Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

41쪽

d stillation obfervonD mcheir . T supernatant, quod maxime V et de oleo rosarum ves instar crassioris magmatiS adhaerent parietibus Vitra , vel canalibus Plumbeis . per quos transeunt, firmIUS inhaerescunt, ita tui ait, hi ulter nec nisi ope spiritus vini rectificati infusi eXinde abstereti possint . quod in oleo absynthii , in oleo summitatum millefolii maxime animadvertere licet. Et nisi cautela haec adhibeatur, ut ante aliarum rerum destillationem tubuli, pernuos destillatum fluit, probe eluantur, alia olea vel spmtus, quorum destillatio iisdem invasis instituitur, colore, OdOre & sapore alieno ut inficiantur necesse Ss - Non mediocris etiam differentia ratione quantitatis, qllae in destillatione observatur, oleorum est; nam quaedam Vegetabilia ingentem copiam suggerunt, alia mediocrem, alia valde exietiam largiuntur quantitatem. EX OmnibuS, quae ex terra nascuntur, non mihi notum est ullum simplex, quod maiorem copiam olei eXhibeat, quam praeter terebinthinam

insa sabina cujus libra una in Vesica fere uncias treS pr bet, hinc ex libris duabus destillationercete peracta commode uia ciae quinque haberi possitnt. Hanc sequitur nucista, cujus una libra dat unciam unam olei, quod per destillationem in vesica evehitur relicto adhuc oleo copioso in ipso fundo vesicae, ouod non transscendit, sed eae ipsa nucista exprimi solet; ut

adeo pateat, hanc nucem abundare copioso oleo temperatiori nimirum ac fixiori, quod pereXpressionem obtinetur, &subtiliori etiam, quod destillatione haberi potest.

Ex floribus maxime flores spicae oleo abundant, hinc libraenuatuor siccatorum commode uncias tres olei suppeditant. Parcior vero quantitas inest floribus lavendulae, nam quatuor librarvix unciam unam olei prabent, quod tamen odoris gratia Oleo spicae longe praevalet. Menthae folia leviter siccata ad quat or libras sumta dant olei unciam unam cum dimidia. Ex maiorana vix uncia obtinetur. Ex calami aromatici quinquaginta libris duas tantummodo uncias accepimus. Serpillum etiam paucissimum dat oleum. Parcissimum quoque Oleum inest ru-

quae licet sapore acri de penetrante etiam Odore polleat,

42쪽

8 LIB. I. Og . I. De oleis destillatis inque eorumtamen ex decem libris saltem uncia dimidia vel duae aut tres drachmae producuntur. Unde apparet, salinum principium praepollere oleoso in hoc simplici. Flores chamomillae vulgaris & Romanae parcissimum etiam oleum fundunt, & ob id, si genuina sunt, caro vendi debent pretio. Nam quae vulgo Venduntur, fere omnia fuco infecta sunt. Calamus aromaticus licet valde acris sit, tamen parum olei largitur. Ex seminibus anisum & anethum, carvum etiam & foeniculum, Uno Verbo quatuor semina carminativa multo oleo luxuriant, idque liberaliter fundunt, sed tamen ea, quae vulgo Venduntur, plerumque sunt adulterata.

Notandus etiam est specificus quorundam oleorum

sapor & odor ; ita oleum thymi & Saturnae acerrimum nares arrodit. Oleum absynthii amarissimum, Vapore graveolente implet caput, & probe notandum est, hoc oleum ex viridi herba destillatum, viride esse, ex Veteri vero bruno - flavum colorem acquirere. Oleum cheteremtii sapore aemulatur oleum foeniculi; oleum Tanaceti odorem herbae suae quam proxime refert.

Perquam dignum notatu est, plantas earumque partes, sive semina, sive flores, sive folia sint, non omni tempore & quavis aetate, insignem olei, per destillationem proferre quantitatem. Enim Vero si C. g. meiatha , thymus, ruta, melis a , majorana, adhuc recentes & teneriores, subprima quasi aetate destillationi committuntur, parum vel nihil olei suppeditant, sed opus est, ut ad justam& virilem quasi aetatem, sive ad perfectionem & robur virium adolescant, quale est, si in capitula vel flores surgere coeperint. Et quemadmodum in

animantibus annosioribus Vires decrescunt atque emoriuntur;

ita etiam plantae senescentes plurimum virium amittunt, &pauxillum olei largiuntur. Saltim ergo hinc constat, plenum & perfectum in plantis robur atque maturitatem in olei abundantia consistere, quae per aetatem crescit & decrescit. Insuper quoque memorabile est, anni tempora eorumque

43쪽

Assilui e observanda euchebes. que constitutionem ad meliorem olei proventum plurimum conferre. Nam observatum mihi saepius est, si ver vel aestas nimis humida vel pluviosa fuerit, herbas earumque flores, v. g. spicae aut lavendulae, non tantam copiam olei elargiri, quam si justa & naturali sua temperie gaudent, & moderatus cum siccitate calor regnat. Ex quo discimus, conveniet

tem aeris & coeli temperiem atque puritatem & siccitatem multum eisicere, ut vegetantia ad debitam suam maturitatemst perfectionem perveniant.

OBSERUATIO IL

eorum dest illatorum adulteratio.

Urpe dictu est, sed verissimum, vera & genuina plantarum olea rarius ex ossicinis haberi & pura prostare , sed ut plurimum adulterata divendi, quum alias vilioris pretii res. pinguedines, inter destillandum admiscent, vel etiam purioribus oleis alia leVioris notae, ut pondus &pretium augeant, adjiciunt. De oleis aromaticis carioribus, quae ex Belgio ad nos afferuntur, certissime constat, ea fere omnia adulterata vendi, quod maxime in Oleo cinnamomi, caryophyllorum , macis & nucistae conspicitur, quae tamen

fraus in momento detegi potest, modo alcohol vini sive spiritus vini rectificatissimus iis superfundatur ; siquidem hic statim solvit & imbibit olei purioris corpuscula, relicta olei expressi sive amygdalini sive fructuum en notabili in fundo

quantitate. Verum enim vero Chymicorum sagaciores hanc

fraudem satis artificiose occultare sciunt ; dissolvunt nempe oleum cinnamomi vel caryophyllorum purius aequali spiritus vini reetificatissimi portione adjecta, utpote ita praeparari al-cohol vini potest, ut una pars unam partem olei absorbeat, remanente lapore & odore satis forti & penetrante, ut aegrius

dignosci queat. At vero & hic fucus statim manifestatur, si in aquam simplicem haec olea infunduntur. tunc enim mox B lacte-

44쪽

LIB. I. OBS. II. Oliorum lactescit aqua, quod non evenit ab oleo puro, sibi relicto, aquae frigidae immisso. Praeterea adhuc alius olea plantarum, quas nostrae regioneS abundanter proferunt, adulterandi simus mos est , dum nempe fraudulenti artifices oleum terebinthinae vel pini herbis destillandis admiscent, idque maxime efficiunt, si olea praeparant cephalica ex plantis, quae resina balsamica abundant, cujus generis sunt mentha, Origanum, salvia, rosmarinus, majorana, satureja, thymus, ser-pillum, flores spicae & lavendulae, basilicum, quibus rebus adjectis utique copiosius acquirunt oleum, sed ignobilius &virtute valde inferius, ut ut saporem & odorem, si recentia fuerint, plantae retineant specificum. Sed fraus facile a peritis detegi potest ; nam si diutius olea ista asservantur, gratus ille odor facile evanescit, & ingratus terebinthinatus mansfestatur. Expeditior vero est via hanc fraudem quoque cognoscendi, modo linteum probe in ejusmodi oleo maceratum calido loco vel fornaci calefactae admoveatur ; subtilis enim inoae fragrantia avolat, & odor terebinthinaceus se manifestat. Deinde quoque olea cephalica cum terebinthina vel oleo pini infecta limpidiora semper sunt quam olea pura, quae magis colorata. Tum etiam alia ratio eviscandi hanc fraudem nota est, quando videlicet literae, quibus signati ira in orificio vitri fit, successive pallescunt& delentur, quod non fit in genuinis & veris. Nam eHuvia terebinthinae subtile in se recotiditum habent acidum, quod atramenti colorem extempore extinguit. Nonnulli loco terebinthinae sub destillatione horum oleorum, semina, multum pinguedinis quae hiunt, ut est papaVeris, adjiciunt, atque hac ratione oleum illud crassius, quod alias exprimi solet, & dissiculter transcendit alamiacum, a portione olei subtilis aetherei simul in sublime fertur & destillat, & hunc in modum oleum rutae maxime solent adulterare. Nam quantumvis ruta validi sit si poris& penetrantis Odoris, praeter hanc tamen nulla planta est, ex qua parcius oleum elicitur. Veruntamen oleum rutae purum

45쪽

destigatorum ora et otio trum ab impuro hac ratione discernitur : oleum rutae phrum non modo fragrantius est, sed & in frigore non conglaciatur vel spissescit, quod vero fit, sit oleum quoddam expressum in sinu suo fovet. Praeterea mentio etiam est facienda oleorum florum chamomillae vulgaris & summitatum millefolii quae olea si pura & quam diu recentia sunt, eleganti

ruleo oculis blandiuntur colore, qui vero postea perit inque brunum mutatur. Enim vero , si diutius & ultra annum hic color olei florum chamom. pulchre coeruleus persiistit, certi mangonii sistit indicium: nam oleum terebinthinae, quod a cupro saturate coeruleum sit, immiscere illis oleis solent. Multum vero refert, ut Medicus Olea pura ab impuris & dulteratis probe dignoscere & discernem sciat; nam profecto olea illa balsamica & cephalica de specifica sua virtute & v ribus multum inde amittunt, & longe alienam &non desiid ratam essicaciam acquirunt. Neque ianim ignotum est,omnia terebinthinacea massam sanguinis & humorum vehementer exagitare, de intensiorem aestum corpori conciliare

Oleum Juniperi, ligni sa stafras verum a

que caryophyllorum.

Am inde a multo tempore nihil vulgatius est oleo imb

peri, quod in magna copia ex sylva Thuringrca ad hitur & vili venditur pretio ; ast si recte ponimus calculum & ad chymicum examen illud revocamus, nihil hoc oleo juniperi rarius, & quantumvis ingens arboris juniperi in sysva Thuringica sit proventus, tamen non purum illud relinquunt, sed in destillatione oleum pini admiscent, quare etiam non mirum est, vulgare ejusmodi juniperi oleum virtute sua genuina & propria eaque satis in medendis corpo-poris malis celebrata non sine sanitatis detrimento privari.

46쪽

it LIR. I. Osis. III. Obum seniperi, ligni fossastas

opera itaque danda est , ut qui medicinam devire facere vult, hujus olei destillationem ipse instituat atque adornet, & certe tunc animadvertet, has baccas non tam copiosum, ut vulgo creditum est, fundere oleum, quod tamen a

vulgari & sapore & colore & viribus longissime distat.

Sequentem Vero in modum praeparatio adornanda est: Recipiuntur librae octo baccarum juni ri, quae quo recenti res & succulantiores, eo ad nostrum negotium aptiores sunt, affunduntur mensurae duodecim aquae pluvialis ; stent per ah Iiquot dies in loco calido, postea in vesica cuprea majori at destillatio, ita obtinemus circiter olei uncias tantUm tres,

fragrantissimi odoris & flavi coloris. Quod relinquitur in

vesica decoctum transcolatur PCr pannum & leni calore i

spissatur: ita habemus Rob spissioris consistentiae, coloris exflavdibrunt , saporis amaro dulcis baIs amici, quod laboremta expensas egregie compensat. Nam hoc ipsum medicinam praebet ad rodorandum imbecillem ventriculum, ad tonum restituendum dejectum intestinatem in alvi fluxibus, ad pro servationem a calculo, ab hydrope, praestantissimum. Commode solvitur in vino Hispanico, vel alio dulci & potente &cochleatim offertur post cibum sumtum vel ante lecti introitum. Hoc medicamentum juvat senes, quibus vesicae vitia& in urinae emissione difficultates, nec non imbecillitates ventriculi de intestinorum valde familiares sunt, & nostra pinione hoc Rob supergreditur vires olei destillati, quoniam illud magis temperatum, hoc vero valde calidum Magna est differentia inter odorem puri olei & adulterini ; hic in vero subtilior est & se magis diffundit, & baccarum s rem fortius spirat quam in adulterato , qui quodam podo gravem sparsit Odorem, & parum det odore fructuum librum

continet. Sectando, si quatuor guttuIae Oler Vcri in aquam puram immittuntur, Oleum supernatat limpidum nullo col re lanctum, adulteratum vero lactescit. Quando anatica portione miscetur oleum aduIteratum

cum oleo vitrioli concentrato, fortissima cum magno aestu &

47쪽

verum clique caryoph mrum si vasorc fit ebullitio ad vitri usque Iupturam, & mixtura picea niora evadit. verum autem nec tantum calorem concioit 'nec tantum fumum concitat, neque tam crassam & piceam' consistentiam acquirit , sed mixtura flavidior & rub

Oleum verum iuniperi difficulime solvitur in spiritu vini rectificatissimos impurum vero facillime propter oleum templi ni , quod facile solvitur in spiritu vini. adducta experimenta nos docent, quanta sit utriusque olei , ratione naturae, mixtionis & virtutis differentia, & quod certe in sanando oleum veyum longe masorem efficaciam promittat, quam adulteratum, quod calore & aestu valde exagitat hum rum massam, neque tam amicas sulphureas balsamicas partes, quae nitimae admissionis & penetrationis sunt, in se custodit, quam purum & omnis adulterii experS. Est vero oleum verum praesertim solutum in spirita vans rectificatissimo diu- reticum eminenagogum & casminatistam, quod Vel cum m-

fusis herbae Thce vel cum vino Hispanico sumi, vel etiam in eis accharum converti, aut in aquam vitae sive spiritum iuniperi redigi potest, affundendo spiritum Vini vulgarem bonae notae & pauxillum sacchari. Est ligno fassastas duplex in marmacopoliis prostat oleum, unum, quod empyyeVma redelet, foetidum, aperto lene factum, nullius fere usus: alterum destillatum per vesicam , quod est gratius & magis ad usum expetendum. Sed

quia plerumque hoc adulteratum Venditur, quare hujus oles genuinam praeparationem conficiendam curavimus. Sums

mus libras sex rasurae ligni fassafras, d. superaffudimus me suras duodecim aquae fluviatilis, per quatuor dies in conclave calido facta est maceratio,postea ampliori vesicae cuprece omnia haec immisimus, ct obtinuimus unciam integram & drachmas sex olei,instax aquae,limpidi de elegantissimi, purissimi, quod non in superficie more aliorum Oleorum natabat, sed fundum pete bat in aqua. Hoc oleum ligni s alias verum e toto in rectificatissimo spiruu vini disiulvilux & aquae infusum totum petit fun-

48쪽

ed Lig. I. Osis. III. Oleum Iuniperi signis fra

dum, cum adulteratum non totum solVatur& ex parte tantum in fundum aquae descendat.

Hoc oleum in affectibus pectoris, in lenienda tussi, in demulcendis doloribus & spasmis, inque vitio impuritatum lymphaticarum deliniendo & desaeatissimum & praestantissimum e Potest per se sumi vel in elaeos accharum redigi, vel aliis essentiis admisceri v. g. pectoralibi , aut una Vel altera guttula pulvetibus stomachicis & temperantibus adjici. Solvitur optime hoc oleum in duabus partibus spiritus vini rectificatissimi, & hac

ratione commodius cum aliis miscetur. Si spiritus salis animoniaci vinosus cum adjectione aliquot guttUlarum hujus olei roboratur , spiritus oleosus conficitur magnariam omnino in ca- exta vel in lymphae vitiis Corigendis virium.

Decoctum, quod post olei destillationem in vesica rem net, transcolatum, inspissandum est leni calore, ita conficitur extractum certe praestantissimum, quod saporis est subamaricantis & subadstringentis, ex partibus resinosis & subtilioribus terrestribus compositum , dc cum id mihi proxime accedere visum fuit ad extractum Corticis Chinae, quod decoctione cum aqua salis lixiviosi aculeis armata praeparatum fuit, feci experimentinia , & hoc ipsum pro dosi ad scrupulum unum in Cachexia ad roborandum Viscerum tonum, indeclinatione etiam intermittentium chronicarum febrium, ad compescendos etiam ex hypochondriorum vitio ortos spasmos, non sine insigni fructu, non semel, scd saepius o tuli Et cum hujus extracti praeparatio & usus num hactenus cognitus fuit, nesciam, volui mentionem ejus hoc loco injicere. Ex aromatibus , quin imo omnibus vegetabilium partibus & seminibus non tanta copia olei subtilioris per det illationem artis lege educi potest, quam ex ipsis caryophyllis. Siquidem ex libris duabus, si ignis recte administretur, unciae quinque olei obtineri possunt, hinc turpe est, hoc oleum vix genuinum prostare iii ossicinis, nec ex Belgio ad nos a ferri purum, sed cum oleo expresso adulteratum vendi, cujus

49쪽

verum atque caryoph corum. Is

hoc est indicium, si non totum soIvitur in spiritu vini rectist- eatissimo, cum promte alias & fere aequali portione ab eo

recipiatur. Notum enim est, spiritum vini rectincatissimum nu lum ingressum habere in olea eXpressa V. g. Olivarum, amygd-dulc. Vitcllorum ovorum, & ita olea adulterata a veriS Optime discerni possunt. Destillatio vero ita instituatur: Sumimus Caryophyllorum pulverisiatorum libras duas & astundimus ad minimum mensuras sex aquae pluvialis , & uncias duas salis communis , per 3. Vel 6. dies stent in loco calido, ut maceratio & extractio melior fiat; postea destilletur ex vesica; ita prodit oleum statim in principio albissimum &pellucidum, omnis coloris expers in fundo recipientis cor

spicuum.

Additur sal comm. ante destillationem (i ut eius spiculis conteaetus & involucrum, sub quo latitat Oleum , eo melius discerptum illud dimittat. (ab ne aqua putrescat ; nam aqua communis, praesertam pluVialis aromaticis speciebus infusa, si

paulo diutilis stet in digestione, foetorem & putredinem facile induit, quam adjectum sal impedit. Hoc oleum illud peculiare in destillatione habet, quod paulo fortiori igne opus habeat, quia est valde grave & in aqua subsidet. LMinde etiam non in nimis alto vase debet destillari, neque nimia portio simul & semel destillationi subjicienda st, ne proportione caloris & ignis inaequali vel deficiente, magna pars in fundo maneat. Oleum Caryophyllorum prodit albissimum, omnis coloris expers, sed si Paulo diutius stet in vitro , ad quod liber

aeris aditu patet, si nempe dimidium ejus oleo repletum est, color'm succe u temporis induit primo flavescentem, qui postea saturatior evadit, id quod etiam de oleo L. Sassafras obhervamus. Patet inde, aeris magnam vim esse in mutanda corporum textura & colore ab ea dependente. Nam si viatrum penitus oleo repletum est, beneque obturatur, ut aer penitus arceatur, diaphanum manet & non tingitur. Ultimo&illud attendi meretur, quod si omne ex caryophyllis oleum pro

50쪽

LIB. I. Ogs. IV. Olea licere velimus, opus sit resterare bis destillationem, supersu dendo denuo aquam, a qua Oleum separatum fuit. Ita in destillatione secunda stepius adhuc unciam & semiunciam, in tertia dimidium unciae acquirimus. Ubi notandum, quod

oleum prodiens in ultima destillatione crassius & ponderosiussit eo, quod prima destillatio concedit. OBSERVATIO. IV.

Olea destillata rariora.

Ngens est oleorum, quae in ossicinis prostant & vulgo venduntur , farrago corum, quorum magna quantitas perdes illationem haberi potest, sed eXiguus valde est proventus, & quantitas valde rara illorum, utcunque praestantissimorum,quae parum olei largiuntur, unde etiam utique cariori vendant pretio necesse est. Nihilominus quia sanitate nihil est pretiosius, peritus de sagax Medicus nullum pretium timere debet in comparandis iis remediis, quibus magna juvandi potentia inest Jam igitur de oleis rarioribus, praesertim quae ligna nobis suppeditant, quaedam commentari placeti Interea se priamum offert santalum citrinum, quod propter saporem & od rem , quo pollet suaVem, & resinam, qua praeditum est, copiosam, plus utique meretur recipi in usum medicum, quam quidem hae ctenus factum est Siquidem id non tantum elegantissimam tincturam cum spiritu vini rectificatissimo dat, sed etiam hoc ipsum lignum rasipatum& paulo diutius in aqua,

sale communi adjecto, maceratum, oleum nobis praebet elegantissimum, sapore & Virtute maX e commendandum, utpote cum ambrae Odorem referre Videatur, indicio, magnam virtutem in eo esse confortantem. Solvitur commode in Spiritu quodam rectificato, V. g. rosarum aut liliorum alborum,

qui spiritus roborantibus, cephalicis & stomachicis remediis

utilisti me admiscetur. Ex ligno aloes valde odorato & suaveolente paratur ol

um crassioris consistentia, coloris albicantis talar campho-

SEARCH

MENU NAVIGATION