Epistolae politicae et historicae ad Philippum Sydnaeum ... Hubert Languet

발행: 1646년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

eium Beheslio convenire posset, idit eum proficisci. Behestius magnis itineribus contendebat Albam Iuliam ubi conveniebant alvo da copiae , quem sperabat se imparatum opprestiirum: verum ubi animadvertit, cum habere a copias validiores suis, coepit retrocedere eo animo ut se ad Siculos reciperet. Id ubi intellexit aluo da curavit, ut majorum fluminum ponte, dejicerentur, siviarum angusti obsiderentura suis, sita Behesaias intercluderetur, quem cum suis copiis sequutus octava

die superioris mensis ad . Pauli Castellum in ripa Marysii fluvii, quinque milliaribus ab oppido Torda U

terque ibi cal rametatus est, reo die ac sequenti commissa sunt inter ipsos leviora certamina Decima die commissum est proelium Germani&Burgundi quos eo miserat noster Roussellus, primi Trans sylvano tanto impetit invaserunt, ut eo loco nonnihil cedere coegerint sed displosis in eo majoribus tormentis quibus abundabatVaivo da, maona strages eorum est edita, Ccum supervenisset secunda acies Trans sylvanorum, coacti sunt pedem referre, ita tamen ut nihil indignum vis

242쪽

ris sortibus committerent. Hungari Doloni ubi viderunt suorum aciem inclinatam, non subvenerunt ipsis ut decuit eos facere, sed se cum suo Beheilio fuga commiserunt , ut ea ratione suae saluti consulerent. Itaque miseri Germani Burgundi desertia sociis, Omnes fere sunt interfecti aut capti Valvo-da insecutus cst fugientes per quatuor milliaria Hungarica, ex iis plurimos interfecit. Dicuntur periiste ex Behesosianis in pugna in fuga non pauciores mille , ex exercitu alvo lae non plures viginti Capti sunt ex praecipua nobilitate Transsylvanica Ioan . reen dy, Georg. Patochi, Ioan Harynnya astini Be essit, quorum bona sunt adjudicata fisco, sicuti aliorum omnium qui ad Behessin defecerant, una

cum eo aufuserunt. Scribunt Trans- sylvanum redemisse sua pecunia a Turcis plures Germanos quos suae libertati

estituit, id edisse ipsis Turcis qua

draginta millia aureorum ut suorum subditorum agris parcerent. Behessius cum pluribus fugit primo, ereS-Baniam xinde Zahmarum cum paucis. Tahmaro contendit Casio viam ad Ruberum, a quo non fuit admissus, pro

243쪽

pterea recepit se in Eperies adfines Poloniae. Haec addidi sub noctem, nullum necturus scribendi finem si tempus suppeteret. Iterum vale.

XLIV. SI, ut promiseras egisse Antverpiae

cum aliquod curandis nostris literis, iam non cogerer Hambureum has mea mittere, qua vel torte nunquam tibi reddentur, vel adeo tarde, sit peritura omnis gratia eorum quae de rebus Polonicis ad te mittori quae tamen ut consequerer mihi fuit plurimum laborandum, si celeriter ad te perfer-Ientur, possent occurrere multis fabellis quae de Conventuri teneticetiensi ami sunt confictae, .cum ubique dissc minentur, non dubito quin ad vos etiam tandem perveniant. Hoc scriptum est

instar diarii quod scriptum ei ab aliquo qui deliberationibus ipsis interfuit, ad Imperatorem missum , quod

ubi legeris non poteris satis mirari illorum hominum stultitiam, qui cum convenissent taeterent de rebus maximis quae ad reip. salutem pertinebant, ni- hilominus totum illud tempus quo una fuerunt, contriverunt inanibus concer

244쪽

bus longe magis perturbatis quam csent ante conventum Poloni tuebantur pertinaciter authoritatem decreti

necti ars avia superiore autumno, dicebant eo ipso regem esse exauthoratum quod ad Conventum Sten ZicZiensem non venisset: nam id continebat decretum Narsiviens quod ad ipsummissum fuit in Galliam Lithuani respondebant se non intersutile conventui Narsaviensi di propterea se non agnoscere authoritatem decreti ibi faeti, nec sibi debuisse tantum sumere Polonos, ut de tanta re ipsis inconsultis decernerent : quare petebant ut omisso decreto marsavienti, de exau- thorando rege deliberaretur Poloni vero existimantes convelli suam authoritatem Lithuanorum petitione, dicebant regem est exauthoratum, nec de ea re amplius esse disceptandum, sed alterum esse eligendum Totum tempus conventus ejusmodi alterca tionibus rixis contriverunt, intandem nulla re peracta discesserunt. Ita videtur regi in eo conventu re Sex animi sententia successisse quamvis sane

sit in elix ille successus, quo gens de

ipse

245쪽

ipso bene merita in maxima pericula conjiciatur, nec ex ea re quicquam sperare posili praeter infamiam, in 'ensa perpetuum odium illius gentis adversus Gallicam rimosi rem introspiciamus, videbimus regem vere re oexcidiste: nam etiamsi conferat dignitates c sacerdotia demortuorum, tamen id ab eo setis Era sit nam Poloni non patiuntur eorum possessionem et adipisci illos in quos ea contulit Scri

psi antea aliquid demas paris Behessii

expeditione in Transsylvaniam. Hodie huc allatum est copias ejus caesas csse a Transsylvano , de uica conqueri de nobis, idicere violatas sib inducias , quia nostri corum clienti bellum intulerint. Dedi has literas I Doc Joachim Mollero qui ante an- a num fuit tecum Vienna in publico di versorio Est vir doctus pius, de cui res Germanicae s in bene notae. Si se- ia renissimae reginae opus esset viro aliquo qui res ejus in Saxonia procuraret, hic ad id maxime idoneus videre a tur: nam es in rebus agendis exeicita tus, res notus principibus, apud plerosque valet authoritate Frateri us gerit consulatura in repub Hambur sensi.

246쪽

nae suam operam riua obso quia, si in aliqua re inscretire possit. Haec petiit ut ad te scriberem, te ossiciose ejus

nona ine salutatem. Ego eum ut veterem amicum tibi commendo. Scripsi ad te copiosius ante paucos dies. Haec raptim. Bene vale. Prage is die Iulii XLVI. Constitui accusare tuam constantiam, ut argumenti ab sarditate literas ovibus tuam existimationem tuearis, ex te eliciam. Dedisti ad me literas sub initium Iunii mensis, quibus nullae mihi unquam fuerunt magis ratae nam visus es mihi in iis teipsum superare ingenio inprudentia, Vex iis primum scivi te incolumem ad tuo rediisse, acetiam tuae valetudini restitutum esse rex quibus rebus me maximam voluptatem cepist credo te non dubitare. Scripsisti autem te aliquandiu abfuturum Londino, sinterea nihil ad me literarum daturum' quod sane bona fide praes itisti imo ego vereor ne dudum Londinum sis reversus, nec tamen ad me scribas. Illa si constantia

247쪽

statura quam ego accuso hi aliud conjicere possum quam illas unicas ex patria ad me tanta elegantia, diligentia scriptas iteras, futile extremum conatum illius industria quam pepererant miseriae quas nobiscum pertu listi, quae videbat sibi est succumbendum illecebris voluptatum quae animum tuum jam labascentem oppugnabant. Iudicabis forte me inique tecum agere quod coner tibi persua de re ut amicorum suavitatem scribendi molestiis interdum postponas , cmetuo ne tandem sint tibi minus gratae mea literae, quia suavi illi tuo octo nubeculam aliquam offundent. Mi genero se Sydnaee, vitanda es improba Siren, Desidia Nos etiam sumus tibi amici, nec dubitamus quin nos ames, sed cupimus ex nostro amore fructum aliquem percipere , quem capiemus uberrimum quandocunque nobis significabis te prospera valetudine frui, meum in tuis rebus successum habet re, quem meretur tua virtus, nos tibi Optamus. Si non prorsus decrevisti nihil amplius scribere , ego consul ut scribas ad Ioan Baptistam de Taxis qui stationariorum equorum procu- 1 ratio-

248쪽

rationem habet in Belgio nam ad nostium Citisum scripsit se dolere quod te non viderit niverptae , is esse cupidissimum tibi gratificandi, inserviendi. Qigoniam ea mihi videtur esse expeditissima ratio mittendi ad te literas, ego jam ad ipsum scribam, rationem aliquam contrahendae cum ipso amicitiae inibo sed desinam tibi elle molestus, idque faciam cum aliqua mea molestiari nam si animo meo indulgere vellem, nullum finem

facerem accusandi te.

Nos hic jam triumphum agimus de

Pont. Rom. eo quod Boi emi tandem cxtorserint Imperatori eam eligionis libertatem quam ab eo tanta contentione tamdiu flagitarunt. Imperator

variis modis conatus est eorum postulata eludere , paucis diebus antequam ipsis obsequeretur, paulo aspe- IIus quam antea visus est cum ipsis agere. Verum ea asperitas fuit in causa ut animos magis obfirmarent, ac de dissolvendo hoc conventu inter se consilia inirent quod ubi rescivit Imperator, judicavit sitius esse cedere necessitati, quam nimis adversindo istos se prorsus abalienare. Secunda itaque

249쪽

que die hujus mensis dixit se perinlitC-tereipus professionem ejus religionis quae continetii in confessione fidei quam mens Majo ei exhibuerunt, se suscipere corum patrocinium, seque haec promittere antiqua fide Rohemi ca non Gallica , suo, sui succcsso ris nomine. Dixit postea silios, iidem s io est addi si os ei relis ioniquae vulgo catholica nominatur, sed as ita esse informatos ut nihil ab ipsis futurum sit periculi is qui diversuri profitebuntur ipsis autem factam esse

magnam injuriam ab iis qui post caedem illam Parisiensem instinularunt ipsos conspirationis facta Viennae adversus quosdam proceres Austriacos ob diversa religionis professionem. Miror ipsum Imperatorem in tam frequente hominum consessu ita acriter Gallos perstrinxisse, cum alias videatur affectare laudem moderatioris animi Vita pers ringere alias gentes vel

potius principes, sit quasi ipsis inimi

citias indicere. Ego suspicor ipsum a G. cente aliqua injuria a nostris asse istum

esse forte in Polonia, nam credere Urcas a nostris hominibus persitas , ir- suo iste in Hunuariam quod vulo hic

250쪽

diciturn nimis est ineptum inpuerile. arsali vero homines prudentissimi patiantur se a nobis persuaderi vel in consilium adhibeant nos quorum stultitia ipsis nequaquam est ignota Imperator hac concessione libertatis in

religione viam sibi reddidit faciliorem ad ea impetianda quae petit a Bohemis, qui sextadie hujus mens filii mitius Rodolphum regem Bohemiae desi-

narunt: in augurabitur autem die Iovis pro Tima Turba Hungaricae nondum

s in compositae Turca tamen de suo impetu nonnihil remiserunt, quidam eorum ad amam adventantium copiarum Germanicarum se ad loca tutiora receperunt, alii muniunt arces quas initio hujus tumultus nobis eripuerunt. Praefectus arcis Dyuyn quae etiam cs nobis erepta, dicit urbes metallicas ungariar ad jurisdictionem illius arcis pertinere , sibique sumit in eas imperium .pecu niam ab eis exigit, quam si non confe-

at, minatur ei extrema Ante paucos dies praefectus Romarae incidit in Legum trigoniensem quingentis equitibus stipatum, cum quo commissa pugna praeclaram quidem victoriam

SEARCH

MENU NAVIGATION