Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

21쪽

ne incognita, quae tamen magnae essicaciae sunt, debemus; utpote beneficio chymiae ex vegetabilibus olea nobilissimae virtutis destillantur, exanimantibus igne chymico salia volatilia eliciuntur, ex salibus per ignis vehementiam spiritus acidi e torquentur, & vegetabilia in salia alcatina comburuntur: quibus omnibus vis inest maxima. Ex

metallis, praefertim marte, mercurio, argento, plumbo, auro, item ex mineralibus sulphure, antimonio, quam non egregia ad usum internum Mexternum chymica ars produxit quae prosecto in medicina insignem praestant utilitatem, & quorum Variam miXtionem ac praeparationem solachymia docet. Ceterum ad chymiae insignem laudem illud etiam pertinere videtur, quod ad cognoscenda ab aliis inventa medicamenta viam nobiS sternat planissimam. Nam chymica scientia qui instructus estis nullo negotio intelligit,ex quo naturae regno

ea suas ducant natales, an ad animalium, vegetabilium vel mineralium aut metallorum classem referenda sint. Nam sedula ac diuturna hujus artis

22쪽

PRAEFATIO EPISTOLARIS.

tractatio omnium corporum naturalium, maxime mineralium & metallorum,essentiales notas &proprietares magis magisque manifestas reddit, quarum notitia non flexuoso itinere, sed recta &simplici via ad ingredientium, quae medicamentis insunt, cognitionem deducimur. Nimirum ex notis & apertis ad ignota philosophus progreditur , factaque comparatione illud facile invenit, quod sibi quaerendum proposuit. Nec vero solum in eam sciendam, quae vitam tuetur & sanitati prospicit, eX chymiae cultu magna & praeclara redundant commoda; sed haec etiam per alias artes, imprimis mechanicas, suam diffundit utilitatem. Ejus sane fundamento omnis superstructa est metallurgia, in qua maxime purior & magis sincera pars metallorum a

peregrinis minerarum recrementis separatur.

Plaec magnam persectionem consequuta est, postquam assidua chymiae tractatio novam &compendiosiam methodum cum lucro & scenorena ineras depurandi, atque aurum & argentum a se invicem per solutiones separandi commonstra

vit.

23쪽

AVTORIS.

vit. Non enim aliunde, quam ab arte chymica nobile illud inventum prosectum est, quo auri portio in magna argenti mole, V. g. auri Uncia libris quinque argenti comprehensa, per fusionem in igne citra insignes impensas separatur. Pariter hujus artis beneficio stannum purum &molle induratur & argenteo colore imbuitur. Neque solum dealbatio cupri, sed etiam artificio, sa aurichalci ex cu pro & lapide calaminari praeparatio chymiae: acceptis serenda est. Haec insuper ad expediendos quosdam auri fabrorum labores plurimum adjumenti affert, si quidem nullum metallum sine ejus Opera auro vel argento obduci potest. Eadem quoque colorum, qui auri splendorem eXprimunt, inventio, nem sibi vindicat. Similiter omnis argenti cu-pellati vel monetae dealbatio non sine solutionibus chymicis& decoctionibus perficitur. Praeterea per tot annorum circuitus continuata chymiae exercitatio multis iisque elegantissimis pigmentis locupletavit artem pictoriam. Ultrama

rinum, mineralis prosapiae, quod pulchritudine

24쪽

PRAEFATIO EPISTOLARIS,

excellit & pretio eminet, Opus chymiae est, qua te pigmenti genus nostra aetate a quibusdam chymicis non sine insigni lucro ex animali regno praeparatur, quod melius aetatem fert, atque ad minerale illud ultramarinum quam proXime a

cedit. Soboles identidem chymiae est pigmen tum illud purpureum carmindictum. Si respicimus artem tinctoriam, ea utique chymiae beneficio pulcherrimis inventiS aucta est; nam scarlatini coloris inventio adscribitur ebelio , celebri in Batavia chymico, qui solutionem grano rum cochinellae instituit cum aqua sorti, & ne haec pannos corroderet, illam additione aquae& limaturae stanni attemperare quaesivit. EXaltatio quoque colorum mixtura salium, V. g attinminis vel cinerum claveilatorum, imprimis peritatur. Et quis nescit, chymiae partum esse artem vitrariam, dum ex sale alcati & silicibus calcina.tis vel arena alba per fusionem Praeparatur cor,

pus pellucidum,fragile & fixi stimum,quod tamen sub ignis tortura facile diffuit. Ex iisdem fontibus fluxit illud vario vitra colore tingendi artifi-

25쪽

cium ; neque ignotum est, quod celebris ille chymicus&vitrariae artis scientissimus, Nunckelius, rubinei coloris vitrum invenerit, dUm ex auro & stanno pulverem seu Potius crocum coum fecit. Neque praetereundus est usus, quem chymia praebet in pyrotechnicis solam pyrophori inventionem hoc loco nominasse sufficiat. Ecquis igitur ex hisce non intelligit, quam

late pateat chymiae Usus, & quam larga inventorum ubertate quaSVis scre artes ditaVerit. Speramus igitur sore, ut si improbo labore ac pertinaci industria amplius haec excolatur,non tantum Optimaequaevis artes majoribus adolescant incrementis,sed imprimis etiam artes nostrae falutaris doctrina ad insignem persectionis gradum evehatur. Profecto justa causa dolendi est,adeo paucos inveniri, qui philosophiam experimentalem in pretio habeant, inque ea plenius atque uberius profic re gestiant, quum tamen vera & genuina clavis sit, qua totum illud admirabile, quo summus rerum opifex & architectus hoc universum, ejus que praestautissimum opus, hominem, effinxit,

26쪽

PRAEFATIO EPISTOLARIS

artificium recluditur. Ego sane jam inde a pue ro nobilem Sc excelsiam lianc philosophiae partem in delicias usque amavi, in quam incredibili &insita quadam ferebar cupiditate, quam vernantibus adhuc annis in academia tenensi variis ibi habitis collegiis ac dissertationibus me planam

ac testatam fecisse arbitror. Procedente aetate in multis experimentis instituendis meam versavi operam, omneS, quotquod eorum ritant, Pene

excussi libros & chymicos&alchymicos, & quid veri vel falsi huic scientiae insit, multis tentaminibus disquisivi. In hac academia a bibliopola quodam rogatuS, Poterii opera notis quibusdam illusstravi, & paucas saltem conscripsi chymici argumenti di reationes, quum plurimum

temporis in exquisitiori theoriae & praxeos medicae cultura consumserim, ea imprimis ductus ratione, ut arrem hanc, Omnium Princi Pem, ex qua pretiosissima corporis integritas dependet,& qua vita & spiritus tot hominum trahitur, ab inanium terminorum farragine, multiSerroribus, hypothesibus ac praejudiciis,quibus plureS et-

27쪽

AVTORIS

iamnum occupatOS Video, liberarerri, damnaque penitus irreparabilia, quae subinde ex medicorum imperitia in aegrotantes redundant, quanta licet

industria, praecaverem. Quicquid vero solidi laboribus & scriptis meis perfeci, id utique, si a divina gratia discessero, philosophiae, a quibusdam

fere ex medicina ejectae, naturali, nempe per chae in iam, anatomiam & mechanicam a me diligentius eXcultae, neque minus accuratioribus observationibus & experimentis practicis me dcbere, ingenue profiteor. Cum vero superiori anno, Vir illustris, ex me intelligeres, me in colligendis observationibus chymiciS nunquam non fuisse atque adhuc esse

occupatum, benigne me adhortatUS eS, ut adversaria mea tandem aliquando eXcuterem, si a

simque ibi & quasi per saturam congestas Observationes has publicae cognitioni subjicerem, non dubitans, quin talis labor pluribus medicorum praeclaro futurus sit concitamento ad praestantissimani hanc artem magis magisque perficiendam, si nimirum fructus, qui exinde pleno alveo

28쪽

PRAEFATIO EPISTOLARIS

fluunt in artem nostram, uberrimos perspexerint. Tuo itaque, Vir Excellentissiime, boni communis tam provido consilio obtemperavi, &quum primus mihi auctor & suasor ad laborem hunc maturandum extiteris, tuo etiam solido & li. matiori judicio has observationes meas commi tere volui. Satis favoris mihi conciliatum putabo , si leve hoc scriptum Tuo, Uir acutissime,

calculo probari intelligam, quippe cujus suffragium mihi instar omnium erit. Equidem jam inde a longo tempore ex commercio literario haud obscure perspexi solidam tuam eruditionem ; sed postquam pra, terito anno Tecum in thermis Carolinis ad niustaurandam Augustissimae Imperatricis valetudinem familiarius vivere mihi contigit, altius omnino inspexi incomparabilem illam notitiam, quam non solum in physicis,chymicis,botanicis,medicis

veterumque monumentis, sed variis etiam exoticis linguis consequutus est. Nihil ad gratiam loquor, sed candide & sincere dico, summum &Augustissimum Monarcham praeter Te non di

29쪽

gnio m comparare sibi potuisse medicum, quippe qui spartam, quam nactus est, egregie OrnaS. Si per divinam gratiam viridis ac Vegeta senectus mihi contingat, sique tomo tertio me, dicinae rationalis extremam manum imposuero , non desistam varios adhuc labores chymicos in boni publici conferre emolumentum. Caeterum ut propensam illam, Vir illustris, voluntatem ac benevolentiam , quam abs Te pariter, ac honoratissimo Tuo Parente, cultissimae eruditionis viro, & Archiatrorum Caesareorum Seniore, jam inde a longo tempore cumulatissime expertus sum, mihi constanter

serves, illud est, quod enixissime Te rogo &obsecro. Servet te Deus salvum florentemque in commune orbis medici bonum, Teque superstitem esse sinat quam diutissime. Vale. Dab. in academia Fridericiana,d.XX April.CII IOCCXXII

30쪽

IN ILLUSTRIS AUTORIS

PRAESTANTISSIMUM OPUS CHYMICVM AI 3, intex reliquas princeps, regina sororum,

Perfortis rerum domitrix, operosia ministrat Lemniaci cui dextra dei, cui militat aether, Cui servit tellus, ignis famulatur, dc unda Obstituitur, cujus sese pars maxima rerum Submisit devicta jugo, flammantibus armis Quae triplex regnum naturae & foedera mundi Aggrederis magnoque auso superare laboras, Tolle supercilium, nunc te jactantius effer, Insolitis evecta modis, age laeta triumphos, Atque expectati praecelsum culmen honoris Admisso conscende gradu, tua summa potestas Non enarrandis I OFFMANNO vindice crescit Auctibus , excelsae qui mentis acumine fines Imperii amplificare tui, vastoque labore Naturae ingenium & coe S CVolvere mores Ac labyrintheos rerum penetrare recessus Grandi contendit nisu, passisque subacti Ingenii velis atque auxiliante laboris Remigio infessi per tot tentamina rerum Naturae oceanum feliX trajecit: apertos Iam laxat natura sinus, veloque remoto Hic nudam sine veste deam spectamus, de intra Limen inaccessum tectamque admittimur aulam, Qua rerum effectrix residet, qua corpora fingens Artificem exercet dextram, qua semina rerum

Dissimili genio & variis pugnantia formis In certam signat speciem. VOS, artis amantes Sublimi laude & latis applaudite votis Illustri Autori, cujus jam gloria complet Solis utramque domum, cujus memorabile nomen In tritoniaco praesulgens purpurat ostro. LICHTENI AHN. M. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION