Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

dum debitum nacta incrementum cessat augeri L . Praeterea cernimus motus illos & alios , siue generationis , siue corruptionis , siue diminutionis, siue alterationis, siue lationis ; ab interno aliquo

principio prouenire. Imo & omnium eiusmodi

motuum cessationem obseruamus non isinus ab

eodem principio intimo, quam motum ipsum,& illud principium vocamus naturam , per quam inihil aliud intelligimus , quam internum illud. , principium quo res quaevis , cum est & essi e sistit, tum agendi, patiendique,ttem ab iis cessandi. habet porentiam. Res autem quae tale principium

internum habent dicuntur naturales. Qi res I. an natura sit principiu purepassivum. Respondeo negative, quia corpori naturali non minus naturale est agere, quam pati, & mouere se quam moueri a se , ut patet in viventibus , quaeri operationes suas ab interno principio activo naturaliter edunt. Deinde aut volanti comparatae ad , volatum, prout causa illius est, conuenit tota n turae definitio.

Obiicies cum frassen : illud principium motus.

est natura , a quo motus habet quod sit naturalis prout naturale apponitur violento & neutri ; sed solum p(incipium passivum est huiusmodi ; ergo, Tolum principium passivum est natura. Probatur minor : motus ille est. naturalis, qui fit secundum inclinationem naturalem mobilis ; sed a solo principio passivo motus habet quod sit secundum naturalem inclinationem mobilis ; ergo a solo principio passivo habet quod sit naturalis. Probatur

minor, quia quoties passum mouetur a principi passivo , mouetur sec dum suam inclinationem, . quoties vero mouetur a principio activo non moueth secundum suam inclinationem.

Respon

12쪽

Disp. I. De corpore naturali s c. I I

Respondeo : ut motus sit adaequale naturalis,

non solum debet esse secundum inclinationem mobilis , sed etiam secundum inclinationem m uentis. Quis autem concipere potest mobile moueri a principio passivo, non vero ab activo 3 cerre, si mouetur , aliquod agens mouet. Itaque dicendum est, principium, in definitione naturae esse

aliquid abstractum ab activo & passivo, & utrumque sub se competenS.Qnaeres secundo , num ratio naturae conueniat materiae & formae.

Respondeo : donec explicuerimus quid sentiendum sit de materia & forma,dici potest, materiam esse principium passivum, forma vero principium activum & compositum esse principium

adaequatum, atque rationem naturae illis omnibus

diuersimode conuenire. Quoad priuationem , dicendum non est rationem naturae illi conuenire; quia priuatio non existit a parte rei, ut diximus in metaphysica. Nec sibi constant , qui ex una parte ait erunt naturam non solum esse principium motus, sed etiam causam , quia verumnabet influxum , & ex alia asserunt priuationi

conuenire rationem naturae : quemnam enim ii

fluxum habere potest priuatio, quae nihil est, si si

matur in abstracto. Obiicies : dantur naturae quae iunc principium motus in alio ergo haec particula , in quo est, falso ponitur in definitione naturae. Probatur antecedens : ignis producit calorem in alio , ergo est principium motus in alio. Respondeo : distinguo antecedens dantur naturae, quae sunt principium motus in alio prim amo nego, fecundario concedo , primario enim natura

est etiacipium motus tu se .. Dico

13쪽

Dico secundo, ree ius definitur natura, si dira tur ratio artis diuinae rebus naturalibus inserta, . qua ducuntur ad suos fines. Haec definitio est D.Thomae in x. physicorum, lib. I , & 5. Gregorij Nyssem in Exam. citatarum a Campanelia quo stionum Phisologicarum,quaest. .ad I. Explicatur natura hic sumitur physich pro rei enentia, ut a D. Augustino sumitur lib. 2. de moribus Manich. non quidem pro essentia praecise sed ut est participatio diuinitatis operans, ubique eius operatione & imitatione , res enim, Darmis eam habet essentiam, quam sortitur ab ar-tifice Deo. Ideo vis illa rebus indita, qua sunt re operantur, vocatur ratio artis diuinae, siue illius.

expressio; quia proficiscitur ab idea Dei ; sic enim sunt, ut Deus res secit, & sicut natura horologij inon est ferrum, neque rotae,sed illa entitas, & ratio arti; qua construitur in esse horologij. unde ad talem usum deserruit ; sic natura plantae noli

est elementa, sed ars illa ideatis effusa in elementorum concinnationem, talem qua constituitur planta, & non aliud ens , quare forma totius, est natura, & sicut ferrarius non facit diploidem, sic neque planta hominem. Quanta vero aliunde industria suos fructus conficiant plantae, & ania malia batos , palam est y ita ut non immerito naturam, dixerim rationem artis diuinae, siue artem: Dei in materia: natura quippe est principium imnumerabilium , quae sine summa ratione perficie non possunt. Hinc ortum habuit vetus illud pr Derbium, opus naturae est opus intelligetitiae. Arsis igitur nostra imitatur naturam ; lanceas enim facit ars,ut natura spinas natura est ars Dei pa ticipata, atque adeo necesse est ideas ponere,iam artis , quam naturae: sed iam artis est in natura, idea.

14쪽

GO . 'e corpore naturali Oc. I F

idea naturae in Deo. Dixi melius definiti, quia clarius, quid sit,ostendit haec definitio quam prima , nosque ducit ad cognitionem primae causae unde ab antiquis philosophis , Deus dictus est,

ob svri Ubiis, .ut aucem communem loquendi mo

dum facilius intelligas. Aduerte illa dici esse secundum naturam quae

rei secundum naturam conueniunt v. g. productio rosarum verno tempore est rotato secundum naturam. Praeter naturam dicuntur ea quae fiunt non quidem renitente, neque etiam exigente sed veruti permittente natura: sic mare moueri a vento est praeter ipsius naturam. Supra naturam dicuntur quae superant naturae capacitatem & vires saltem in tali circunstantia v. g. visus caeco redditus est aliquid supernaturali homini, denique contra na-turam quae naturae rei repugnant & dicuntur vio

lenta.

Violentum autem communiter dicitur cuius principium est extra , passo non conserente vim et sed ut haec definitio sit legitima haec particula, pasese non conferente vim,non solum negative est i telligenda quasi iussiciat subiectum cui vi s infe tur non cooperati motui violento sed insuper positive & contrariesita ut passum positive renitartiridi agenti extrinseco resistat,alioquin insuso habi- tuum supernaturalium esset violenta. Clarius igia

cur sic desinitur illud quod est a principio extrii seco passo renitente in contrarium qui nisus in contrarium si proprie sumatur importat resiste riam activam qualis est resistetitia canis fune tracti dum nititur fugere; non passivam dumtaxat qualis est resistentia muri impediemis ne ultra Bratergredian

15쪽

M Pbstra Pars prima.

a id sit ars , ct in quo conueniat

cum natura.AD uerte inter cognitiones practicas aliquas

reducere suum obiectum ad prima principia, alias vero minime. Primae sunt scientiae, ut logica , medicina, ethica , secundae vero sunt artes. Ars autem ut est habitus internus & intelle tualis dicitur communiter habitus cum recta ratione factivus , siue habiturum residens in ratione & eam rectificans ad operandum in materia externa , ut ad formandas statuas, ad pingendas imaginesse fabricandas domos , cuius descriptionis examen in disputationem de intellectu remitto , accuratiori enim notitia illius hie non iudi gemus. Aliquando sumitur pro effectu artificioso ad extra producto v. g. pro figura seu forma statuae, domus, &c. & sic sumpta, quid sit, in quaestione

quarta differemus. Natura & ars conueniunt primo , quia utriusque opera procedunt ratis certisque legibus, unde ab aliquibus natura dicitur ars intrinseca rei ad suos ipsarum fines perducens : ars vero dicitur natura extrinseca res ad nostros 'fines perducens. Secundo, sicut agens naturale producit effectum sibi similem ratione formae suae di, ita arti sex assimilat opus formae intelligibili, siue exemplari a se concepto ; unde sicut effectus naturalis,antequam habeat esse actuale,habet virtuale in ca sa, ita artificialis habet esse ideale in artifice. iTertio sicut ars naturam , ita natura Deum t et iupponit;

16쪽

Disp. I. De corpore naturuli Sc. I s

supponit ; sicut enim ars nihil essicit nisi simpeditato sibi composito physico, ini quo artincto- lana formam concinnet: ita natura nihil gignit

visi e praeiacente materia a Deo creata, in quam naturalem formam inducati: sicque res exeunt, Deus proserit ex nihilo natura TX ente in pomicntia , ars ex ente perfecto : Deus creando, natura gignendo , ar o reneiad' concinnandove.Qxiarto, tam ars quam natura sensim proficit& ab imperfectoribus assi perfectiora procedit,ars

enim v. g. pictoris, primo susceptum opus leuiter adumbrat, tum colorum varietate distinguit tapaulatim perficit, natura item in essingendo foetu

mitio rude aliquid sine membrorum distinctione exhibet, sed sensim perficit.

Quinto, ut riatura artem diuinam , ita ars humana naturam, quoad fieri potest , aemulatur. Sic dicitur ars ex piscium pinnis efformare re mos didicisse, ex cauda vero gubernaculum, simiaque naturae appellata est, sunt aliquae aliae coneuenientiae , sed hae sunt insigniores. Natura & ars differunt primo, quia ars res non veras efformat: unde picturae ab aliquibus dicta:s sit vigilantium insomnia. S cundo, quoties ars & natura ad opus aliquod faciendμm conspirant, ars perficit naturam arsque tenet locum lucis & regulae. Tertio, ars incipit ubi natura desinit , quia

sit ponit opuS naturae..

Quarto, ars in externa superficie versatur, natura vero in abditioribus elaborandis occupatur. Unxs an natura sit uobilior arto vel e contra

- Respondeo iraturalia & artificialia posse fumi vel disiunctim vel coniunctim , si disiunctim, nam Tuam nobilior atte 1 si coniunctim , ars es nori

17쪽

roi Phyrsica Pars prima

bilior natura vel clarius , artefactum est nobilius opere naturae , quod forma artificiali perfici tur. Prima pars patet, quia natura est substantia. . iars vero est tantum accidens. Secunda etiam patet , quia scilicet includens est nobilius incluso;, i

DIco primo, ars modificare potest operaticio r

nes naturae. . . ...

Probatitur modificare operationes naturae nihil est aliud quam efficere ut hoc vel illo modo fiant. Atqui hoc potest ars respectu operum na- turae. Probatur minor et saltatio est opus naturae sed ars modum concinnum addere potest, ita ut fiat ad numeros , ita potest ars dare figuram x rundam , ex qua sevitur maior motus vel , citas. 2Dico secundo, ars potest opera naturae emere applicando activa naturalia passivis. Probatur, applicare activa naturalia passivi nihil est aliud, quam cognita virtute agentium i agentia applicare subiectis in quae agere possint.& nouam inducant formam. Atqui hoc potest tars, sic enim apes producuntur in mortui , uis, iventre, si fimo tegatur. Sic medici applicando rum virtutes naturales laridum atque plantarum rest, (tuunt sanitatem. Src magi Pharaonis Exod. T. hserpentes exhibuerunt non adumbratos sed veros i et setitit D. Aug. 3. lib. de Trin. c. . & in lib. M. Gq. quaest. Tt . id autem fuit factum arte daem' hilum qui collegerunt varia semina, de collem A: iuersa

18쪽

, D p. I. De corpore naturali Oc. I

tarsa materia illa semina putrefacta sunt & se pentes loco virgarum repserunt. sDico tertio, non videtur impossibile fieri verum aurum Chymicae artis opera. Probatur: angeli naturali cognitione perspectum habent quam materiam , & quam qualitatum temperationem veri auri generatio requirat. Igitur si omnia inuicem rite componant & tempestiue applicent, legitimum aurum perferent, i cui & veros serpentes. Poterunt autem angelitate secretum aperire hominibus : vel etiam poterit fieri ut aliquis homo verum methodum inueniat post longum exhantiatum laborem & post repetitas experientias. Confirmatur ex eo quod quamplurimi asserant Lullium veram methodum calluiue & verum a rum effecisse; & quamvis nullus adhuc artem illam inuenisset, nox sequitur nullum unquam inuenturum 3 praesertim cum multa in dies hominum solertia & industria inueniantur superioribus saeculis ignota vi usus tormentarij pulueris P pyxidis nauticae, ars Typographica, &c. Objicies : forma auri non inducitur nisi vi caloris aetherei, & a sole praesertim dilapsi ; ergo

arte chymica , quae utitur tantum calore elememtari, non fiet nisi aurum adulterinum. Respondeo calorem aethereum & clementarem esse eiusdem speciei, atque adeo nego consequentiam.

Objicies secundo: vendere illud aurum Chymicum pro vero est damnatum ab Ecclesia in Extrau. cap. spondet. Vbi etiam declaratur vendentes teneri ad restitutionem , ergo EccIesia non censet posse fieri verum aurum arte Chymica

Rei pon

19쪽

Respondeo Ecclesiam ideo pio hibuisse vende re illud aurum chymicum , quia raro fit verum

aurum, sed tantum ementitum &. apparens quod

vim ignis sustinere non potest , quare perieulosa

est illa ars dum aurum tentat conficere. Dico quarto, neque ars, ne tueartificialis se nia, aliquod naturae opus, vi sua, efficere valet.PIObatur: ars non aliter concurrit cum artifice

quam dirigendo , hoc est , tradendo regulas operis faciendi. Deinde artificialis forma ex se nu Iam vim habet aliquid producendi, nihil enim aliud est, ut mox probabimus, quam compositio, ordo , & figura, seu modus quidam ac determia natio quantitatis , quae ex se etiam ignaua est. Objicies: Daedali statuae teste Aristotele huc illucque sponte discurrebant, item columba A chytae lignea volabat, &c. Respondeo haec omnia suisse opera artis ; sed

motus non proueniebant ab arte sed a natura, sicuti videmus in horologiis , quae libratis certaxatione ponderibus , cientur vel mouentur a I mina Chalybea violenter complicata & paulatim sese explicante. Itaque ars motiones illas non efficiebat, sed modificabat & attemperabat. Objicies secundo , quaedam artes possunt efficere effectus ad quos natura non potest pertingere , ergo a fortiori eos quos natura edere potest. Probatur autem exemplo imaginum astronomicarum quarum vi multa supra ordinarium

naturae modum efficiuntur.

Respoudeo illas imagines vi ma nihil essicere,

sed tantum ad summum modificant astrorum influxus ; sed cum talia narrantur , cauendum estne sabulae pro veritate nuncientur,& ne tales effectus ad Daemonum praestigias pertineant.

20쪽

DIp. L. De corpore naturali Oc. I

In quo consistat forma arti cialis.

Quaestio non procedit de illis artesectis , re

pectu quorum ars nihil efficit, sed agentat naturalia dumtaxat applicat; quales sunt pulli ex ouo per calorem ignis in furno temperatum editiis sed de artefactis proprie dictis v. g. de si Metua, pictura, &c. circa quam quaestionem. i Plurimi ex recentioribus docent, figuram esse entitatem aliquam superadditam , modum saltem aliquem distinctum totaliter ab entitate rei figurata .

Contra : talis modus esset omnino superfluus si daretur, ut patebit. Deinde quaenam esset causa talis entitatulae, primo non ars , haec enim existit in mente ; ergo non habet approximationem necessariam ad pro ductionem talis entitatulae ; nec emittere potest

ex se virtutem aliquam cum sit spiritualis s est enim habitus intellectus , ratio a priori est quia ars non dat virtutem physicam ad concinnandos , v. g. colores in tabula ; sed virtutem physicam motivam, manus solum dirigit, dictando ubi eos debeat collocare. Sicut qui me docet , qua sit eumdum Tolosam, non dat mihi virtutem physicam ad deambulandum , sed solum osteudit qua

parte illam debeam exercere. Secundo , non artifex , hic enim dumtaxat co-sores apponit in tabellis 1 at per talem appositionem non producit entitatulam aliquam de novo;

alias qui ad cumulum lapides , poma , congregaret, simile produceret, quod nullus dicet. In statuis

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION