Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

351쪽

S experimenta circa colores, qui ex inc gri Cujus rei etiam ratio non tam difficili eget indagine, nam sicuti textura metallorum non tam facile a quovis mutari vel destrui potest; ita etiam eorum color , qui striicturae est productum, non tam proclivis ad mutationem est. Ita non ignorant pictores, colorem coeruleum, ultramarinum, cujus materia ex lapide laguli & argento paratur, inter purpure os carmin, quod ex cochinella & solutione jovis conficitur, inter virides viride ceris & flavus, qui eX auripigmento depromitur, Omnium constantissimos esse, nec ab aere, vel calore facile ullam pati mutationem. Id vero hoc loco maxime proponere voluimus, certos quibusdam metallis proprios es e colores. Aurum , Omnivum metallorum solidissimum, elegantem purpureum colo rem largitur, eoque non modo cutim humanam tingit, si digiti ejus solutione inunguntur, sed &, si debita encheiresi, accedente nempe aqua suffciente, solutio ejus miscetur cum solutione jovis, crocus eleganter purpureus praeceps in fundum cadit, qui vitro puriori & crystallino per debitam fuitonem elegantissame rubineum colorem conciliat. Argentum, ab omni contagio venereo immune adeOmque purissimum, videtur omni colore esse orbatum, sed tamen si solvitur in aqua forti, & ejus solutio affunditur cretae, eaque solvitur, tunc amethystino eleganti imbuitur colore, praesertim si aeri libero & radiis solaribus exponitur. Idem color etiam fit, si solutio argenti in vase aperto paulo diutius stet &aliquid chartae bibulae adjiciatur. Cuprum in aqua forti viridem, in alcatino vero vel urinoso menstruo solutum pulchre coeruleum exhibere colorem,

notissimum est. Magisterium veneris, cum aqua forti & salis communis adjectione factum, vitro albo, quod ex antimonio diaphoretico , pyrite & nitro paratur, largitur colorem sat rate coeruleum, mie ein eurdig. Stannum omnis coloris expers apparet, nihilominus si cum antimonio miscetur, & postea nitro debite detonatur, fit inde calx ccerulea, quae in medicina antillectici Poterii no-

352쪽

sis Lip. III. Ops. XVII. Observationes

mine venit. Porro stanni solutionem ad scarlatinum colorem exprimendum & constantiorem reddendum necessariam esse artis tinctoriae gnari optime norunt. Eandem ad productionem coloris purpurei ex auro multum conferre , jam supra dictum est. Ceterum calx jovis, fortiori igne in vitrum conversa, id imbuit opalino colore. Nullum vero ex metallis tam perax coloris est, ouam plumbum , cujus calx cum acidis facta candore se commendat, ut apparet in cerussa, item in magisterio saturni. Plumbum igne tractatum flavescit, ut videmus in lithargyrio, quod vitrum imbuit hyacinthino colore. Et magisterium s urnicum aqua forti & sale communi paratum, lactei coloris vitrum exhibet: reVerberatorio igne plumbum tractatum in minium conVertitur, quod eleganti Iubicundo colore se conmmendato

Siliterae pinguntur cum solutione saturni, sive sacchab ro saturni in aqua dissoluto , eaeque exsiccantur & charta ad- - , ----movetur spiritui sulphuris volatili, vel auripigmenti, aut sul-

vulgaris solutioni cum forti lixivio factae, & adhuc magis, si quid aceti destillati adjiciatur, statim literae pictae

quae antea erant non Visiabiles, atro colore imbutae apparent

Cineres plumbi, quando in Vase terreo flamma lignorum, quae eorum superficiem ambiat, igniuntur, primo album, deinde flavum, postea rubrum colorem acquirunt atque in minium

conVertuntur.

Argentum vivum, cum sulphure mixtum & sublimatum , constituit concretum coloris eleganter rubicundi quod

vocant cinnabarim.Mercurius pro diversa cum salibus tractatione varios induere consuevit colores. Nam ejus solutio praecipitata per sal commune, aut alcati urinosum, pulverem dejicit nivei coloris. Mercurius praecipitatus albus, vel etiam dulcis, si cum sulphure vulgari teritur, niger evadit, qualem etiam colorem acquirit mercurius praecipitatus albus, si cum magisterio saturni teritur. Si spiritus nitri aliquoties abstrahitur a mer-

353쪽

pio in eaperimenta circu colores, qui ex see. curio , fatiscit in pulverem flavum, ab oleo vero vitrioli abs racio colorem rubrum accipit, aurantium vero a praecipitatione soluti mercurii sublimati per oleum tartari per deli-Sequitur sam ferrum, cusus etiam Varii sunt colores: lisublimatur cum sale ammoniaco, crocei flores exsurgunt; ii veto solvitur acidis, ut in vitriolaceam naturam degeneret,& postea miscetur cum soIutione gallarum , florum bala stiorum aut corticum granatorum, color ater exsurgit. In rubicundissimum vero mars vertitur crocum , si super limaturam ejus aqua fortis abstrahitur. Magnesia, quae minera ferri est, vitrum Venetianum adjectione boracis eleganti amethystino colore tingit. Inter mineralia eminet maxime cobalium , quod igne . fusorio cum vitrea massa tractatum, sapphirino colore eam

Antimonium obscuro rubicundum coIore' largitur, si ejus partes quinque cum una parte salis tartari funduntur : ejus calae vitrificata hyacinthinam pelluciditatem acquirit. ReguluS Vero, cum nitro calcinatus, cerusia dicitur antimonii, ob colorem, quem cum ea communem habet, candidum. Eadem cerusia cum duabus partibus tartari si funditur, pulvis fit viridis: a regulo autem martiali pulvis remanet cinnabarini coloris.

Sulphur cum alcati & oleo destillato solutum rubineo colore imbuitur : Zincum cum cupro fusum ipsi colorem

aureum inducit. . -

Vitrioli tincturae nigricantis, quam infert solutionibus 'vegetabilium adstringentium, mentio jam facta est, id tamen monendum, quod, si levior affusio ejus ad solutionem gallarum fiat, purpureus producatur color ; si vero extremo ignis gradu ab eo acidum extorquetur, caput mortUUm rubrum relinquatur. Ejus autem oleum post: rectificationem

limpidum , mox additione cujusdam materiae inflammabilis o-Ieosae, rubescere incipit. Nitrum

354쪽

sao LIB. IIL Ops. XVIII. De liquoribus Nitrum in spiritum flammei coloris resolvitur & e

tremo ignis gradu cum pulvere carbonum calcinatum, in colorem ex viridi coeruleum abit. Atque hi fere sunt colores, quos Varia mineralia &metalla per varias mixtiones, subactiones ac tractationes cum igne silppeditant.

OBSERVATIO. XVIII.

Liquoribus, qui per destillationem prode,

uni colorati.

Olores ex certa unione & dispositione diversae naturae

partium, quae Variam lucis refractionem essicit, suam habere originem, veritas in physicis satis perspecta atque innumeris experimentis & rationibus firmata est. Cum vero destillatio, quae non immediato igne , quem reverberatorium chymici vocare solent, sed mediato potius ignis calore, aquam vel cineres transeunte, instituitur, magnam potentiam habeat separandi & auferendi volatile &evaporabile ab eo, quod est immobilioris naturae, statim patet , in immutandis vel auferendis coloribus multum valere hanc operationem. Experimenta nos docent, valde coloratos destillationi submissis liquores eundem colorem non secum eVehere. Balsamum sulphuris mineralis vel antimonii terebinthinatum vel anisatum rubicundissimum est, si vero destilletur, olea prodeunt limpida, nec quicquam sulphuris arripiunt. Tinctura antimonii acris, nec non scoriarum reguli antimonii communis eleganti splendet rubedine. Si verodestillatione spiritus abstrahatur, prodit is rectificatissimus pellucidus, limpidus, suavi tamen sapore & odore siilphuris impraegnatus. Oleum quoque vitrioli valde rubicundum

355쪽

qui par desii visenem prodeunt colorati. ridum exstillat limpidum, si per arenam aut ex capella vacua fortiori igne rectificetur. Omnia corticum, radicum & herbarum infusa aut decocta in aqua vel spiritu vini varii coloris destillatione aquam vel oleum fundunt, coloris plane rapertia. Neque minus solutiones mineralium, sive cum acidis spiritibus, sive cum alcatinis menstruis paratae fuerint, ex cucurbita vel retorta si destillentur. color in fundo remanet. Omnes insuper ex vegetabilibus Vel earum partibus aut resinis extra tincturae, etiam ex rebus Valde coloratiS, croco, rhabarbaro, nec quicquam coloris reddunt in destilla

tione.

Haec omnia & singula experimenta nos clare docent, materiam & causam illam, quae coloris phaenomena produci in principio non tam subtili, & quod per vaporem colorem augeri e possit, sed magis in conjunctione partium, quae paulo immobilioris sunt indolis, terrestrium , salinarum & sulphvrearum consistere.

Nihilominus tamen dari etiam destillationes quasdam, sub quibus liquores colorati partim prodeunt, partim sub ipsa destillatione generantur , identidem eXperientia chymica edocemur, eo quod ex principio & miXtione valde subtili

i) Quod attinet adolea destillata, res plane mirabilis videtur, quod summitates & flores millefolii & chamomillae vulgaris, in quibus ne Vestigium quidem coloris coerulei sensibus deprehendere licet , maceratione facta prius in aqua salsa destillatione per Vesicam largiantur oleum elegantissimi & valde saturati coerulei coloris, sed opus est, ut recentes destillationi subjiciantur. Nam si millefolii flores paulo diutius siccati destillentur, nihil plane olei adeoque nihil coloris obtinemuS. Plures chymicorum fuerunt hac in opinione , colorem hunc cupro esse adscribendum ; sed dubium hoc statim

eluditur, si horum destillatio fiat per vasa stannea vel vitrea, Ss item

356쪽

gra LIB. III. Ops. XVIII. De liquoribus

item quando consideramus, spiritum vini reetificatum , floribus chamomillae a sum, & per cucurbitam vitream destillatum, eleganti colore coerulco tingi, qui repetita abstractione super novos flores adhuc intensior fit. Quidam in hac falsa versantur opinione, Oleum chamomillae coeruleum, si colorem suum procedente tempore mutet & deponat, non esse genuinum , cum verum ejus oleum constantis sit coerulei coloris. At contrarium potius asseritur ; nam & olea mille- folii & chamomillae coerulea si paulo diutius in clauso vase consistunt, jucundus ille color mutatur & in obscuro viridem vergit. Si vero a Venere est introductus in Oleum chamo-millae cum terebinthina adulteratum tunc utique color hic

constans & durabilis est. 1 Aliud oleum, quod per vesicam colore saturate viridi tingitur, est absynthii Verum , quod non modo crassioris est

consistentiae atque saporis amaricantiS , odoris quodammodo graveolentis, & quod caput dolore replet, sed & viridis obscuri coloris , neque ejus copia adeo inagna est. Hujus olei drachma soluta in uncia spiritus rectificatissimi constituit essentiam amariusculam, colore nigricante imbutam, valde se dativam in mitigandis doloribus, in placido inferendo somno& spasmodicis partium contractionibus componendis : ad sedandum etiam Vomitum non sine fructu adhibetur, cujus virtus intenditur, si aequali portione cum liquore nostro anodyno miscetur.

Id praeterea notabile est circa colores oleorum quorundam destillatione prolectorum, e. g. melathae, majoranae, rumtae, quod, si valde moderato igne administrato destillentur, limpida, clara & suaveolentia transeant, maxime si in vesica probe stanno obducta instituatur destillatio. Si vero urgentur igne paulo fortiori, & Vesica cuprea est, transcendunt obscure rubicunda, Odoris non adeo grati. Ex quo discimus, calorem paulo fortiorem hunc habere effectum, ut mutationem in intimam partium oleosarum mixtionem inducat , unde coloris & odoris dependet diverm

357쪽

qui per destillutionem prodeunt colorati. gri diversitas & immutatio. Et quia vasa cuprea longe fortius incalescunt & calorem diutius detinent, quam stannea ; qua de causa fit, ut quaevis destillata in vasis cupreis vel aurichalceis mitiori igne tractanda sint, ne a fortiori concepto calore in sua textura alterentur.

Multo majorem vero ignis pcitcstatem habet, si magis

immediate administretur, eorum texturam plane immutandi, quod videmus, dum animantium vel vegetabilium partes aperto igne vel sine aqua in retorta vitrea destillantur, Unde cmpyre 'ma concipiunt, a quo suum Odorem foetidum & colorem

flavum vel nigricantem accipiunt. Spiritus nitri, sive potius aqua fortis, cum oleo vitrioli si destillatur, flavo colore tinctus in vas recipiens effertur, Ob sulphur, quod nitro inest , valde expansum & resolutiam. Simili modo ex calce viva cum sale ammoniaco & nbtro spiritus sulphureus fumans & foetidus elicitur, flavedine imbutus, quod etiam fit a sulphure Vulgari per vaporem urbnosum valde volatilem, qui exit ex calce viva & sale ammoniaco, valde expansum & in minimaS atomos resolutum,

quod vel exinde clare innotescit, quia, si hic spiritus diu detineatur in vase, albicans Padit, & Verum sulphur infundum deponit, dum temporis diuturnitate sal volatile perrimas non adeo exacte clausas eVaporat. Et cum sulphur,

quod copiose inesset ferro, vel potius ejus mineris inque primis haematiti, per mixturam salis ammoniaci sicco modo destilletur sive sublimetur, primo spiritus urinosus aurei coloris exstillat, postea sequuntur flores flavescentes, qui colorem croceum habent, fragranti Odore imbuti, quia salis ammoniaci ea est indoles, ut martiale sulphur mirifice expandat, dividat, & secum in altum vehat, quod etiam fit, si antimoniaum simili modo cum sale ammoniaco tractetur, ubi flores assurgunt flavi vel etiam rubicundi. Haec omnia satis superque docent, sulphur utique esse matricem colorum, modo quippiam adjiciatur, quod in estis texturam agere, eamque in minima resolvere sive explicare possit.

358쪽

gag LIB. III. OBS. XIX. Experimenta Ex vegetabilibus praeter flores chamomillae nullum simplex notum mihi est, quod colore imbuat abstractum spiritum, excepta pimpinella nigra, quae in Marchia crescit in ab- undantia. Haec concisa cum spiritu vini rectificatissimo ma- ceratur & destillatur, spiritus inde paratur coloris dilute coe-rulei. Haec radix maxinae provenit Fursten valdae, item Fran- cofurti ad Oderam, Freyen valdie; & radix est subtilior, ex- terius nigricans, intus alba.

OBSERUATIO XIX.

Experimenta circa solutionem cupri.

Ota rerum natura in amplissimo, quo patet, sinu

nullum fovet corpus vel ullum aliud metallum, quod tam facile & promte solutionem patiatur a quoVis

fere menstruo, quam quidem cuprum, Unde etiam Veteribus venus metallorum meretri Vocata fuit. Non enim solum a quovis acido, sive vegetabili, sive minerali, languido vel forti, sed & ab iis menstruis, quae acidis contrariam plane fovent naturam , ut sunt alcatina tam fixa, quam VO-latilia, solvitur. Quod cum curiosa animadversione dignum sit, tum vero illud ad observationem multo insignius videtur, atque adhuc majus est, quod olea expres a & pinguedines animantium, solutio calcis vivae, imo ipsa aqua communis &ex salibus mediis sal commune, sal ammoniacum & tartarus ingressum & admissionem habeant in hoc metallum, adeo ut illud successive dis luant. Deinde circa has solutiones notare licet, quod elegantissimum viridem & coeruleum colorem exhibeant, cum nem- alcalia elegantissime coeruleam, acida vero pulchre viridem

tincturam extrahant.

Tum etiam illud altiori contemplationi subjiciendum venit, quod, spiritus salis ammoniaci vinosus si limaturae cupri affunditur, & vitrum totum repletur, firmiterque embolo vitreo

359쪽

eirco solutionem cupri.gritreo clauditur , nullus color in hoc menstruo appareat, sed illud clarum ac limpidum remaneat, quamdiu nempe a nUdi aeris admissione liberum est. Quamprimum autem epistomio aperto aeri aditus conceditur, vel si dimidium liquoris in aliud Vas vitreum transfunditur, ut eo liberior aetu pateat ingressus, protinus coeruleus color incipit apparere, qui sensim increscit, & elapso quodam tempore fit

saturatissimUS.

Rationem hujus phaenomeni invenire minus, qUam pro opinione , ObVium aut evpeditum est. Alii enim solutionem haud quaquam fieri posse sine aere contendunt, UtpO- te qui virtute sua elastica ingressum hujus menstrui in poros promoveat. Alii aliam tuentur sententiam, affirmantes: in aere principium quoddam hospitari materiale, quod sali volatili admixtum virtutem ipsi conciliet colorantem coeru

leam

At vero ut ad haec pauca reponamus, dicendum primo est, utique solutionem corporum a menstruis fieri etiam in vasis clausis & penitus repletis, ut ut non semper sine periculo rupturae. Deinde etiam a menstruis alcatinis non ita

solvitur cuprum per ebullitionem, quam ab acidis. Et quia porro substantia haec, quae aeri sit insita colorativa, cujus naturae sit, nequit determinari, quare etiam nihil solidi vel veri hac de re possumus affirmare. Pertinet ergo haec observatio ad ea, quorum ratio reddi difficulter potest, sicuti plurima occurrunt in rebuS chymicis, ubi phaenomenorum & eo fectuum, qui incurrunt in sensus, nulla ratio vera inveniri potest. Praeter haec occurrit adhuc aliud perquam curiosum circa hanc rem experimentiam. Nimirum notum est, quod spiritus salis ammoniaci vinosus, calidiori loco expositus, totus avolet:

nam nulla fixitas in spiritu vini purissimo,nec ulla in sale volatili reperitur. Nihilominus quando solutio coerulea cupri, cum hoc spiritu confecta , in vitro capaciori debito subministrato calore exhalat, relinquitur massa salina coerulei coloris, sa-

360쪽

LIB. III. Ogs. XIX. Experimentagis

poris vehementer cuprei, constringentis, sicca, quae staminae adimota eam non facile suseipit. Quando vero cum pauca quantitate sevi miscetur, mox inflammatur, & flammam dat pulchre Viridem, ciniS, qui relinquitur, est rubicundus instar cupri, cui sit denuo dunditur spis itus urinosus volatilis, rursus apparet tinctura symmecOerulea. Praeterea massa , quae relinquitur ab exaltatione spiritius, in aqua communi solvitur, indicio, concretionem fa-am fuisic salinam fixam cum cupro, vel ad minimum ejus sulphIirea parte. Jam non sine ratione quaestio Oritur, Unde cupro illud accedat accrementum salinum fixioris & igni resi

stentis naturae.

Nihil igitur aliud dici potest, quam quod tenuior pars

sulphurea cupri, soluta ab alcati volatili, sese cum eo per intimam mixtionem jungat, ita ut ex hac conjunctione principii inflammabilis, nempe sulphuris, cupri & salis volatilis, fixum quoddam corpus fiat. solvitur cuprum in aqua forti, solutio fit viridis, quae

astulo spiritu salis ammoniaci, sive vinoso, sive aqueo, praecipitatur, inque coagulum viride coeruleum abit, quia sal volatile congrediens cum acido nitri dejicit ex poris suis cupreas particulas antea solutas. Si vero in majori copia spiritus urinosus adjicitur, tunc coagulum illud ab eo dissolvitur, & prorsus colliquescit, & mixtura antea turbida vertitur in claram &diaphanam, pulcherrime coeruleam. Hoc experimentum docet, eundem liquorem,qui praecipitat, posse etiam simul virtutem dissolventem habere in uno corpore & uno actu, ubi diversitas in sola quantitate liquoris posita est. et Si solutio cupri ista coerulea, quae ex solutione ejus cum aqua Iorta facita & sale volatili emersit, leni calori exponitur tuin vitri fundo apponuntur pos: sufficientem evaporationem crystalli splendentes, elegantissimo colore tinctae, quae in spiritu vini rectificatissimo solvuntur in tincturam, sapphiri colorem aemulantem, cujus virtus in chronicis morbis, qui a viscositate

SEARCH

MENU NAVIGATION