Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

AD CONSUMMATA ERUDITIONIS MEDICUM,

PERILLUSTREM, MAGNIFICVM AT HE EXCELLENTISAMO

Restii ordinis Christi in Lusitania Equitem, Sacrae Sesareae

et re Regiae catholicae Majestatis Consiliarium ac Peribun* Medicum primari mism&FATIO EPISTOLARIS

AUTORI

Uemadmodum, Vir Illustris, Magnifice, & Excellentissime, Pa

trone plurimum Venerande, per Omnem aetatem nihil mihi magis curae cordique fuit, nihilque animo meo majorem attulit Voluptatem, ac si quod veri meditatus sum, & quod usu sese commendat, id in publici salutem atque commodum enixe conferrem ; ita jam sub hoc aetatis meae

12쪽

EPISTOLARIS

quasii flexu cogitavi maxime ea, quae longo usiu& experientia, attenta observatione & assiduo labore ad rem medicam illustrandam consecutus sum, tanquam maturioreS ingenii atque indust riae meae situs publicae luci eXponere. Et cum superioribus annis duos tomos medicinae rationalis totidemque medicinae consultatoriae ediderim ; non incongruum jam, sed valde aequum judicavi, observationum selectarum Physico- Chymicarum penum in publicam cognitionem proferre , eo quod nihil magis ad scientiam &physicam & medicam perficiendam, quam philosophiam eXPerimentalem , ad quam chymiae studium pertinet, Conferre eXistimem. Dolendum certe est, excelsiam & pene divinam hanc philosophiam, qua sapientissimam Dei artem in operibus suis manibus quasi palpamia S, ipsisque oculis intuemur, nostriS etiam temporibus neque satis exeoli, neque, ut decet,

sed potius neglectius magisque perfunctorio studio tractari, quam quidem ejus praestantia, dignitas

13쪽

AVTORIS

gnitas atque incomparabiliS ad provehendum artis incrementum & ad multas res praeclare irinveniendas utilitas postulant.

Nulli propemodum libri tot verborum mon. stris, tot perplexis & confusis terminis, &, quod pudet dicere , tot figmentis pleni sunt, quam quidem chymicorum & alchymicorum opera. A medicis agitata haec nobilissima doctrina nil nisi innumeros processus & medicamenta ancipitis ac dubiae operationis peperit,a quibus, ceu vali,dioribus, cum in manus imperitorum, idque eo tempore, tibi nondum medicina ad solidam theoriam Sc rationem reduci coepit, inciderent, an- non major pernicies & damnum, quam leVamen, miseris aegrotantibus accesscrit, ego certe dubito.Fuerunt quidem nonnulli, qui indefesso labore corpora igne eXercuerunt, & egregia sane tentarunt experimenta, nobiles en ectus producendo, sed rerum naturalium scientia vix leviter tincti, cum ad haec sacra accesserint, eXPerimenta haec nec satis commode explicare, neque ad usum

14쪽

PRAEFATIO ηPISTOLAIIS usum scite transferre potuerunt, quo eX veterubus Paracelsi, Isaaci Hollandi, Basilii Ualentini, ex

recentioribus Glauberi, Beccheri & Nunckelii labores spectant. Plures, qui secretiorem chymiam supercilioso fastu pro entur, non nisi arcana , ad medicinam atque ad metallorum tranS- mutationem spectantia, pariter & radicales comporum solutiones, metallorum,ex quibuS componuntur, mercurios, sulphura, salia& id genus alia non entia jactitant, vel speculationibus suis inanibus eo deveniunt,ut prima rerum naturae principia atque elementa demonstrare allaborent. Paucissimi fuerunt, qui accurataS observationes & experimenta circa Omnium regnorum corpora cum industria instituerunt, & cultioris physices fundamentis imbuti phaenomenorum & effectuum causas elicere, luculenter explicare, atque ad usus in aliis scientiis transferre potuerunt. Illustre illud Angliae decus,Robertus Boyle, unicus fere eminet, qui chymiam paulo subtilius excolere eamque rationalem reddere

15쪽

AVTORIS.

dere in operibus suis auro cedroque dignis allaboravit. Chymiae studium certe universale est,& mirifice ejus usius ad omnes artes Sc scientias perficiendas se extendit; imprimis vero is, qui adiolidam in arte nostra salutari scientiam adspirat, eo carere nullo modo potest , id quod in gratiam

tyronum medicinae paulo fusius excutere, cum Excellentiae Tuae venia, non alienum a scopo erit.

Et primo quod attinet ad usum chymiae in physicis, is plane mirabilis est. Genuinos philosophiae naturalis professores nostra aetate corporum vires, Operationes atque potentias a sola partium variarum, quibus constant, textura, natura atque structura, sive, ut apposite loquuntUr, mechanismo, rectissime derivare ecquis, nisi plane rudis sit, ignorat. Jam vero in universo disciplinarum ambitu praeter chymiam nulla est, quae tam facile ostendat artificium, quo corpora mixta dissolvi, eorumque textura transformari, & proprietates insitae in alias atque alias mutari ac detorque,

ri possunt. Dictu incredibile est, quantum in potestate habeat chymicus, & quam mirabilia ipsi

16쪽

PRAEFATIO EPISTOLARIS.

praestare licet. Velificantibus enim variis solutionum & combinationum artificiis ex volatili fixum, ex fixo volatile, ex sapido insipidum, ex suaveolente foetidum, ex solido fluidum, ex frigido

ignem, o corrosivo temperatum, ex temperato

valde spirituosum & activum effingere potest. Praeterea chymicis experimentis id beneficium debemus, quod ignis, caloris,lucis, frigoriS, colo

rum, nec non saporum, item motuum terrae,

ignisque subterranei naturam & causas rectius in physicis intelligam US. Deinde rationalis chymiae doctrina philosophiae fani & vivi corporis, quam physiologiam

Graeci appellant, longe clarissimam affundit lucem. In hac bene multa se offerunt, quibus explanandis non alius, nisi chymica scientia imbutuS, idoneus est. Intima alimentorum in primis viis solutio, succi chylossi &lactei inde proventus, sanguinis color & calor, succi lymphatici & alibilis temperies, bilis natura & generati ortus salium & partium sulphurearum in sanguine ex alimentis pene insipidis, incrementorum

foetor:

17쪽

AVTORIS,

foetor, nutritionis actus, succorum omniumque

partium corporis summa ad putredinem prolabias, & quare sub continuo ambitu aeris calidi &humidi corpus vivum in putredinem non det batur, sed potius salvum ac integrum persistat, parum intelligenter & exposite explicantur, nisi quis rationes ex chymica doctrina depromere

sciat. Praeterea' rationalis chymiae adjumento id quoque adsequimur, ut Plures dissicultates, Quibus morborum doctrina laboratae premitur, fe

licius eluctari possimus. Ecquis de mirabili illa

salium morbosorum in scorbulo, arthritide, lue Venerea generatione, de perpetuo isto copiosiacidi prima in regione proventu in hypochon-driacis, de calculorum in cystide fellea, renibus& vesica urinaria, concretionibus tartareis, de polyporum conglutinatione, de veneni & salium causticorum ac morbosorum actione in partes membranaceas & nerveas aliquid solidi, nisii chymiae subsidio, afferre poterit. Quomodo humores stagnantes ac quieti acres,& corrosivi fiant, vel

18쪽

PRAEFATIO EPISTOLARIS

etiam in summam putredinem abeant, egesta& excrementa alvi multifariam colorentur, item qua ratione venena in corpore humano generari possint,& miasmata morborum operentur, nemo

nisi chymiae praesidio instructus facile intelligit. Insuper peculiarem usum atque utilitatem scientiae diaeteticae studium chymiae foeneras. Medici potissimum officium est, morbos a cori O

re humano avertere , hinc eorum natales atque origineS ex rerum eXternarum cognitione, usu

atque abusu probe derivare & intelligere debet. Quare secundum praeclarum HIPPOCRATIS est a-

tum, aerlS, aquaria CI, Ventorum, tempestatum, e

sculentorum, cercVisitarum & vinorum naturam& proprietates Paulo pervestigatius scrutari debet, ut penitus Per Piciat, quomodo corpus alte rent ad morbos disponant. Ceterum non mediocrem chymica doctrina semioticis tu, ac cendit utpote cujus ministerio in statu sano & cor. rupto quae&sub qua forma, quantitate secedunt& excernuntur, veluti sunt urina, sudor, alvi purgamenta, dc quae tuisi ejiciuntur, lac quoque nu

tricum

19쪽

AVTORIS

tricum, salivalis humor, eXactius possunt examinari. Neque de nihilo illud est, quod ad examen sanguinis e vena emissi, vel qui aliis ex locis praeter naturam protruditur, accuratius instituendum atque ad indolem & mistionem ejuS eX- plorandam consert; hac enim ratione de morbosa constitutione eo certius judicium ferre licet. Porro chymia nobis ianuam aperit ad co gnoscenda elementa & principia, quibus medicamenta suaS in corpore humano OperationeS eXercent, quibus Una cum morborum causis cognitis

facile est illorum usum ad incognitas & parum Obvias aegritudineS transserre, eorumque effectus quodam quasi augurio praedicere. Profecto acidularum, thermarum & aliorum fontium medicatorum, in quibus magna perfanandi morbos vis atque potentia est, ingredientia atque elementa non manifestius & clarius, quam chymiae adminiculo, deteguntur. validiorum remediorum

ut emeticorum, purgantium, merciariali Um,opiatorum, martialium, naturam, vireS, Usum & nOXam nemo melius, quam chymiae peritus, cXP -

20쪽

PRAEPATIO EPISTOLARIS,

care potest . Is quoque scit, quomodo acidi & co rosivi humores invertendi &contemperandi sint,

quomodo terrea vim laxantem acquirant, me curialia in aliis medicamentosam, in aliis veneni indolem contrahant; quorum remediorum Pra '

sidio particulae sanguinis salinae & sulphu

reae, nimium aestuante febris impetu exaltatae, ne vires & corpus Plane consumant, contemptarandae sint. Haec in aprico Ponit, qua ratione putredo vitae inimicissima arceri, humorum tenacitas dissului, & calculorum generatio anteve ii possit. Dilucide etiam commonstrat, quemadmodum juvandum sit digestionis negotium, quibus remediis eXcitanda ciborum cupiditas, vel nimia humorum fermentatio sistenda, ac denique, ut multa alia silentio praeteream, quibus praesidiis veneni maXime corrosivi vis & vehementia in corpore humano plane enervari possit. His accensenda venit peculiaris chymiae utilitas, qua sese in conficiendi S electissimae virtutis medicamentis commendat. Certe chymicorum laboribus plura remediorum genera, antiquis pla

SEARCH

MENU NAVIGATION