Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

31쪽

CONSPECTUS

obser I. De oleis destitatis inque eorum desiliatione observans en cheiresi. XII. Oleorum destitatorumctaeulteratio. DIIL Oleum Iuniperi, ligniso Uros verum atque cor ophytam rum. 3 IV. meo desicam rarior . V. Oleum Rosorum moerrhae virum , cum aqua per destillationem Paratum is VI. Oletim ex balsamo de Copahu destillatum. 3 iVII. De variis cautelis in oleorum destillatione conster datione adhibendis. et 3 VIII. Gravitas Deci cu oleorum IX. De di ferentio oleorum desillatorum, quae per mixtionem cum oleo mirioli rex. . δ*X. Experimenta instituta cum Diritu nitri fumante &variisdesiliantis oleis, ad eorum indolem rectius detegendam. 3 sXI. Solutio octorum aesitatorum in alcohol vini. gyXII. Desti alio oleorum spiritu vini rectisi eatissimo soluto

rum. et

XIII. Peculiaris camphorae natura ct virtus. XIV. De peculiari oleorum, quae ex regno animantium petum tur, indole cc Dirtute. SO

32쪽

Observ. Pa XVI. , solutione ct extractione corporum MFamicorum S , Isinosorum. spXVII. Essentia succini praefanti mo. 6o XVIII. Vero , rora E entis Ambriae. 61 XIX. De Lamomo liquido prodeunte ex saniolo flatio. 63XX. Resinae quae ruriores , ultera rubicundi mo , altera odorati u. 6 XXI. Singularis resina errhinae facultatis. 66XXII. Spiritus O balsamum liquidum Mastiches, item Camphorae. 68 XXIII. De Messicameniis ex balsamo Perutilano nobiliss mis. XXIV. Historia Vini Tochaviens s Hungorici cum ejus indole,

XXVI. De olindro statuo, quo spiritus vini bonitas explura.

Libr. II.

Observ. PagI. Hi ibria S anatomia nitri th Ho-cbmico cum observationibus rarioribui. O IL Animauersiones experimenta circa magnesiam albam, istum O gratum insipidum pulverem laxantem Io sIII. Spiritus nitri sumunF ct instammon1. Ita IV. Spiritus corros us nitri gummimus dulci mus , me Deinalis redditus. I i 6 V. Animadversiiones de solutione folium in spiritu dini rectiscatis ino. 8VI. De Solium diuersorum celeriori , faciliori solutione in

VII. De modo examinρndi squam communem. Ia6

'III.

33쪽

m vima fersio , qua demonstratur corporum flatibnem

non fieri per receptionem in Poro, mensi m. 1 ab IX. De oariis O rarioribus effervescentiae Deciebus. Is qX Experimenta cum culce bido institu1o. Xi. De disserentia Diritus solis Ammoniaci cum calce vitia be ius. qui cum hale ostoli paratus es. XII. Animadverso circa oleum vitrioli e uique essecius,quospro ducii , s variis salibus in mineralibus admiscetur iit XIII. De vero oleo vitrioli dulci. a s IXIV. De Sulphure vitrioli 'o onod no gXV. Demon ratur, vim causicam solium eorumque Dirulentiam in summu partium tenuitate consisere. 166XVI Animo ersiones Ph sico comicae de Sole communi. 1 OXVIi. De ummosubtilitate es Deci a virtute spiritus solis. IT XVIII De Lixivio a coctione folia communis relicto , ex eo pro is deunte terra laxante Iive mugnesia, ct hole sic dicto EUoniensi . NXIX. De Solium mediorum notura ou. Ido XX. Examen odorum P pco-comicum. 186XXi Exomen Sanguinis humoni comicum. XXIi. De panis grus oris in Phalorum, vulgo Bo ournichet, natura, elementis comicis , virtute. IsrXXIII. De Succino , ejus generotione in terra , Daria solu

tione. . I

XXIV. De carbonibus fio libus. eorum v ore non ciso no

XXV. Per experimenis origo sique generstio costulorum renalium menditur. XXVI. Sol volatile fccum Anglicctnum. et i et

XXVI Methodus , salia volatilia oleola in formβ sicca prae- Spiritur beetoardicus volatilis ad exemplum Bucti. ait XXIX. be disserente solium Porum ostolinorum indole di vir- XXX. Acidorum valde di sidens natura virtus demonstra-

XXXI

34쪽

Observ. Pag. I. Experimen, curiosi de Auripigmenti natura S diritus. Σ3sII. De Antimonio ejusque sulphuris natura ac virtute j variis illa praeparandi modis. 2 2III. De mirabili virtute Antimonii Dirulenta medica quomodo jacile uno in alteram ira nutari possit. a

IV. Medicamenta aliaque curiosa experimentia circa Regulum Antimonii. V. Experiments cum Irie reguli Antimonii maritulis ea Deo instituto. et IIVI. De Meiacamentis ex antimonio emoribus. ris II. Experimento quaedam circo Vitriolum ejusque oleum. amVIIL De Alumine ejusque genim sc ns1ur O. a PIX. Experimenta, quae VIPhuris Vulgiaris naturum, mixtionem, ac generationem clarius exhibent.

X. De eoum toris in sulpsure minerosi desit escentis. XI. Diversi esse s u. huris in mineralia , meio a. XII. De castinationis ocreductionis undamento S causis. XIII. Experiments circa mirabilem corbonum virtutem. XIV. Experimentu circo Phositorum Anglicanum. XV. De Balsam ulphuris Terebinthinati vi explos a. XVI. Experimentu circu colorum genesim XVII. Oh eryotiones es experimento circu colores, qui ex meta A, O mineralibus proveniunt iis quo rostri unt. dii GXIIX. De liquoribus, qui per defutationem Pro eunt colo.

XIX. Experimenta circa flutionem Curi. XX. Experimenta , quae auri naturam atque proprietates

acto

35쪽

LIBER I.

OBSERVATIO L.

De oleis destillatis inque eorum destillatione Observanda encheiresi.

, Ingue & inflammabile, quod Chymici

sulphur vocant, principium omnibus mixtis, quae facile immutationem ac destructionem admittunt, inesse, materiamque inflammabilitatis de causam praecipuarum, quas habent, Virtutum -- praebere, res eXtra dubitationem posita est. Id tamen mixtorum elementum non unius ejusdemque, sed valde dissidentis, imo alienae indolis esse, varia sane phaenomena & multiplices effectus satis clare testantur. Nam in quibusdam principium hoc sulphureum fixioris valdeque temperatae est naturae, adeo, ut citra calorem in Co pus agat, quemadmodum Observamus in oleis, quae maxime ex seminibus exprimuntur, vel in pinguedine & axungia animantium , quae omnia ut ut inflammabilia sint, tamen quoniam volatili & aethereo illo elemento destituuntur, parum A cal

36쪽

a Lip. L Ops. I. De oleis destitatis inque eorum calefaciunt vel corpus nostrUm alterant. Longe autem aliter sese res habeti cum illis oleis, quae forti odore & sapore imbuta sunt, atque admoto paulo Vehementiori calore in au ras effugiunt, Vel destillantur, quae Omnino exigua ctiam quantitate usurpata calore dc motus at Valido corpus cxagitant. Atque ejusmodi olea dantur maxime in regno vegetabilium, siquiderii ex animantibus eorumque partibus huius generis olea calida aetherea subtilia, odoris fortioris, solo calore haberi, vel ex iis cum aqua maceratis per vesicam vel aliud instrumentum elici nequeunt. Eodem prorsus modo comparata sunt ea corpora, quae regnum minerale nobis suggerit; nam ex iis etiam rebus bituminosis , ut succino, asphalio, item sulphure vulgari per destillationem humidam nullum oleum

subtile evocari potesti Sed potius haec olea calida, volatilia,

odora, tantum sunt foetus regni Vegetabilis, ita tamen, ut non omnes plantae Vel Vegetantia tale oleum exhibeant, sed ea tantum, quae forti & constanti, non vero levi vel saltem superficiali odore , quo plurimi ex floribus gaudent, instructa sunt. Nam instar regulae chymicae id tenere oportet, omnia ex vegetabilibus, quae attritu & calore fortem odorem spargunt, per destillationem humidam oleum fundere subtile, ita, ut quo constantior & Validior sit odor, eo majori in copia oleum proveniat, & quo suaVior & fragrantior sit odor, eo gratius & suaveolentius fiat Oleum , quod etiam ex adversa parte valere animadVertimus.

Qua de causa ex odoris penetrantia recte ad olei destillati quantitatem & ex hac etiam ad gradum odoris argumentari licet. Stat igitur & magis magisque in aprico ponitur illud axioma Chymicorum : Sulphur esse matricem S: principium odoris. Notandum Vero hoc loco illud occurrit, quod complura dentur corpora, quae forti & valde acri sapore linguam feriunt, quia Vero Odore carent, parum vel nihil olei humida destillatione largiuntur; cujus asserti veritatem luculenter in radice ari, Zingibere, pipere , Zedoaria, sinapi,

nasturtio, quae ovinia sortissimi saporii sunt, demonstrare licet. Nam

37쪽

d stillii e observanda eucheiresi g nili destillationi subjecta parum vel nihil olei suggerunt, claro testimonio, aliud esse saporis, aliud odoris principium, quum hujus materia magis sit volatilis, mobilis, illius vero magis fixa, penetrans tamen. Ex quo etiam illud fluit, quod fortioris quae sunt saporis sine odore medicamenta vel mixta, non ita corpus calefaciant ejusque humorum motum exagitent, quod videmus in pipere, Zingibere, sinapi, ut quidem ea, quae forti odore instructa multum olei in destillatio ne fundunt. Hinc recte colligitur , aromata fragrantia , Ut caryophyllos, cinnamomum plus calefacere, quam Zingiber vel piper, quae Odore plane Vacant. Datur vero in quibusdam vegetabilibus triplex fere diversum oleum : primum est temperatius, quod plei Umque ex corum seminibus exprimitur ; secundum est, liuod per destillationem humidam habemus ; tertium esst, quod destilla tio sicca silve combustio producit. Ita V. g. ex herbis cephalicis nervinis haberi potes: ejusmodi triplex oleum. Nam ex earum seminibus, V. g. melissae, origani, hysopi, exprimi

herbarum foliis & floribus desi illatur cum aqua per Vesticam oleum odoris suavissimi: postea quod relinquitur in vesica, quando exsiccatur, & sicco modo igne subdito destillatur, adhuc oleum empyreumaticum acris saporis, foetidique odoris prodit. Nam probe distinguendum est inter ea olea, quae facile levi igne & solo calore fortiori per exhalationes tantum habentur, & inter ea, quae forti & sicco igne e mixtis eliciuntur. Illa constituunt magis partes fluidae, quae plantam nutriunt, & per ejus canales circulantur; haec vero ex

ipsis solidis plantae partibus, quarum mixtio lonSe arctior esst, educuntur, unde etiam fortiori caloris gradu sive igne vivo opus habent. Circa destillationem oleorum subtilium aethe reorum certae encheireses, quae jam sequuntur, observandae sunt:

Ex ssoribus & herbis, leni calore aeris paululum &sensim inccatis, plus elicitur olei, ac si humidae&ab agro ad-

38쪽

Lig. I. Ogs. I. De oleis desticatis inque eorum huc recentes destillantur. Ita florum spaeae siccatorum librae duae dant olei des illati unciam unam, cum si recenter destillantur, non facile supra unciam dimidiam largiantur, id quod de melissa, salvia, majorana, mentita identidem valet. R tio in eo posita est: per exsiccationem leniorem perit tantum humiditas aquea, sub qua dispersae erant particulae resino-sie, quae, hac absumta, magis uniuntUr & promtius coeunt. Et quia ex libris duabus plantae humidae non ultra libram unam siccae obtinemus, & parum de oleo subtili evaporat, sequitur, ut plus olei exsicca, quam humida planta acquiri debeat. Enim vero id hoc loco observandum est, quod si nimio & dii turniori gestu herbarum fiat exsiccatio, oleum, quod producitur, parciori quantitate Non modo, sed & crassiori substantia&saturatiori colore prodeat, eam ob rationem, quia immoderatiori & diuturniori aestu utique partes subtiliores olei copiosius exhalant atque in auraS feruntur. Deinde haec observatur differentia inter Olea, quae ex plantis & floribus recentibus , & quae ex siccatis parantur : illa odoris sunt temperatioris & suavioris, coloris magis diluti, licet parcior sit quantitas, quum ex siccatis Olea sint penetrantiora, saturati magis coloris & odoris non tam grati. Ante destillationem maceratio eorum, quae destillanda sunt, fiat necessse est cum aqua , hac nempe ratione , Ut aqua sumatur fluviatilis, non fontana, nimis aspera, nec nimis tenuis, ut est aqua pluvialis vel putealis, quia illa solutioni & extractioni est ineptior, haec vero in putrefactionem valde prona est. Insuper notandum Venit, quod partes tres aquae ad unam partem rei destillandae sumi debeant. Adficiendi sunt aliquot manipuli salis communis V. g. ad decem mensuraS aquae tres vel quatuor manipuli salis, idque valde necessarium est, quia sal commilne non modo extractionem partium Oleosarum flavat, sed & impedit putrefactionem, & quia aqua gravior redditur, prohibet descensum rei destillandae, ne in fundo vesicae combustioni CXponatur.

Atque etiam nostra opinione sal commune ad olei depurationem

39쪽

desticatione obseruausi euchei sinem confert, efficiendo, ut non turbidum, sed clarius destillet. Alii adiicienduin suadent sal alcati, cineres clavellatos vel tartarum. Verum ego id non suaserim , quia tartarus aegre solvitur & sal alcati ad putrefactionem , quae utique In deitII- lationibus avertenda est, disponix, A. Maceratio non nimis diu, sed tempore aestivo salternper viginti quatuor horas instituenda est, quoniam mixtura si diutius stat, putrefactioni proxima est, quae intenditur in herbis oleo penetrante turgidis, ut sunt praesertim mentita , malo-

rana. v et

Oleorum destillatio ita est adornanda, ut tres partes vesicae impleantur, una saltim vacua relicta. Nam ubi nimium spatium vacuum fuerit, aegerrime Oleum ascendit, lique urgetur magno aestu, suaVem suUm Odorem exuit, neque etiam tam facile , ut Vulgo putant Oletam elevatur Si vero nimium repleta fuerit vessica, facillime accidit, ut sub maiori igne vel mixtura alembicum transcendat, Vel particulae herbarum limos e simul eleventur, Unde olea quasi a limo insccto turbida fiunt. Et ut ut in principio majori ignis gradu opus sit, ut aqua in coctionem seu ebullitionem effervescat, utpote sine qua difficilis est olei ascensio; tamen postea moderatiori igne tractanda est destillatio, ne oleum instar fumi ex ipso canali, per quem destillatur, exhalet inque auram abeat. Porro in igne administrando observandum, ut primo agnis flammet supponatur postea is sussicit, quem carbones subministrant. Tandem destillatio absolvi potest intra quatuor vel quinque horas, neque eam diutius protrahere juvat, quia oleum, quod

desideratur, primum ascendit, quo elicito sequitur tandem aqua, odoris tamen & Virtutis non penitus experS, quam novae

destillationi adjicere expedit. Quemadmodum oleo destillanda ratione texturae, gravitatis, subtilitatis, valde inter se disserunt; ita etiam singula quandam in destillando observationem desiderant. Nam quae gravia sunt & fundum petunt, ut oly m caryophyssorum cinnamomi, ligni fasiafras, item quae in frigore conden-

40쪽

6 Lip. I. Ops. I. De oleta destillatis inque eorum santur,ut oleum anisi, quod etiam gravitate superare alia olea, v. g. laVendulae, majorance, Vel eX eo apparet, quia instrumentum nostrum staticum , quod in aliis oleis descendit, in hoc sursum fertur, ea ex Vesica non adeo alta & majori ignis gradu destillari debent prae oleis subtilioribus & levioribus. Quia olea differunt ratione penetrantiae & fortioris Odoris & validioris virtutis, oleum majoranae & roriSmarini propter sal, quo pollet, Volatile copiosum acre , longe temperatiori calore destillari debet, quam oleum menthae, hoc etiam prae oleo spicae, idque prae oleo lavendulae, quod longe subtilissimum ; alias si intensiori ignis gradu urgentur, a naturali suo odore suavi de sapore etiam genuino valde deici-

seunt, & saporem non tantum acretio atque Odorem forte

acquirunt, scd & colore magis flavo & bruno imbuuntur. Dici enim vix potest, quantam solus ignis gradus mutationem

texturae oleorum inferat.

Ingens etiam differentia notanda venit in destillatione Oleorum ratione coloris, consis hentice, majoris vel minoris copiae, quam res destillandae proserunt. Nam ratione coloris oleum caryophyllorum albissimum prodit, it. oleum ligni sagafras, cinnamomi, quae tamen sensim paulatimque , praesertim sub aeris in non pleno vitro accestu , colorem mutant, & flavescere & demum rufescere talent. Oleum lavendulae valde limpidum est, spicae ex viridi flavescit, oleum mentitae flaVum esst, una cum Oleo majoranae, sed acrius destillata rubescunt; oleum rutae bruni est coloris, oleum absynthii ex viridi nigrescit s illud vero, quod ex floribus chamomillae sine additione aliorum, ut vulgo solet, paratur , elegantissimum coeruleum colorem refert, quod etiam sit in oleo, quod ex floribus millefolii prolicitur, qui color tamen jucundus saphirinus cum tempore, praescrtim sub liberiori acris aditu, immutatur & plane perit, atque in obscuro-flavum degenerat. Differunt etiam olea ratione consistentiae, dum quaedam

non liquida di tenuia prodeunt, sed instar butyri coagulati

SEARCH

MENU NAVIGATION