebio legimus,afferebat suae obseruationis,

nisi quod Ioanne & Philippum Apostolos

tuetur, testabaturque Polucarnus Ioannis discipuluS,se una cum Ioanne eo di P

s. Neque mirum est Apostolos in dis Ecclesiae rudimentis eo die inter se egisse Pascha,quo ipsi cum Domino egissent.Sed quid opus est aliunde argumenta petere ipsa constitutio se prodit, &tantum non voce emittem,clamat se noua esse:

375쪽

ait enim aequinoctiu fieri vigesima secuda Dystri mensis,hoc est Marti j.perspicuti est aute Christi tepore aequinoctiu fuiste vi reuma quinta Ma tii: tempore vero Anatolii Laodiceni Episcopi, qui vixit, Probo imperate, anno Domini ducem testino octuagesino, aequinoctij tepus retroces, serat tribus diebus,sol l , ariete ingrediens faci bat aequinoctiu vernu undecimo Caledas Apriales,hoc est vigesima secuda Mariij, quod narrat Eusebius in Ecclesiasticae historiae libro septimo.Quase noua est constitutio, fortasse edita post Concilium Nicaenu, in quo Pascha: obseruatio ad eam ratione redacta fuit, ut Post aequinoctiuvernum quarta decima lunae obieritamur, & die dominico, qui post plenilunium primus esset. I csia celebraretur, quod factu est ea praecipue

ratione, ne sudaeoru cosuetudinem imitaremur, neque bis in eodem anno Pascha ageremus .hoc enim accidere Posset si tantum duodecim luna res menses obseruaremus, nulla aequinoctii r tione habita.aliquando enim post aequinoctium celebrato Pascha,eode anno ante aequinoctium itidem celebraretur: initium enim anni ordium tur ab introitu Solis in sgnum arietis. Existimo igitur,cum verba Apostolicae constitutionis vi deerentur antiquae illi,& ab Ecclesia reiectae Pas.chae elebrationi quodammodo fauere, viros pios illa verba ne ostentionis causam praeberet, at quos in errorem inducerent, deleuisse, reposuisseque receptam & probatam ab Ecclesiae obseruandi Paschae rationem.

I N CV .is. intellige Christianos olim sex

376쪽

diebus ante Pascha siccis cibis vesci solitos .cuius moris mentionem facit Epiphanius in libro tertio aduersus haereses. I N Cap.ri .illa auctoritas, qua dicitur quod Dominus accepit ignem a Domino, & alia,qua Iacob fatetur se vidisse Deum facie ad facie, item illa de rubo, quem vidit Moses ardente, merito 'accommodantur ad filij Dei personaim fuit enim haec constans priscorum procerum sententia, iis huiusmodi aliis visionibus Christum Dei de lmonstratum. Postem ad hoc erodandum unan lanem Patru omnium consensum in illediu esse re, sed breuitati studens, contentus ero una sancti Leonis sentetia,quae scripta reperitur in Epi- stola is .ad Pulcheriam Augustam,tis verbis. Po- ' tuerat quippe omnipotetia iiiij Dei sic ad docet ' dos iustificadosque homines apparere, quomo do Patriarchis & Prophetis in specie carnis ap-' Iaruit. cum soc luctamen iniit aut sermonem U conseruit, cumue osticia hospitalitatis non ab- ' nuit,vel etiam appositum cibum sumpsit, sed il-' lae imagines huius hominis erant indicia, cuius M veritatem ex praecedentium Patru stirpe sumen- dam significationes mysticae designabant.. I N eode Capite, cum dicitur Deum Verbia, Deo ipsius ac Patri in condenda reru uniuersitate ministrasse, cautus esto, & memento eorum quae de auctoritate Principii sunt dicta: nolique putare illud ministeriti essicere filium minorem Patre, ministrat enim quatenus sapientia de ars Patris existit, per quem uniuersa sunt condita. Iustinus in dialogo, que cum Truptione habuir, - X i

377쪽

opera sith Patri cooperantis,ministeria appellat,

filiumque Patris ministrum, scilicet ea ratione, qua dictum est, Verbum esse rationem artems Patris in rebus creandis, productumq; a Patre, oui ei G1 cum essentia eandem operandi pol

itatem dedit. Quare ut hic ordo significaretur, Patres aliquando ministerium filio tribuerunt. Non potuit autem haec res planius explicari, quam est a Tertulliano explicata in lib.de Trinitate,cuius verba hic subieci,quonia instar no mae esse debent,ad quam hae,quae duriores vid tur,priscorum sententiae,sint dirigendae. Sic igias tur in sine eius libri inquit Tertullianus, Subi ctis enim ei quasi filio omnibus rebus a Patre, Patris quidem sui Filius probatur, caeterorum autem & Dominus &Deus esse reperitur. Ex uo dum huic, qui est oeus,omnia substrata tr untur,&cuncta sibi subiecta Filius accepta r

feri Patri,tota diuinitatis auctoritatem rursus il li remittit: unde unus Deus ostenditur verus re aeternus Pater, a quo solo haec vis diuinitatis missa,etiam in Filium tradita & directa, rursum per substantiae communionem ad Patrem reuoluitur.Deus quidem ostenditur Filius, cui diu nitas tradita & porrecta conspicitur, dc tamen nihilominus unus Deus Pater probatur, dum gradatim reciproco meatu illa maiestas, atque diuinitas ad Patrem,qui dederat eam,rursum ab illo ipso filio missa reuertitur de retorquetur, ut merito Deus Pater omnium Deus sit,& princias pium Filij sui, quem Dominum genuit: Filiusi autem caeterorum omnium Deus sit, quoniam

378쪽

omnibus illum Deus pater praepossit quem genuit:ita mediator Pei & hominum Christus I

sus omnis creaturae subiectam sibi habens a P tre proprio potestatem qua Deus est, cum tota creatura subdita sibi concors Patri suo Deo imuentus,unum & solum & verum Deum Patrem suum, manente in illo quod etiam auditus est, breuiter approbauit.Est igitur ipse filius creat

rarum conditor una cum Patre, Amovetis omni

no,ita enim aliis in locis eum Clemes appellac, hoc est opifex atque auctor, non buvide quemvadmodum Arius & Aetius impie dicebant: f cientes eum quasi secundarium Deum submi sim ac sebordinatum primo conditori, quorum opinionis diritas a Christianis mentibus longe repellatur.

I R Cap. nono animaduerte ferh earundem haeresum mentionem fieri in Epistolis Ignath. De Prophetia, & de monarchia Sermones a Petro cum Simone habitos, scriptos a se test tur CIemens in Itinerario. OE in vinco decimo Capite habentur,ara qua pque omnia ea, quae pertinent ad Concilium iblud Apostolorum,cuius in Achis fit mentio,non sunt continuanda cum aliis, quae primo loci; di- . . si e .3cta sunt, in quibus mortis Iacobi Episcopi facta est mentio: quare dirige haec ad eam normam, quam posui in Prolegomenis,cum de methodo

agerem.

379쪽

IN eodem Cap. nomen Iacobi Zebedaei deleo dum est,neglisentia enim vel imperitia alicuius huc irrepsit, cum Iacobus Zebedaei filius ante quam haec gererentur,ab Herode fuerit interfectus,id quod in Actis Apostolorum legitur. I N Cap. ic. statuitur iterandum este bapti

ma ab haereticis administratum . quod conuenit cum quadragesimo septimo Canone eorundem

Apostolorum:iudico autem Apostolos id sta tuisse quod ,qui eo tempore haereses sectabantur, cum de diuinis personis falsa atque impia

opinarentur, non potuerunt seruare synceram baptismatis formam, proptereaque necessarium erat instaurare baptismum in iis, quos ipsi bapti Eassent. Quod idem statuit Nicaena Sy nodus in Canone is . de iis, qui a Paulianistis fuerant baptiχati, ij enim a Paulo Samosatensi profecti, Christi diuinitatem labefactabant.

Quam impietatem postea Atius &Aetius magis peruulgarunt. Narrat Epiphanius formam baptismatis seruatam ab Aetio, quae haec erat. In nomine Dei increati, & in nomine Filij creati, dc in nomine Spiritus sanctificatis, ela a creato Filio creati. Quis non videt, hoc modo, tota fide euersia, necellariam fuisse baptismi renou tionem 3 idem existimo de iis,quos rebaptigari voluerunt Apostoli. IN Cap. r. . noli putare uniuersum populum Romanum eo tempore, Christi fidem ample xum fuisse,sed cum multi essent in urbe Christiani,iamque religio esset celebris, praesertim si ab ea(ut legitur Tiberius non abhorruerit, pro-.

380쪽

pterea hanc rem extollens Clemens,inquit,Rodimanos recepta Christiana pietate, ab Idolorum cultu discessisse. I N Cap.ra .recognosce easdem haereses numeratas ab Ignatio, in quibus animaduerte illud idem,quod in decimo septimo Cap. tertij liabri dichum est de Deo,qui est supra omnia. Hoc loquedi more a Clemente accepto usi sunt Ignatius, & Iustinus, cum Trinitatis personas distin-Xerunt. quod quoties occurret,revoca in memoriam, quae de hac re in eo loco annotata sunt. ita enim omnis erroris suspitio aberit.

Ex SEPTIMO LIBRO .

IN Cap. 13.Non debes mirari,quod ieiunium ante baptismum praecipitur. cum Praecipue ob eam causam putem Catechumenos olim in no-lie magni Sabbati baptiχatos . Narrat Cassi octo, rus Burgundiones,cum vexati ab Hunnis in Gauliam trasissent, Christianamque pietatem recepissent,a quodam Episcopo baptigatos fuisse,ii dicto ipsis prius octo dierum ieiunio. Tertulli

nus in libro de Baptismo,Ingressuros,inquit,b ptismum,orationibus crebris ieiuniis,& geniculationibus & peruigiliis orare oportet, & cum confessione omnium retro delictorum. OI N Cap. 1 .Quartae & sextae feriae ieiuniti pracipitur. Quod giti mansit in Ecclesia unc(quod' est dolendum atque lugendum cum aliis opti- mis maioru institutis in dissuetudine abiit. Praecipitur quoque sabbati celebritas, quam tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION