장음표시 사용
341쪽
ebea phosiphorum Aulicanum, gor pliosphori parte miscetur , fortissima tritura accedente, nec phosphorus, nec camphora accendatur, sed tota camphora mat lucida, ut phosphori lumen hac ratione mirifice propagetur.
q) Haec camphora oleo caryophyllorum optime solvitur, & phosphorus antea solidus, hac encheiresi fluidus redditur, oleum lucem concipit quo citra combustionis periculum crines, manus & vestes inungi possunt. iob iandophosphorus cum camphora cochleari a genteo inditur, igne subdito , non prius phosphorus in flammam conjicitur, qUam camphora penitus fuerit flamma consumta. idem fit, si phosphori v. g. grana decem oleo caryophyllorum immittuntur, & spiritus nitri inflammans affunditur, tum protinus Oleum accenditur, phos horus Vero neutiquam, qui non nisi oleo flamma consumto inflammatur. Haec singula experimenta accuratiorem utique evolutionem & explicationem cxigunt ; siiquidem non tam facile &obvium est, horum phaenomenorum causas tam promte cnucleare. Etenim notandum venit, quod phosphorus, cum nitro vehementer trituratus, respuat accensionem. Si non vera,
tamen veri similis hujus rei causa est , quod in texturam dc mixtionem nitri aqueum & aereum quoque fluidum ingre-dlatur idque intime cum eo unitum sit. Licet itaque in nitro occultata sit ignea materia ; tamen haec neque in motum cietur, neque extricatur, nisi per adjectam materiam, quae in motu igneo jam constituta est. Nam in nitro parteS aerei e e tricatae praedominitun habent, quae etiam refrigerium sen
sibus inferunt, & motui igneo, qui jam inest phosphoro, potius resistunt, tantum abest, ut illum intendant atque promoveant. Quia vero ferrum est metallum admodum sulphur
um cujus partes facile igniuntur, & quod sola percussione candens fit ; hinc non mirum est, id ipsum phosphori accensionem per fortiorem trituram minime impedire. Quamvis vero phosphorus si ulphur quasi vivum, cujus partes perpetuo intestino , rapido de actuoso motu ci Qq i cum-
342쪽
cumaguntur, tamen alia hujus sulphuris est interior structura& textura , quam corporis OleOsi & resinosi, in quo manifestum acidum non reperitur. Quare etiam non mirum est, si spiritus vini rectificatissimus, vel oleum quoddam, hunc ipsum dissolvendi potentia caret, utpote cum nec sulphur minerale pariter a spiritu vini rectificatissimo, vel oleo quodam destillato affuso, facile solvatur. Camphora vero si trituratur cumphosphoro, ejus inflammationem impedit , quia quando viginti partes camphorae ad unam phosphori sumuntur, haec ipsa nimis disgregata, dispersa & disjuncta, ob intermixta tam plura camphorae corpuscula, flammeum motum non accipere , & hinc quoque camphoram non accendere potest. od vero phosphorus , oleo caryophyllorum injectus, aspiritu flammifero non prius accendatUr, qtlam oleum consumtum sit, ratio est, quia petit fundum , flamma vero superiorem locum Occupat, adeoque haec eum non pri tangere potest, quam ad ima pervenerit.
Balsami sulphuris terebinthinati vi explosiva.
am stupendis essectibus non solum pulvis pyrius, a
que is, qui dicitur fulminans & CX tribus partibus intri, duabus salis tartari & una sulphuris vulgaris conficitur, sed ipsum quoque aurum fulminans polleat, in tanta chymicae artiS cultura non amplius ignotum est. Illud vero novum quid & forsan inauditum videtur , quod oleum destillatum , praesertim terebinthinaceum , in quo sulphur vulgare solutum est, vitro inclusum & forti igne tractatum, vim tam stupendam exerat, ut si non superet, certe aequet pulveris pyrii vehementiam. In cujus rei conismationem
343쪽
sulphuris terebinthinati vi explos da.
oynem hoc loco enarrare placet commemorabilem historiam, quae anno 16s8. die T. Novembris Zellerseidae, quod oppidum est in tractu Hercyniae, in maximam incolarum admirationem accidit.
Quidam rei pharmaceliticae praefectus balsamum sulpnuris terebinthinatum in satis firma retorta vitrea arenae committit , & orificio vasis recipientis fortiter occluso, ignem paulo vehementiorem subministrat. Brevi post horrendis auditur fragor , ut omnes , qui domum incolunt, saeVimmum turbinem , qui tectis ruinam minetur, Obortum esse existiment. Tiro quidam pharmaceuticus, stans juxta mortarium in area, non procul ab ossicina , in qua laboreschymici confici solent, subito & quasi cum mentis emotione parieti alliditur, alius vero intra januam , quae aream avperit , pIane attonitus & quasi fulmine tactus in terram concidit , collectis tamen denuo viribus animoque recepto Odorem percipit foetidum, valde sulphureum, indeque conjiciens . nas turbas pervessa illius medicamenti tractatione concitatas fuisse, quanta potest festinatione cum vicino quodam , qui ad explorandam tanti strepitus causam subito advolaverat , decurrit in laboratorium , ubi dimidiam retortae
partem in arena superstitem, reliquam Vero cum collo retortae per fenestras culinae diffractas & excussas in axeam longius
Nec vero intra hos effectus substitit, sed latius vim suam diffudit turbulentissimus ille fragoris impetus. Nam
praeterea perfregit fores cellae cibariae, Usque una cum aliquot ollis & patinis ex culina deturbavit in aream. Effregit quoque aliam Pnuam , quae ex cella ista ducit in laboratorium , indeque validissimam seram avulsit ; & quoniam ex eadem cella per scalam tortilem atque in speciem cochleae constructam ad illud conclave adscendere licet, ibi etiam fores claustris emovit, simulque loculamenta, in quibus Vasa Batava, excipiendis confectionibus adaptata, reposita erant . in paVimentum prostravit, inque eodem conclavi a-
344쪽
gio LIB. III. Ons. XV. Debo fumiliquot similis generis vasa, ex medio reliquorum sublata, adi-muin dejecit, & ambo fenestras marginibus excussas in aream detrusit. Insuper positas prope januam, qua in plateam itur, fenestras, salvis tamen marginibus, diverberavit, atque in angustiori conclavi infima assamenta dirupit, revulsosque, quibus januae latera Vestiuntur, asseres una cum claustro & cardini s devolvit in pavimentum, non illaesis vitreis fenestrarum Orbibus, quarum tamen oras intactas reliquit.
Denique etiam januam illius conclavis, ubi aquae destillatae
asservabantUr, aliamque, quae ex eo aditum in ossicinam concedit, vi ta impetu aperuit. In ipsa vero ossicina non nisi fenestrarum vitris stragem intulit , cum laxatis earum repagulis , qu e tamen non secum abripuit.
Proxime habitantes serio & asseveranter dixerunt, prorupisse eodem temporis articulo , quo fragor cxauditus est, ex camino ingentem fumi densioris copiam, seque talem percepisse strepitum, qualem explosa tormenta edere solent, cumque totum pervasisse oppidum, ita ut omnia fere aedificia, quodam quasi terrae inlotu, concussa fuerint. Haec mirabilis relatio, cui eo major fides habenda est, quoniam incredibiles istos effectus his meis oculis vidi, clarissiliae demonstrat, qualis indoles,natura & quanta vis siti fulguris ac tonitria, & quomodo eorum percellens & concutiens vehementissima vis a sola fortiori percussione aeris dependeat,dtim nempe is ipse per igneam expansivam summam virtutem elasticam cum magno impetu agitatur, ac de loco suo dejicitur , adco Ut tota columna acris valde gravis varios & mirabilcs cs cetus jn corpori bus obviis , duris maxime & resistentibus, La concutiendo , diffringendo varie agitando cxerceat. Nam profecto stupenda etiam pulveris pyrii accensi virtus non materiali causae sulphuris vel nitri adscribi deb(t, sed potissimum columnae aereae, per Vehementem ignis rarefactor vim & expansiVum motum e loco suo impetuose
pios ut ita; hinc videmus, sine nitro a solo sulphureo corpore incluso inflammato proficisci posse ejusmodi esseetiis, quia fulgure & tonitru alias producuntur. Neque
345쪽
s luris ierelinthinati vi explos Da. 3I INeque dubium est, quin motus, qui in terra, seu locis subterraneis , saepius cum tremore & concussione fiunt, ab eadem materia siilphurea, quae copiosissime inibi luxuriat, accensa & resoluta suam trahant originem. Nam sub terra
nullum sal nitrosum gigni, nec ibi erui posse, sed aeris partum
boc ipsum esse, certiminum est. Porro etiam hoc experimentum quasdam utilimmas cautiones nobis suppeditat, maximeque docet, Omnia corpora inflammabilia, olea etiam, imo spiritus, praesertim ii in conclusis vasis subsistunt, caute & circumspecto igne tractanda esse, ne explosivam ejusmodi pernicialem vim , quae magno detrimento & aedificiis & hominibus esse potest, promi erant. Nam novimus etiam ante aliquot annos Lipsiae idem fere magno cum damno quosdam chymicos, sub destillatione spiritus vini rectificati in vesica cuprea, expertos fuisse,
dum nimis forti igne administrato vasa disrupta sunt, & spiritus in apertam flammam Exarduit. Meretur etiam in hujus experimenti illustrationem adduci notabilis observatio, quam CL Maucharili Dec Lpublicae luci exposuit, ubi vietor in novum dolium tredecim amphorarum, ad delendum novi ligni saporem, aliquot mensuras spiritus vini dephlegmati injecit, & desuper sulphuratum incendit, & occlusis omnibus ex ignorantia foraminibus tantus fuit exortus fragor, ut vicini terrae esse motum
crederoeat. Ab hoc fragore dolii posterior fundus totus non solum bis per transversum assularum in medio erat diffractus, ut ut ad trium pollicum spissitudinem accederet, & quidem tanta vi ad murum , quatuor pedibus distantem , allisus, ut fragmenta penitus essent obtusa , sed & exterior ejus margo totus in fovea , quam die Borgel vietores vocant, remanseuxit, simulque repagulum , eine , quod Obstiterat, remoVerit, claVOSque ferreos id firmantes tam mrtiter assulis
346쪽
; ix LIB. III. Ons. XVI. Experimenta
Experimenta circa colorum se ne sin,
Corporum colores ex varia tuminis restexione , refractione , suffocatione, pro diversa particularum , ex quibus constant, dispositione, textura & diverso opacitatis gradu nasci, res est inter physicos notissim: &ab Illustri odevi tono claris ac evidentibus argumentis demonstrata, quam tamen eXperimenta chymica luculentius illustrant atque confirmant. Nam omnia , qtiae structuram internam partium in corpore immutandi potentiam habent, ut alius fiat luminis ingressus, transitus & egressus, ea quoque inducendis laque inmutandis diversis coloribus idonea
Cum vero ignis, aer, aqua, alia & sulphura prae omnibus aliis valeant tanta Potentia, ut ingentem mutationem texturae & structurae Corporum intimae inferre possint; non mirum est , si ea in mutatione & exaltatione colorum omine fere punctum ferant. Quamvis vero sint innumera experimenta ab aliis jam tacta di proposita, non incongruum tamen in praesentia erit quaedam adjicere non adeo vulgaria,
nec ubivis obvia, quae ad doctrinam hanc plenius illustrat dam plurimum confrire possunt. Eruitur ex terra species lapidis scissilis, qui talcum vocatur, nigro colore imbutum et hoc, quando carbonibus vivis imponitur, ut candescat, non modo spongiosum fit, inque squamas abit, sed& aureum accipit colorem, solo ignis motu id praestante. Deinde quando arcanum sic dictum corallinum paratur ex argento ViVo per ternam spiritus nitri ab eo abstra-istionem , pulvis fit flaVus , crocei coloris , qui super laminam ferream carbonibuS vivis impositus, colorem suum mutat, de rubicundo purpureum induit, instar elegantis croci ma
347쪽
ebea eo rum genesin. gistis , qui color , quamdiu est ignitus hic pulvis, manet, simul ac vero refrigeratur , statim pristinum flavum colorem
recipit. emadmodum aeris est magna vis atque potentia iij mutandi corporum texturam, ita etiam color, qui ejus productum est, aere multum alteratur. Flores vegetabilium, qui colorem purpureum, coeruleum & rubicundum habent, silccati, aeri quando paulo diutius CXpontantur, eum penitUs amittunt: cujus generis sunt flores violarum, cyani, salvisie, rosarum, calcatrippae, bellidis, lavendulae & id genus plures. In coloratis ex serico confectis pannis idem observamus, praesertim qui ad coeruleum , violaceum & roseum vergunt, quem aer calidior facile immutat atque alterat. Dantur vero colores constantes, qui & melius aetatem ferunt, & ne ullam quidem mutationem ab externo aeris vel aetheris accesssu patiuntur, sed semper perdiarant, ut sunt color purpureus & coccineus, ex granis cochinellae eductus, &rubro brunus ex simplici, quod dicitur color niger ex vitriolo & terreis adstringentibus vegetabilium elicitus, item coeruleus, qui ab indigo provenit. In genere id sciendum est, colores eos durabiliores esse, qui saturate sunt rubicundi vel coerulei, eo quod plus opacitatis contineant, quae a principio terrestri, non adeo iniit
bili, proficiscitur, quam ii, qui valde sunt diluti, ut rosei, coe-rulei, violacet, qui a teneriori principio dependent sulphureo & evaporabili. Oleum ex floribus chamomillae vulgaris, item excomis millefolii destillatione per aquam paratum, et flantissime coeruleo colore nitet, qui tamen intra aliquot mensium spatium, praesertim si continetur in vasis vitreis non repletis, vel si aeri aperto exponitur, plane perit, & in viridem brunum
Spiritus salis ammoniaci vinosus ex cortice radicis al- cannae ruoro pulchre coeruleum mox extrahit colorem, qui Rr tamen
348쪽
Lip. IIL Ogs. XVI. Experimenta tamen brevi tempore in Violaceum, postea in amethystinum
Deinde tinctorum obserVatione constat, quod sub aere sereno longe elegantiores, quam quidem sub coelo turbido, emergant coloreS.
Multum quoque interest ad colorum exaltationem vel eorum immutationem, cujuS naturae & generis aquae, praesertim in artificiis tinctoriis, adhibitae fuerint. Nam sicut aquae raro purae, sed terreo, vel salino , aut sulphureo principio foetae inveniuntur; ita non quaevis coloribus pulchris genu nis inducendis & retinendis aptae , sed aliae aliis opportuniores fiunt. Quo puriores vero vel leviores illae sunt, eo melius tingendis rebus inserviunt. Aquae stagnantes per putrefactionem valde leves fiunt, & si per arenam filirantur, uti fit in Batavia septentrionali, sit Sardan, eo majorem ad colores, . extrahendos eosque aliis rebus inferendos habitudinem a
CaIor quoque in coctione non parum ad immutatio- nem colorum conducit, cujus rei clarum exemplum exhibet syrupus violarum, cujus purpureus color si servari debet, tantum parS una florum cum una parte aquae infundenda esst, ad
unam partem infusi duas partes sacchari sumendo, lenior fiat coctio in vase stanneo ; fortiori vero adhibita coctione inque vase cupreo Vel teneo, eleganS ille Violaceus color perit, &in viridiusculum mutatUr.
Omnes flores vegetabilium, sive sint violacet, coerulei, incarnati, rosei, sive brunt rubicundi, ad mixturam liquoris acidi, elegantem induunt rubedinem; si vero infundantur liquido, quod sale vel fixo vel voIatili impraegnatum est, color eleganter viridis exsurgit. Quae experimenta eximium atque insignem usium habent in detegendis aquarum mineralium principiis, num scilicet de acido vel alcatino principio participent, vel etiam Vegetabi- lium&animantium succis examinandis, cujus indolis salia fo- . Vcant, egregie inserviunt. Deil
349쪽
eirca colorum genesin. gis Deinde lixiviosa colorem rubicundum in floribus, ut via demus in floribus balaustiorum, tunicae, papaveris rhaeados, immutant in viridem ; ita colores florum, imo radicum & corti cum, qui ad flavum vergunt, intendunt & ad rubicundum disponunt: videmus id in curcuma, rhabarbaro, in succo hermes, in radice rubiae tinctorum, quae spiritui salis ammoniaci vinoso elegantem rubedinem largitur. Id vero singulare est, quod cortex radicis athannae vini spiritum atque omnia olea, silve destillata, si1Ve expressa fuerint, rubicundo colore inficiat, spiritum vero salis ammoniaci vianosum pulchre coeruleo tingat, qui tamen mox, ut supra diximus, in amethystinum convertitur. Hic color vero, quod
notabile est, rubicundus ab acido non intenditur, sed potius deprimitur; unde tinctura ejus, cum acido facta, flava fit, &spiritus quoque vini cum spiritu salis acido commixtus &huic radici affusus flavescit. Ex quo apparet, acidum non
semper rubedinem extrahere, multo minus intendere, quod etiam aliis possumus confirmare exemplis. Nam color ille purpureus, quem grana cochinellae fovent, ab alcati quodam CXaltatur, Obscuratur vero & diluitur ab acido Denique notatu dignum est, quod infusiones omnium fere herbarum ab admixto liquore alcatino intensiorem accipiant vel viridem vel flavum colorem, qui non parum ab acido minuitur & deprimitur. Neque etiam circa colorum doctrinam eorumque cetiologiam id praetermittendum esse arbitror, sulphur, ut chymicorum est sententia, semper fere esse causam colorum, &quia salia, tam acida, quam alcatina, in texturam sulphurum ingentem habent actionem & ingressum, non mirum est, salia utraque haec in corporibus Oleosiis & sulphure foetis, coloribus, praesertim rubicundis, explicandis & exaltandis valde eo se accommoda, siquidem discimus id clare experimentis chymicis; nam omnes spiritus acidi & oleosi, ut tartari, mannae, lignorum, mellis, recentes sit stant, pellucidi & flavi, digestione mox insignem contrahunt rubedinem, ob acidum
350쪽
sis Lip. III. Ops. XVII. Observationes
volvens oleosum principium. Spiritus etiam omnes vinosi& valde oleosin v. g. spiritus cochleariae concentratus, ab instillatione spiritus vitrioli rubescunt. rieque etiam tantummodo olea destillata ab admixto oleo vitrioli in rubicundissimam massam vergunt, sed&, si in spiritu vini soluta fuerint, accedente digestione, idem essicitur. Verum enim vero sicut acida salia in sulphuream masesam penetrant & colorem explicant, ita salia alcatina , quae etiam adunt in sulphurea corpora, idem essiciunt. Sic videmus, solutionem myrrhae a quovis alcati rubicundum contrahere colorem, & spiritus oleosOS &urinosOS, ut cornu cerVi, urinae, sanguinis humani, recentes pellucidos, temporis diuturnitate rubescere. Olea destillata si solvuntur in spiritu salis ammoniaci vinoso, in colore mirum exaltantur.
Observationes & experimenta circa colores, qui ex metallis & mineralibus proveniunt & iis quasi proprii
EI si, ut jam supra monuimus, plurimorum cogniti
ni pateat , variorum colorum generationem ex diversa luminis ad oculum spectatoris pro varia superficierum & pororum , quos attingit, dispositione & textura, refractione fieri , hoc tamen phaenomenon non aeque omnibus constat, colores pro diversitate regnorum, ex quibus materiae coloratZ proveniunt, magis vel minus esse durabiles , adeo, ut ii, qui ex metallis proveniunt, diutius permaneant, nec tam facile permutentur , quam ubi colorum causae ex animantibus vel vegetabilibus fuerunt d sumtae.