Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

361쪽

eirco solutionem cupri, a Ttate humorum fiunt, expertissima est. Stisserus eam maximopere laudat in epilepsia infantili chronica, item ad expellendos vermes. Nonnulli etiam in quartana hanc magni aestimant: majori dosi data vomitus & sedes movet, dosi minori colliquat serum & salivalem laticem fundit. OBSERVATIO XX.

Experimenta, quae auri naturam atque Pro prietates declarant.

Raecipui & proprii quasi , quibus aurum ab aliis

corporibus S metallis distinguitur , characteres

sunt:

ra superat ; duplo enim gravius est: ipso ferro , inque argento vivo, cui omnia reliqua metalla supernatant, fundum petit.

dam, aut spiritus, aut menstruum vim & potentiam habet aurum distatuendi vel immutandi, praeter solum argentum vivum & aquam sic dictam regis, quae spiritus duplicatus est, ex acido nitri & salis communis compositus.

lino praecipitatum vim acquirit mirabilem explosivam, qualis

in tota rerum natura non obserVatur.

eo divelli possit.

calces redigit auro excepto. Hi sunt genuini & praecipui auri charaeteres & proprietates , quibus ejus natura, essentia & operandi virtus continetur & absolvitur : ubi itaque illae deficiunt certo auri praesentiam negare licet, & vicissim, ubi hae deprehenduntur, aurum adesse adstruendum est. omnes

362쪽

3rs Lip. IIL Ogs. XX. Experimento, Omnes vero inter hos characteres atque singulares pro prietates eminet maxime ejus specifica graVitas, qua maxime intima ejus essentia determinatur atque describitur. Haec enim tam necessaria est, ut, si quoddam corpus omnibus reis quis affectionibus & viribus imbutum sit, & idem cum auro pondus deficiat, certo & confidenter pronunciandum esse existimem, hoc non esse verum aurum : quandoquidem ex specifica hac gravitate, tanquam eX fundamento & prima causa sive essentia auri proprietates & specificae facultates provenire videntur , ut etiam ex ejus indole bene intellecta, harum causa & ratio non incongrue explicari possit. Cravitatis vero duplex est causa: altera externa & communis , motus nempe fluidi aetherei Vorticosus circa globum

nostrum terraqueum , versus centrum terrae corpora comprimens ; altera interna & cuivis corporum specifica, quae a di-Positione & structura partium mixtum constituentium proficiscitur , & quae variis modis impulsum fluidi determinat. Jam vero observamus, quo arctior& firmior nexus est partium in corpore, ut angustissimi inde & minimi emergant pori, subtilioris fluidi minus capaces, eo corporis pondus plus increscere : cum Vicissim, quo laxior corporiS nexus porique ampli & fluido aethereo plus repleti sint, eo minoris ponderis ac

gravitatis corpus esse animadvertamUS. Cum itaque aurum ex omnibuS, qtiae in rerum natura

deprehenduntur, sit ponderosissimum , necesse etiam est, ut arctissima in eo partium, quibus componitur , sit connexio. Jam vero quaestio incidit: a qua causa arctior vel laxior partium, quae mixtum constituunt, nexus dependeat Nos in summa subtilitate sive stupenda exiguitate partium , arctioris nexus de majoris gravitatis , in majori vero mole

partium ejus laxioris coliserentiae& levitatis causam reponimus. Nam quo tenuiores & minores sunt partes, eo arctiUS se tangunt, sibique incumbunt, unde longe minores & angustiores fiunt pori atque spatiola; contrarium accidit, ubi partes sunt crassiores, quae non intime sese consociant atque hinc majora

spatia relinquunt. Quod

363쪽

quae auri naturam atque proprietat ei declarant. 3dio Quod vero ex minimae molis corpusculis aurum sit conssatum, non levis momenti argumentiS itemque experimentis adstruere in proclivi est. Videlicet unum auri puri granum quando in suffciente quantitate aquae regis solvitur, haec solutio in unam spiritus vini rectificati libram medicam infunditur, protinus spiritus metallico sapore & flavo colore imbuitur, sicuti unica ejus guttula gustu examinata id satis luculenter docet. Si affunditur liquor alcatinus , procedente tempore mixtura fit turbida, & pulvis secedit in fundum, cujus vel minima pars integram ac salvam suam texturam atque naturam retinet. Porro si unicum saltem auri granum, ab aqua regis solutum, aliquot mensuris aqUce communis, in quam prius infusa fuerit solutio duorum granorum stanni puri, instillatur, tota aquae mas a Obscure purpureo colore imbuitur, ex qua beneficio quietis tenuis admodum pulvis, purpurei coloris, in fundum vastis descendit, cujus minima etiam atomus

adhuc aurum est.

Hinc adducta experimenta satis, ut puto , mirabilem& incredibilem corpusculorum auri parvitatem demonstrant. Jam vero mihi probandum incumbit, quomodo reliquae, quibus aurum splendet, proprietates a principali hac proprietate tanquam fonte & causa, videlicet ab arctissimo partium nexu & gravissiimo pondere, deduci ac derivari debeant. Primo ab arctissimo partium auri nexu dependet ejus summa ductilitas, quae omnia metalla ipsumque argentum, exsuperat. Secundo ob summam exiguitatem pororum est

non modo fixissimum & durabile in igne, sed & neque sal ullum , neque mineralis spiritus, neque sulphur, neque ullum menstruum in illud agere & mutationem texturae , in colore& viribus, inferre vel illud in calcem aut rubiginem redigere potest, quia haec omnia nullum ingressum in auri poros inveniunt. Unicum excipitur argentum vivum, quod, uti fluidorum gravissimum est & simplicissimum, ita in omnes metallorum poros & interstitia non modo sese insinuat, sed & secum ejus partibus unit, unde fit ejusdem metalli fluiditas sic- Tt ca,

364쪽

ggo LIB. III. Ogg. XX. Experimentaca, sive amalgamatio. Solum tamen est ferrum, cum quo propter partes terrestres mercuriale fluidum se unire nequit. Praeter argentum viVum etiam in auri corpus ejusque minima spatiola invenit ingressium liquidum, ex duobus salibus,

nitro & sale communi, compositUm : Ubi tamen notandum,

quod acidum salis communis praecipua sit solutionis auri causa, & quidem propter hanc rationem, quia nullum acidum ex tam tenuibus &subtilibus partibus, quam hoc ipsum est compositum, quae tenuitas ad oculum monstrari potest ex vapore, quem spargit, si oleum vitrioli cum sale communi miscetur, qui

tam copiosus & tenuis assturgit, ut non modo nares feriat &hbrillas nerveas irritet, sed & totum conclaVe repleat. Ut ut vero acidum salis sit omnium tenuissimum & poris auri arctissimis penetrandis valde accommodatum, tamen

solum illud non solvit, nisi de sulphureo nitri principio quicquam accedat, quod solum & sibi relictum ob crassiores

suas partes plane ad auri solutionem ineptum est, ut ut omnia metalla , bis ullium quoque, Zincum, cobaltum dissolvendi facultate polleat. Causa itaque jam inquirenda venit, quare metallorum adeoque etiam auri solutiones sine nitro non tam expeditae &faciles sint. Ego existimaVerim, in nitro, praeter acidum, multum materiae elasticae sulphureae expansivae , quod in ejus accensione manifestatur, latitare, cujus adjumento partium

nexus & cohaesio fortius discerpitur & partium in minimas fit divisio.

Inter proprietates auri genuinas refertur etiam ea, quod omnia alia metalla, cum antimonio fusa, in scorias &calces abeant, solo auro excepto, quod fundum petit, neque ullam ab antimonio , si rursus separetur, alterationem accipit : cujus effectus & phaenomeni causa identidem ab auri textura & structura & inde orta gravitate deduci debet. Sulphur enim , quod antimonio inest, in reliqua Uit & operatur metalla inque eorum poros ampliores admisitim in textura ins-guem efficit mutationem. cita vero in auri intima non penetrat,

365쪽

quae auri naturam sique proprietctes declarant. 3 grnetrat, ejus textura de gravitas salva manet, quare etiam hoc fundum petit. Jam explicandum etiam venit eX eodem teXturae, quae in auro est, fundamento , cur stannum, levissimum metallorum , tam firmiter adhaerescat auro, ut etiam aegerrame inde

possit divelli ; nam neque per iussionem cum antimoIIIo, neque per capellam in furno docimastico, neque beneficio D quae regis hoc ipsum ab auro facile separatur, nisii stingularis encheiressis adhibeatur, & mixtum cum cupro prius fundatur,& postea cum sufficiente quantitate plumbi in capella tracte tur. Quare igitur aurum tam firmiter cum stanno uniatur atque tam promte in ejus amplexus ruat, id non tam facilem explicatum habet ; illud vero, quod tam aegre ab ejus particulis divellatur, postquam semel iis accesserit, Inde provenire videtur, quia nullum facile inVenitur corpus,quod ingressum

in corpus auri, ubi stanni particulae haerent, habeat, quod fieri debet, si ex iis expellendum sit. Sequitur jam illa mirabilis & stupenda vis fulminans in auri magisterio consideranda, quod ex praecipitatione solutionis auri cum liquore lixivioso, sive Volatili, sive fixo, conficitur in quo pulvere illud maxime attentionem meretur, quod paulo fortiori in mortario attritu, Vel sub ejus exsiccatione in fornace calida, sine ullo immediate accedente Igne &sine excitatione flammae tam horrendum in aere fragorem violentamque in corpora ambientia vim de conquassationem exercere queat, ut Vix quispiam id effari& concipere possit, praese tim si paulo major quantitas in effectum deducatur. Peculiaris haec & fere mirabilis fulminandi virtus multorum ingenia exercuit, qui in ejus causa exquirenda desudarunt. Communis adhuc fuit haec sententia, aquam regis prinparari ex aqua forti, quae non nisii spiritus nitri sit, de sale communi; si itaque aurum solvatur in tali menstruo& postea cum

liquore alcatino praecipitetur, Verum regenerari nitrum, emadmodum ab aqua forti, cum liquore alaalino ad punctum la

turationis confusa, per inspissationem id statim fieri pisti.

366쪽

ga a Lap. III. Ops. XX. Experimenta

Hujus nitri regenerati particulas multas in poris auri etiam e dulcorationem remanere iisque inhaerescere perhibent. Deinde in auro esse sulphur statuunt, & praeterea aurum firmioris admodum esse compagis. Jam hujus auri fulminantem vim ex pul Vere fulminante & tonitruante , qui ex una parte salis tartari, duabus sulphuris & tribus nitri componitur, explicari posse contendunt, quum ejusdem naturae adsint ingredientia, nimirum loco sulphuris vulgaris sulphur auri,

loco nitri communIS nitrum regeneratum , loco salis tartari

compages auri fixior, & quemadmodum superior pulvis in cochleari super carbonem posito ingentem strepitum edit; ita etiam simili modo cum auro fulminante fieri affirmant. Verum enim vero plurimis adhuc difficultatibus haec explicatio premitur. Nam primo falsum est, quod in eo liquore, in quo aurum solvitur, nitrum praevaleat, & quod ex praecipitatione auri cum liquore alcatino nitrum regeneretur idque hunc in modum demonstratum ibo. 'Praeparavi aquam regis ex libra dimidia salis fossilis Po- Ionici depurati & libra una & dimidia aquae fortis, destillavi haec invicem ex arena in retorta vitrea , ita prodiit spiritus, qui odore & sapore partim aquam fortem , partim spiritum salis referebat, qui liquor aurum promtissime, etiam sine ca-Iore' singulari accedente, dissolvebat. Facta ejus praecipitatione cum spiritu salis ammoniaci simplici, obtinui pulverem perfrequentem edulcorationem insipidum (nam aurum assumtum fuit purissimum, ochrei coloris, insigni virtute fulminante instructum.

sumsi postea eandem aquam regis, cum qua auri solutio instituta erat, & huic ad saturationis usque punctum Oleum tartari per deliquium instillavii facta decenti evaporatione remansit sal, quod saporis parum nitrosi erat, sed magis Ial commune cernulabatur : injeci id vivis carbonibus , non deflagravit, ut nitrum, sed decrepitavit. i. A mortuum, a destillatione aquae Rem

relicium, solvi in aqua de dui solutione silirata impetravi sal

367쪽

quae auri naturam atque proprietates declarant. g s et fortiter nitrosum & paulisper salinum ; hoc injectum carbonibus , promtissime totum deflagravit. Quo experimento clarissime intelligitur, regenerari utique ogum, sit aqua fortis cum sale communi miscetur, dum hujus acidum sese intime miscet cum terra salis communis alcalina ; contra spiritum salis acidum ex sale communi hac unione exterminari & hac ratione in liquorem, qui destillatione prodit , converti. Quibus communiS hic error, regenerati nitri inflammabilis particulas in poris auri adhuc retineri, refutatUr.

Quis porro est, qui sulphur, quod analogum iit Iulphuri minerali vulgari, in auro ausiit demonstrare Profecto si sulphur cujusdam metalli cum ejus terreo fixo principio &nitro hujus virtutis in auro fulminantis causa esset, longe faciliori methodo ex ferro , sit solyatur in aqua forti & praecipitetur cum oleo tartari per deliquium, ejusmodi fulminans magisterium parari possct, quod tamen minime accidit. Nam

ferrum est valde sulphureum metallum, quod facile ignem concipit, & ex cujus solutione cum aqua forti etiam nitrum recteneratum obtinemus. Aurum insuper fulminans solo attritu, sine subministrato igne, fulminare potest, quod secus accidit in vulgari illo tonitruante pulVere. Ex quo sequitur, aliam longe, praeter sam datam, fulminantis energiae subesse causam adhuc inquirendam, quae, ut mea quidem fert sententia , ex similibus, qui in rerum natura fiunt, effectibus detegenda erit. Jam vero clarissimo experimento constat, humidum quodvis, si1Ve aqua , siave spiritus vini sit, item solum aerem in firmissimo clauso vase

contentum, accedente paulo fortiori calore, tantam vim ac vehementiam expanssivam eXserere, ut cum maximo impetu

ac strepitu vasa etiam compactissima in minimas partes diffringat, idque abunde in globulis vitreis semi repletis aqua vel spiritu vini, in lacrymis vitri, in globulis aeneis, solo aere vel pauca aqua impletis & in ignem jactis, it. lagenis vitreis

liquore fermentescibili repletis & arctissime clausis conspici- Tt 3 ullis;

368쪽

LIB. III. OBs. XX. Experimentamus ; quidni etiam in compactissimi auri poris & interstitiis ex solutione & praecipitatione prOVenientes humidae aereae &elasticae salinae partes incluta, & calore simul & semel forti ter expansae, hunc effectum praestare possint 8 Nam sicuti in nitri & salis communis mixtionem aqueae& aereae partes ingrediuntur , quae partim ex decrepitatione partim etiam elastica & expansiva flamma in nitro satis eli cent : ita, cur non etiam beneficio solutionis & praecipitationis & regenerationis salis communis aerea & humida corpuscula in poros auri intrudi & firmissimis repagulis includi sint, ego quidem non video.Auri itaque fulminantis pulvis videtur mihi constare ex innumeris tenuissimis compaetissimisque auri globulis, subtilissima humida&elastica materia repletis, qui accedente calore, propter fortem expansionem simul & semel cum impetu diffringuntur: quae diffractio etiam exinde patet, dum una drachma auri fulminantis ita ceu fulmen disjicitur in auras, ut ne minimum hujus vestigium appareat. 'Ex quibus omnibus clarissime elucet, eximias illas, quibus prae aliis metallis gaudet aurum, proprietates ex ejus intima partium structura, quae quasi ejus esistentiam constituit, commode explicari posse, cujus structurae externus character est specifica gravitas. Quare deficiente hac , aurum existere nequit: quo argumento ego siepius usus sum adversus alchymisticae & transmutatoriae artis patronos, qui talem quaerunt seu potius fingunt, lapidem , sive tincturam, cujus beneficio mercuriale quoddam metallum, ut plumbum vel argentum aut argentum ViVum, in aurum tingatur & transmutetur. Et quoniam maxime ad colorem & tincturam in hoc negotio respiciunt ; hinc lapidem hunc ex sulphure auri volatili, pen trante digestione fixato, praeparari debere saniorum est sententia. At vero nec color auro similis, nec splendor, neque mxitas in igne, aut perseveratio in capella, auri naturam &essentiam absolvit, sed specifica gravitas ipsit essentialis & inseparabilis est,qua praesente dc caeterae auri proprietatea facile aderunt.

369쪽

quae auri naturam atque propriet tes declarant. 3 3 sIam vero quaestio oritur, num in rerum natura inanimati unius corporis gravitas specifica in exquisiite alteram, consequenter etiam in structuram & texturam similem partium per exiguam corporis molem converti possit 8 Et cum ne ullum quidem in aliis rebus hujus generis occurrat eXem plum, sine injuria etiam de impossibilitate hujus artis, quae umti omnium vetustissima, ita etiam figmentitia est, dubitamuS, donec tale experimentum Occurrat, quod nullam amplius dubitationem in laeto admittat, quo quamdiu caremus, tamdiu demonstratio nondum confecta est.

OBSERUATIO. XXL

Medicamenta ex auro parata & de iis

judicium.

mica ars paulo diligentius a medicis agitari & excoli coepit, inter remedia naturam humanam confortantia , & quae omnibus fere morbis persanandis accommodata sint ea, quae ex auro praeparata fuerunt, maximo semper in pretio habita fuisse, haud obscurum est. Existimarunt enim veteres, planetas singulare cum visceribus corporis humani, item cum metallis in terrae gremio pes liare & amicum commercium habere eaque suo influxu animare. inare metallis planetarum nomina assignarunt, cumque solem in macrocoS-mo calorem, Vigorem, Vitam & foecunditatem omnibus vegetantibus & animalibus largiri conspicerent, ex metallis aurum quoque similem edere effectum putarunt. Et haec communis fere traditio, sive potius sicilio, non modo vulgiam, sed & eruditos plures, praelertim medicos, invasit & constanter tenuit, ut medicamenta ex auro rite praeparata aliis longius antecellere & instar universalis cordialis & confortantis esse firmissime credant. Verum

370쪽

gas Ops. XXI. Medicamenta Verum enim vero haec dulcis de auro in sanandis morabis opinio , partim ex ignorantia verae physiices & theoriae medicae modique agendi medicamentorum , partim etiam ex lucri faciendi ingenti cupiditate , prima sua initia & incunabula traxit. Nam si ad verae chymiae & accuratioris praxeos examen haec tam magnifice laudata ex auro parata remedia revocantur, certe haec parum solidi praestare posse, ut potius plus damni, quam emolumenti inde proVeniat, luculenter apparebit. Nam primo in substantia medicamenta ex auro sive in croco , sive pulvere data, nihil plane essiciunt, quia' ut supra diximus, nihil in rerum natura reperitur, quod auri corpus solvere potest, praeter aquam regis. Cumque metalla non in corpus agere possint, nisi prius soluta, ut ingressum in eorum poros habeant, & nullus liquor vel menstruum interne reperiatur, quod id essicere possit, facile patet, aurum in substantia relinqui intactum de omni carere in humano corpore effectu.Jam vero quando aurum solvitur, id non alia ratione praestari potest, nisi per aquam regis , aut per salia, sal commune & nitrum. Haec adjecta sussicienti quantitate aquae probe cum foliis auri decoquuntur: utroque modo sic instituta solutio septica & corrosiva evadit, quanquam sub priori modo sit eminentior. Nam quemadmodum mercurius, item cu-prum & argentum, si per salia vel eorum spiritus solvuntur,

vehementissimam ac Virulentam naturam ac Vim acquirunt, Ut tunicas nerveas ventriculi & intestinorum arrodendo, tormina &spasmos atque summas anxietates excitent, & sedes quoque ac vomitus moveant; ita etiam id accidit cum solutione auri, quarn ad aliquot guttas cum vehiculo aqueo interne datam tormina & spasmos cum anxietatibus praecordiorum excitasse, aliquotieS expertuS sum.

Quamobrem id hoc loco monendum putavi, cum medicamentis metallicis, sive sint solaria, sive lunaria, cautissime& summa cum prudentia mercandum, adeoque intutiora haec aliis tutioribus longissime esse postponenda.Verum

SEARCH

MENU NAVIGATION