장음표시 사용
12쪽
Olim a VINCENTIO CHARTA Rio Rhegiensi ex variis auctaribus in unum collectae,atque Italica lingua einoo :nunc demum etd communem omnium utilitatem, Latino sermone ab ANTONIO VER DE Rio, Domino Vallis' aia,Sc. expresse. O RVM quae humanam naturam eXOrnant, nihil equidem praestantius, neque magis homini proprium est, religione: quare nulla umqua natio fuit, quae aliqua ratione eius non esset particeps. Quamuisque feratur, ratione potissimum homo a caeteris animatibus differre; non obscuris tamen argumentis,etiam ante rationis usum, in eo religio. R. ' nem deprehendamus licet, ut pote quae natura ipsa humano φ In animo ab ipsius ortu sit insita cuius quidem sententiae Iamblichus Platonicus est,qui arbitretur,quoddam veluti lumen, a Deo emanans,nostros animos ferire,quo mirabiles in nobis, iique naturales excitantur ardores ipsius boni, de quo postea, Ibi rationis functione exercere coepimus,ratiocinamur,atque iudicam*s. Id Promethei fabula nobis innui, nonnulli voluerunt,ut ignis scilicet ille caelestis,quo vitam primi hominis pectori indidisse fingitur,vim quamdam significet, quae occultis
13쪽
rationibus assidue hominum animos ad se attrahati, qui unde profluxerint, re a quo primam originem duxerint,sentientes, naturali impetu eo sese conuertunt. Hincque etiam proficisci dicunt, ut, cum se nobis species ingentis alicuius boni malive obiicit primo aspectu,antequam de eo aliud cogitemus, oculos ad caelum sustollamus, interdumque manus quoque Coniunctas in altum levemus; perinde atque natura magistra edo- citi putemus,caelitus omne ad nos bonu derivare, illique collatum beneficium acceptum referendum, qui tribuit, & ab eodem praesentem cunctis in aduersis opem expectadam, ex quo fiat, ut supplici eam gestu ab illo imploremus. Haec quidem omnia maxima fuerint religionis argumenta,quae nos ad Deuamandum pariter,ac reuerendum impellat: id verb, sit nulla in nobis eius notio praecesserit, fieri nequaqua potest. Quare vel ante rationis usum homo Deum quodammodo nouit, cultuque prosequitur , quod eum a beluis separat; in quibus nonnulli aliquam quidem rationis particulam inesse voluerunt: sed, qui religionis eas aliquo pacto participes faciat, arbitror
neminem. Quamobrem haec tota hominis unius est propria, qua duce homines ad caelum oculos sustulerunt; &, uniuersitatis huius admirabilem structuram conssiderantes, asserue, runt, aliquem esse, qui infinito amore, potentia atque prouidentia cuncta regeret,administraret,omnibusque iugiter prouideret. Hunc vero Deum vocarui; qui omnium bonorum est auctor, aeternus, infinitus, & sub asipectum nequaqua cadens. Sed tamen non omnes veritatem hanc, natura haustam aeque prosequuntur.Namque, cum homines suae nequitiae indulgere,& de ea sibi nimis placere coepissent, non vltra cogitatione sunt progressi,quam quo oculis pertingeret: hincque factum Deo, mul est,ut crederent,stellas, Solem,Lunam, caelurnque ipsum,Deos titudotinde. esse, quae,ut Plato testatur,primum Cum a Graecis, tum multo
antea a plerisque barbaris Dij sunt habiti: idemque vult, a perenni quodam motu, qui in eis cernebatur, Graeca voce id est Deos,a quod est currere,fuisse appellatos. Hic potaea error in tantum creuit, ut multi mortalium stulta vulgi opinione sitiit in Deos relati:&,quod magis mirum videatur,quaedam besti* apud aliquos ut numina sunt habit*: qui bus omnibus
14쪽
bus varia simulacra dedicari solebant; idque non solum virtu tibus sed vitiis quoque contigit; cum singula Dei cognomentum sortita fuissent illae quidem, ut praesentes prodessenta haec
vero,ut absentia ne obessent Hinc factum est, ut innumera fere Deorum multitudo apud antiquos celebraretur: non enim solum quaelibet sibi natio proprios ac peculiares Deos adsciscebat; sed & unaquaeque ciuitas, locus, domus, demti unusquissque sibi Deum pro animi libidine fingebat neque ulla propemodum humana actio erat, a qua non aliquod numen suum
nomen traheret. Hic autem maximuS Deorum numerus non
solum apud antiquos a vulgo colebatur,sed ab iis quoque,qui sapientia caeteris antecellere putabantur .hi enim, posito quodam primo,summoque bono, quod omnium causam esse dicebant,innumeram quin etiam aliorum seriem subiungebant, quam etiam numinum loco habebant: quosdamque ex eis Deos, alios Daemones, nonnullos Heroes appellabant; omnibusque sua propria munera, ac loca distincta assignabant, sicuti etiam alius aliis sacrificandi ritus erat. Herodotus seriptis P eripui testatum reliquit, initio duodecim tantum apud AEgyptios ' . . Deos exstitisse,quos Pythagorici videntur esse imitati nam di- cunt, Graecos & diuini cultus rationem ,& alias scientias ab AEgyptiis esse mutuatos, apud quos duodecim illae celeberrimae Mercurii columnae visebantur,recondita quadam doctrina, rerum pr*cipue caelestium refertissimae, quae variorum animalium, plantarum,& aliis id genus figuris, quibus literarum vice AEgyptij utebatur exseulptae legebatur has literas,ab eis hieroglyphicas nuncupatas,sacerdotes, qui apud eos non poterant non esse doctissimi, explicabant: idque non omnibus
passurr,sed dignissimis quibusque, qualis erat Pythagora S,Plato, Democritus, Eudoxus, qui hanc ob caussam peregrinatio, nem in AEgyptum susceperunt. Itaque ad rem reuertamur, Pythagorici affirmabant , sicut in primo caelorum orbe duodecim animalium figurq sunt collocatae quae duodecim signiferi signa dicuntur, totidem quoque animos,singulis singulos inditos,vitam eis,motum,eficacitatemque sufficere: qui quidem sunt illi maiorum gentium Dij Iupiter scilicet, Iuno, Neptunus, Vesta,Phoebus,Venus,Mars,Pallas,Mercurius,Diana,
15쪽
Vulcanus & Ceres: ab hisque res quoque inferiores admini. strari volebant. Iidem Dij apud Romanos in senos masculos,ni. totidemque foeminas distributi fuere,quos & Cosentos dixe
runt,eo quod caelestis senatuscosiliarios esse, Si nihil sine eo rum arbitrio statui censerent: nam de apud Homerum est legere, Iouem,cum aliquid magni momenti incidisset, aduocauto Deorum consilio, de eorum sententia, quid faciendum es. ,
set, deliberasse; quamuis solus per se interdum statueret, ut S poet* fabulantur,oc Seneca,cum de fulmine disserit, affirmat, esse scilicet quoddam fulminis genus, quod Iupiter solus pro sua libidine, nullo in consilium Deo adhibito, iaculetur. Non simul autem omnes ij habitabant, quos antiquitas sibi Deos finxit,sed variis inter se erant locis disclusi, neque uniuersi caelum incolebant,sed terra, fluuij, mare quoque maximum eorum numerum continebat. Item nec omnes immortalitate
fruebantur: semidei enim tandem aliquando fatis concedebant; cuius rei, ut inquit Pausanias, Silenorum sepulcra , quae Pergami in Asia exstant,amplissimam fidem faciunt.Nymphae etiam moriebantur. Itaque omnium generum Dij apud antiquos colebantur, ut ex D. Augustini libro de ciuitate Dei discere facile possumus, ubi hoc ex Varronis authoritatet comis strum' probat Sed tamen apud illos, veritatis cognitione destitutos, et, fuerunt nonnulli, qui recte de Deo sentirent, ut scilicci, eum esse unum,aeternum,aspectum refugientem, quare nullis posse lineamentis describi nam effigiem Dei,formamque quaerere, a imbecillitatis humanae Plinius,libro secudo arbitratur. Quam.
ob rem Antisthenes, Cynicae sectae princeps, dicere solebat, ita referete Theodoreto Cyrensi Antistite, Deum nequaquam oculis cerni posse.nulli enim aspectabili esse simile,ac proinde longe errare eos, qui putet se in numinis cognitionem per es
figiem aliquam peruenire posse. Sed & Xenophon, Socratis discipulus,scriptum reliquit, licet Dei magnitudo, atque potentia vel inde deprehendi maxime possit, quod immobilis
permanens, motum cunctis tribuat, tamen cuius sit aspectus,
a mortalibus pervestigari non posse. In hanc sententiam Xenophanes , hominum stultitiam deridens, qui statuas, a Phidia, Polycleto,aliisque statuariti fabrefactas venerarentur, in-
16쪽
quiebat,equos, boues, elephantes, si manibus praediti, cis uti sciuissent,Deos fabricaturos fuisse, qui equorum, boum, atque elephantum serinam referrent, sicuti ae homines sui similia numina effeci sient. Idemque Cicero libro de natura Deorum sib persona Cottae praeclaris quibusdam rationibus contra
Epicureos demonstrat. Iudaei, qui olim soli verae religionis ra. Apud Lutionem tenebant,unum tantu Deum coluerunt, eumque non sim in signis, aut tabulis oculis aspectabant, sed mentis contem si Vmplatione in diuinitate ipsa (quatenus tamen homini fas est in '
tuebantur, dc, ut Cornelius Tacitus de eis refert, maximae impietatis eos arguebant, qui Deum ad humani corporis similitudinem variis in materiis etfingebant: quare in suum illud templum nullim ma qua admiserunt simulacrum.Itaque cum Herodes, eorum rex, aquilam auream stupra fani portam statuisset, quidam adolescentes, ubi est auditum, eum animam agere, conspiratione facta,& tumultu in populo excitato,illam
confractam deiecerunt,illud contra religionem, ac maiorum instituta esse clamantes,& eam occasionem ad numinis offensi iniurias vindicandas esse accipiendam Sed id perquam male miseris cecidit . nam Herodes tantu adhuc superuixit, quoad eos comprehensos flammis vivos exurendos tradidit. Suidas
est auctor,cum Pilatus in Iudaeam vexilla quaedam, in quibus Tiberis imperatoris estigies esset depicta,intulisset,uniuersum populum miro quodam modo esse concitatum, eo quod aut- tam religionem violari cernerent, per quam nullam ipsis licebat intra sui regni fines imaginem habere. Huius sententiae
nonnulli quoque alii fuere,in quibus est Hermes, dictus Trissmegistus,qui asserebat, eos videri non credere, Deos in coelo esse,qui eoru statuas sibi ante oculos sisti volunt, aut certe sua vota ac preces illuc usque peruenire dissidere, atque ex hac peruerta animi inductione Deorum simulacra prodiisse,eaque numina coepisse vocitari Lycurgus Lacedaemoniorum legista, tor,tegitur suis legibus prohibuisse, ne Dij homini,aut vili be-1riarum limites fierent: quare eorum statuas e sua Repub. eliminauit.LuctatiusFirmianus scriptis testatum reliquit, AEgv-uvnox, elementa prosequutos, nulla tamen eo.
m sibi ad adorandum imagine proposita.Et,si Plu tarcho ha
17쪽
benda est fides, Numa Pompilius,secundus Romanorum rex, aliquam Deo estigiem credere attribuendam , haud fas esse
ducebat quainobrem Romani centu septuaginta annis omni Deorum imagine caruerunt, tamquam maximum esset pia.culum, diuina illa ac immortalia imbecillibus his atque liu manis comparare. Apud Persas&Lybes primis temporibus nulla statua, neque templum, neque altare exstabat. De Scy.this refert Herodotus,licet multos Deorum loco habuerint,vi Vestam,Iouem, Apollinem, Martem, aliosque, quos nomini. bus suae lingui congruentibus,appellabant, nulli tamen,praeterqua Marti, (vt inferius suo loco dicetur templum, statuam aut aram dedicasse,sed cuctis uno, eodemque ritu sacrificasse. Essedones, Scytharum quoque populus, nullum aliud simulacrum, nisi hominis caluariam venerabant quod ita narrat uariasii, Herodotus; ad eorum domum,quibus pater obiisset, propin-mb c i i' qui omnes,atque amici confluebant, oves secum deferentes, cphdhi ' quas iugulatas in frusta concidebant, idem de cadauere illo
facientes has carnes una permistas, atque celebri in conuiuio appositas, omnes absque ullo discrimine comedebant: caput autem,in hunc usum reseruatum,carne detracta,intus & foris optime purgatum, ita ut cranium nitidum exstaret, atque auro tectum, pro simulacro habebant, statisque, ac solemnibus sacrificiis prosequebantur. Addunt Pomponius Mela, & Solinus,illo pro poculo eos esse usos, quod maximum, quem in
mortuum conferre possent, honorem existimabant. Huic perquam simile est, quod Suidas de quibusdam Iudaeae incolis
narrat, qui asinino capiti aureo diuinos honores deferebant, eique aduenam aliquem tertio quoque anno,in minutas par ticulas concisum sacrificabant.Massilienses,qui Galliam Nar- bonensem habitant,in lucis, in quibus nulla erat Deorum effigies, sacra faciebant,interdumque arborum truncos venerabantur , tanquam ibi aliquid diuinitatis in esse credidissent;vide eis Lucanus testatur.Primis a diluuio teporibus, sicut apud
Oh, dis Pliniu legitur,iusti ae candidi illi homines sub quercubus de-
, o nummi g*bdi x,easquc pro numinibus, ac sacratis templis sibi ducebis habitae. bant: nam ex eis sibi glandes,quibus victitarent,suppeditabat, atque earum tegmine a pluuiis,caeterisque temporum iniuriis
18쪽
protegebantur. Pausanias in Achaiae descriptione rei cri, in quadam eius regionis parte triginta quadratos lapides extitisse,in quorum singulis singulorum Deorum nomen, absque tamen vita eorum effigie , esset inscriptum, qui maxima cum religione ab incolis custodiretur antiquum enim Graecorum erat institutum, huiusmodi lapidibus parem cultum, atque Deoru simulacris impertire. Cornelius Tacitus est auctor,ubi de Germanorum moribus scribit,eos statuis, ac templis caruissse arbitrari namque nagnam factum iri numini iniuriam ab eo, qui putaret, intra exiguum fani ambitum parietibus diuinitate posse coerceri, magnopereque augustam Deorum maiestatem dedecere, si ad angustam corporis humani formam compelleretur. Eosdemque in Deorum numerum non retulissse nisi eos qui essent in prospectu,quorumque praesentem utilitatem experirentur; cuius nodi sunt Sol, V ulcanus, Luna de
caeteris nullam notitiam habuerunt,ut de eis narrat Caesar,immo ne de nomine quidem eorum est aliquid ad illos perlatum Est apud Herodotum, Graecos initio cultu Deos affecisse, eisque sacrificasse, suis eos nominibus nondum appellantes, quoad ea tandem ab AEgy ptiis didicerunt. Vnde autem huiusmodi Dis extiterint, & virum omnes simul, an vero sigillatim singuli prodierint, itemque num semper, absque ullo ortu uniuersi fuerint, idem affirmat, sua tempestate non fuisse Compertum, praeterquam Homerum,atque Hesiodum,qui ea tempora quadringenis circiter annis praecessissent, primos in Graeciam Deorum copiosam prolem, eorumque infinita propemodum cognomina introduxisse , eosdemque singulis suum munus,ac formam attribuisse. Quare non iniuria forsan asseuerari posset,Graecos,ab his edoctos,Deos variis figuris egprimere coepisse. Sed tamen satius fuerit,ut,cum eodem Herodoto sentientes,id eos ab AEgyptiis mutuatos esse dicamus. Hi namque primi feruntur,qui templa Deis condiderunt, eisque ara ,statuasque dicarunt Sicuti autem Graeci abAEgyptiis,ita Romani a Graecis sacrorum simulacrorum usum susceperunt. Quod tunc primum accidit,cum Marcellus,captis Syracusis, Romam triumphans intrauit,secum,quidquid ibi praeclarum inuenisset, asportans, cum, ut eiusmodi spectaculo populum deliniret,
Marcellus statuas a Graecis ad
19쪽
deliniret; tum ut eorum aspectu ciuitate obstupefaceret, quae nondum erat cxperta, quid tabularum, aut signorum pulcri ludo voluptatis praeberet. Quare id tum vitio est a multis Mar. cello datum; primum, quod superbe nimis vel ipsos Deos in triumpho captiuos voluisse ducere videretur, eorum simula cra in pompa triumphali ostentans: deinde, quod materiam Podulo Rom. suppeditasset, qui antea laboribus tantum bellicis esset assuetus, otio se, ac inertiae tradendi; ut qui posteae tempus frustra conterere coeperit, vel in oculis pictura inani pascendis,uel in statuis elaboratis spectandis,artificum manus maxima cum animi admiratione suspiciens. Hoc de Marcello Plutarchus refert, subiungitque, eum solitu gloriari, eo quod primus in urbem ea invexisset, quae maximam in ciuibus suis
Graecarum rerum admirationem concitarent anteque Plutarchum idem Liuius scriptum reliquerari, tum scilicet Romanos admiratione Graecarum artium capi coepisse, ac proinde postea maxima cum licentia sacrarum,profanarumque rerum spolia diripuisse. Tertullianus, cum diceret , Romae religioniSritum a Numa non splendidis ceremoniis, & absque simul cris institutum, (nondum enim illuc Graeci, aut Hetrusci confluxerant visus est innuisse, Tarquinium Priscum,ut qui Grae cuS esset,&Hetruscae religionis apprime peritus, primum Ro manis statuarum confectionem ostendisse. Earum ergo usus
ab AEgyptiis, primis inuentoribus, perque Graecos ad Romanos dimanavit. Vt vero in AEgypto coeperit, ita fiunt variar de ea re sententiae,ut longe sit difficilior, quam ut a nobis aliquid certi de illa statuatur. Luctatius ait, multos in eam discedere sententia ti,ut arbitrentur, initio statuas Regibus iis, vel fortibus viris esse decretas, qui populos sibi subiectos sapienter,iusteque rexissent,ut iustorti Regum memoriam,singularemque beneuolentiam, qua vivos prosequebatur, post mortem quo que summa cum pietate retinere se per eorum eingies prae se ferrent. Eusebius item scribit, apud antiquos fuisse in usu, ut praestantissimorum quorumque memoriam simulacris colere Dr,ita ostendentes, quanto amore cultuque eos afficerent,
qui studiose vixissent Apud Suidam legitur, quemdam, Seru chum nomine, qui a Iaphaelo Noemi filio erat oriundus, omnium.
20쪽
nium primum si inulacrorum cultum in orbem terrarum inii cxisse, quar sibi ad fortium virorum memoriam Conseruandam confecerat, caeterisque Deorum loco, a quibus maxima beneficia in mortales uniuersos e stent collata, proponebat. Nodefuerunt etiam aliqui Reges, qui, dum adhuc viverent, stibi statuas essiciendas, publiceque adorandas curarunt, ut de Semiramide legitur, quae si non prima, inter primos certe id fi cisse,est fama. De hac narratur, suam effigiem in lapide, cuius longitudo X v II. stadiorum esset, exseulpi iussisse, cetumque sacerdotes statuisse, qui solenni ritu atque pompa Cain vene raretur, variisque sacrificiis ei litarent, ac si numen aliquod diuinum esset. Eusebius auctor est, olim in AEgypto hominem fuisse ditissimum, qui, ut dolore, quem ex unici filij morte susceperat, aliquantulum leniret, eius statuam sibi domi posuit, quam eadem pietate intuebatur,qua filium,dum viveret quare serui, cum domini animum aliquid offendissent, ex quo sibi magnopere timerent,ad statuam accurrebant,illi in genua accidebant,illi supplicabant, ab ea delicti veniam implorabant, quam a patre ob filij charitate impetrabant. Hinc factum est, ut eam storibus coronarent,munusculisque aliis prosequerentur, cui saepe salutem suam referrent acceptam Ad huius imi tationem aliae quoque statuae fuerunt collocatae; quibus, ut forsan maiorem honestatis specie res prae se serrei,diuersorum sunt Deorum posita nomina. Ita etiam Deoru essigies ad humana ut plurimum corpora sunt effectae,no ea de caussa,quod uniuersa antiquitas ita stupore esset oppressa, ut arbitraretur, Deos, hominumnstar, capite, manibus, pedibusque constare: sed quia,ut auctor est Varro,cum animi nostri ad diuinos proxime accedant, neutrique sint aspectabiles, est existimatum, huius inter ambos similitudinis corpora fidem amplam facere posse. Porphyrius quoque,Eusebio referentemsensit, ideo ad hominum exemplar esse Deos essicios, ut disceremus, quemadmodum numen est ipsa mens, atque intelligentia, ita nos quoque eius esse participes. Luctatius assirmat, Prometheum omnium primu hominis simulacrum e terra finxisse, eumque statuariae artis inuentorem exstitisse, indeque factum esse, ut,