장음표시 사용
41쪽
o T sica Pars prima. v EST Io III. Eomodo materia prima dicatur pura
Suppono primo, potentiam aliam esse activam,& aliam passiuam; activa est virtus causae id nea ad producendum effectum, v. g. quando arbor producit fructus suos, exercet potentiam suam . activam. Potentia vero passiva est capacitas ad re- ,
cipiendum , &est vel physica , vel metaphysica. I Physica est capacitas ad recipiendum in se physice aliquam formam,v. g. cera habet capacitatem
ad recipiendum in se physice figuram hominis, ideo dicitur habere potentiam physicam ad illam Metaphysica est capacitas ad recipiendum meta- physice aliquod esse, & quidem vel esse simpliciater , & dicitur potentia metaphysica obiectiva, v. g. Antichristus habet potentiam metaphysicam obiectivam ad essendum , siue existendum , quia non repugnat eum accipere esse simpliciter, cum nullum habeat: vel illussi esse, quod recipitur, est tantum esse determinatum , di tunc illa potentia retinet nomen potentiae metaphyccae sine addito, T. g. genus est potentia metaphysica, quia potest recipere aliquam differentiam , quae ipsum determinet , animal ex se est indifferens , ut dete minetur per rationale , vel irrationale, ut diximus alibi. Suppono secundo,potentiam dici puram, qua do non est coniuncta cum actu , sicut dicitur liquor purus, quando non ei admiscetur alius, Maurum dicitur purum, quando non ei admiscetura acutum, ita potentia, v.g. physica, dicitur pura,
42쪽
i I. De eorpore naturali Sc, AI
quando nullam habet in se formam per quam actuetur. Igitur ritur utrum materia sit pura potentia. De . potentia activa hic non videtur esse quaestio, paulo infra illud examinabimus , nec de potentia passiva physica ; constat enim nullam ex se habere formam , ut sorma sumitur hic pro principio
corporum naturalium, si enim haberet ex se formam, non esset materia prima, sed materia secunda , vel si ipsemet esset forma , debetet fieri ex subiecto,quod impossibile est. Neque quaestio est de potentia metaphysica ad recipiendum esse determinatum : nam habet genus & differentiam, ut constat ex definitione,atque adeo non est pura potentia metaphysica. aestio igitur est de potentia obiectiva, utrum scilicet ex se habeat propriam existentiam , an vero tantum existat per
Dico : materia prima, in quocunque consistat, existit per suam propriam existentiam, & non per existentiam formae. Probatur : existentia & essentia physice , sunt unum & idem ; atqui materia non habet suam essentiam, & entitatem a forma , ergo neque exis: stentiam. Probatur secundo, si materia existentiam acciperet a forma, toties materia corrumperetur quoties mutaret formam, cum illud corrumpatur quod amittit existentiam , at hoc repugnat sententiae omnium pkilosophorum,qui dicunt materiam esse ingenerabilem & incorruptibilem. Probatur tertio, cum materia si subiectum, ex quo foris a materialis educitur , necesse est eam existere saltem prius natura , quam forma ex ea educatur,ac proinde habere debet existentiam ii
43쪽
dependenter a tarma. Confirmati r: vel forma,
educitur ex materia existente , vel non existente:
hoc posterius dici nequit, quia res non existens est nihil, atque adeo forma e nihilo educeretur, quod absurdum est , ergo prius verum est , sicq emateria existit ante formam.
Obiicies primo , cum Thomistis: materia alis Arutotele dicitur ens in potentia , quod recipit suum omnem actum a forma ; atqui existentia est actus ; ergo materia ex se non habet existentiam, sed illam recipit a forma. Respondeo distinguendo: materia ex se est pura potentia physica, saltem quoad formas mixtorum , quatenus ex se nullaria formam mixtorum habet, concedo ; pura potentia obiectiva nego:
alias ex se nihil esset ; sed nihil non potest esse
subiectum formarum;ergo materia ex se non posset esse subiectum formarum. Obiicies secundo, forma est quae dat esse rei, ex Aristotele ; ergo materia habet esse, seu existe tiam a forma.. Respondeo : in definitione sormae si esse, i
mitur pro essentia , ita ut sensus sit compositum naturale in tali, vel tali essentia constitiit per for- imam ; qui a materia in omnibus mixtis sublunaribtis est eadem , sed forma eam determinat, ut sit equus, leo, &c. Obiicies tertio , materia ex se est prope nihil, ergo ex se non habet existentiam. Respondeo me mirari, quomodo prope nihil dicatur ab iis etiam,qui praedicant eam eue inge-netabilem & incorruptibilem ; maxime ab Aristotele , a quo dicitur esse aeterna, & est subiectam . quod sustentat omnes tarmas , & sine quo omnes materiales formae pereant necesse es . Deinde ex
44쪽
Diss. I. De corpore naturali Oc. s
i eo quod non sit nihil, lde tantum si prope nihil , . sequitur habere existentiam ; si enim non haberet existentiana,non esset prope nihil, sed esset simpliciter nihil.Obiicies quarto , existentia est aliquis actus, sed omne quod habet actum ponitur in aliquo praedicamento , ergo quod habet existenti a ponitur in aliquo piaedicamento, sed materia in nullo praedicamento ponitur; ergo nullum habet actum etiam obiectivum , atque adeo non habet existentiam. Respondeo: materiam poni in praedicamento substantiae ; est enim substantia incompleta , &i quamvis aliquis nollec reponere materiam in praedicamento substantiae, non bene constitueret praedicamenta; praedicam .ia enim debent complecti cunnia entia. v s T I O IV. l:
Quid sit priuatio, ct quomodo dicatur esse principium.
DRinatio sumi potest,vel physice, vel metaphyrum 1 sice ; si metaphysice , siue abstractive sumetur,
ut sumitur hic ab Aristotele , est carentia formael in subiecto apro ; importat enim aptitudine imi fulgiecti , ali digerentiam purae negationis, quari licet subiectum connotet , non tamen conDOP t
aptitudinem subiecti ad recipiendam talem formam. Si vero sumatur physice , nihil est aliud rem ipsum subiectum sine forma, ut diximus in metaphysica. His positis Dico primo, priuatio metaphysice & abstracte sui lipta est princapis in generatio nis lamp(ae,pIO Ut
45쪽
cst mutatio, in primo instanti suae desitionis , seu
cum primum incipit desinere esse. Probatur primo, generatio sic sumpta est transitus a priuatione formae ad formam , ergo mutatio in suo conceptu formali includit . priua
Probatur secundo, generatio sic sumpta differta conseruatione, sed non per aliquid aliud , nisi
quod mutatio importet priuationem formae immediate praecedentem tanquam terminum a quo. Obiicies primo, non ens non potest esse princia pium, sed priuatio est non ens. Respondeo: dist. maiorem, non ens non potest esse principium physice influens, concedo: primcipium constituens ens aliquod successivum,nego. Eras Petri , v.g. ex xo. annis elapsis constituitur, momento quo existit, & tempore futuro quo victurus est, sed praeteritum & futurum sunt,non
Obiicies secundo, quod est principium intrinsecum debet esse eo instanti quo principiat ; at priuatio non est eo instanti quo principiat ; ergo non est principium intrinsecum. Respondeo: dist. maiorem, quod est principium
permanens, concedo. od est principium terminatiuum, nego. Privatio autem est tantum princi, pium terminatiuum , alicuius successui, generationis , scilicet, ut est mutatio, cuius partes, aut
quasi partes simul esse non possunt. Dico secundo, priuatio physice sumpta,non est tertium aliquod principium. Probatur: priuatio, sic sumpta, nihil est aliud
quam materia, sine forma; sed materia sine forma non est tertium principium distinctum a materia ipsa , ergo,&c. minor patet ex abiurdo : nam materia
46쪽
D F. I. De corpore natuin is c. As
teria bis principiaret. Primo, sub nomine materia,& secundo, suh nomine priuationis. Denique ita censet D.Bonau. lib. 2. dist. I.dub. 3. VasTio V.
FOrma generaliter nihil est aliud quam actus,& perfectio Graece in Sumitur autem variis modis. Primo, pro pulchritudine , unde pulchra dicuntur formosa. Secundo, pro intelligentiis ; unde Angeli dicuntur formae separatae, immateriales, completae , actus puri non potentes cum materia commisceri. Tertio , pro perfectione accidentali, v. g. albedo dicitur forma accidentalis papyri. Quarto, pro perfectione materiam primam astiante in ordine ad compositum; hoc modo sumimus in ista quaestione. . Dico primo, forma metaphyuce & abstra sumpta recte definitur, actus primus substantialis corporis naturalis. Explicatur: dicitur actus, quia materia ex sese ad omnem prorsus formam indifferens est , & indeterminata, & in potentia ad quodlibet;per sormam autem actuatur, siue determinatur,dc in certam aliquam speciem reducitur, ut ait Titelm. de principiis , lib. I. cap. 11. & 13. inde forma diacitur communiter illud quod dat esse rei, hoc est, reducit materiam ad aliquam certam speciem corporum,& sic dat esse specificum. Dicitur substantialis,quia actuat materiam in ordine ad compositum s quare licet communicet materiae esse accidentaliter, compQ sito tamen dat esse substantialiter & euentialiter, c. sic distinguitur ab accidentibus
47쪽
dentibus,quae actuant tantum in ordine ad operationes. Dacitur actus corporis naturalis, siue corporis quod fit per generationem,& sic distinguitur a formis simplicibus, siue intelligentiis. Demum dicitur actus primus. tum quia primario intenditur a natura : tum quia est illud quod nobilius est in composito , & est de essentia , & per hoc distinguitur a modis substantialibus, qui non sunt actus primi; supponunt enim formam, quae constituat essentiam. Obiicies: forma non recipitur,nisi in materia affecta quantitate aliisque accidentibus ; sed haec
accidcntia sunt actus , ergo forma, non est actus primuS. Respondeo formam esse actum primum in intentione, licet non sit primus in executione. Instabis : cum nihil sit prius in re aliqua quam essentia illius, quae est forma , ut ait Aristoteles t. physic. cap. 3. text.18. necesse est formam esse actu ri primum, non modo quoad intentionem, sedebiam quoad executionem Respondch: hoc verum esse de forma collata cum composito naturali, siquidem tale compositum non est, nisi forma aduenerit, adeoque forma est actus respectu compositi absolute primus. Si tamen forma conferatur praecise cum materia, sic fatendum est eam non esse actum primum quoad executionem,quia forma non recipitur in materia omnino nuda, sed aliquibus accidentibus & di positionibus affecta. Huc usque couenimus manusque iRngimus cum communi Neotericorum, sed tota difficultas est in
cxplicando,quid sint illa principia physice sumpta hic enim opus', hic labor est , &. quia res est maximi momesti , ideo iustituendus est.
48쪽
Disp. I. De corpore naturali Sc.
ARTICVLVS I V. De principiis phst sice sumptii.
VNum quodlibet potest & metaphysice , dc
physice considerari, ideo cum superiori quaestione de principiis inetaphysice sumptis egerimus , de illis physice sumptis disseremus ; sicut enim ab eo qui iam pronuntiauit , materiam domus esse illud ex quo inexistente fit domus , formam vero esse actum, quo tale subiectum ad esse domus perficitur , quaeri potest, qui hysice sit illud ex quo inexistente fit domus, &respondere debet este ligna, caeriuenta, lapides , formam vero esse illorum omnium ordinationem,& dispositi'-nem secundum regulas artis : ita adhuc inquirere debemus in quo physice consistat materiata forma. De priuatione nihil hic agemus , quia de illa physice aumpta sussicienter egimus in metaphysica , & in conclusione secunda quaestionis quartae superioris articuli.
i docent continuum constare ex nari Ious in infinitum diuisibilibus , docere et sum e-benc , materiam primam este substantiam in infinitum diuisibilem sed infra lassici mier haec sententia refutabitu ut autem stabiliatur innientia nostra praemitti d. bet sequens conclusio. Dico
49쪽
Dico primo , non repugnat dari atomos , siue puncta physica , & de facto dantur. Probatur primo , renchum physicum est indiuisibile extensum impenetrabiliter;atqui hoc non
repugnat , ergo atomus non repugnat. Probaturnianor, non repugnat aliquid esse indivisibile &extensum impenetrabiliter, nam angeli sunt indivisibiles & extensi seseque possunt ad libitum
impenetrabiles reddere ; ergo sine contradictione & repugnantia concipi potest substantia corporea indivisibilis & extensa& impenetrabilis , atque adeo potest dari atomus. Dices angelos esse spirituales , at vero puncta physica sunt res materiales & corporeae;vnde non valet consequentia , alias nullum esset discrimen inter substantiam angelicam & materialem. Respodeo res corporeas differre a spiritualibus, . in eo quod corporeae vel habent partes integram lcs quibus constant, vel sunt earum primordia &- radices totum integrale constituere natae , quod
non convehit substantiae spirituali. Deinde distri, men est, .quia angeli sunt penetrabiles vel impenetrabiles ad libitum; at non sic puncta physica sunt enim impenetrabilia naturaliter, quid autem mirum, quod rei materiali indivisibili conced
mus extensionem, cum in sententia Complutentium, Matthat de aliorum Thomistarum , quam sententiam Conimbricenses ut probabilem tuentur, animae animalium perfectorum sunt simpl. ces , indivisibiles & extensae licet materiales 3
Probatur secundo , materia, secundum omnes
Peripateticos, producta est per creationem,ergo constat ex punctis physicis. Probo consequentiam, sola puncta physica sunt termini creationis, quae terminatur ad res corporeas ; illud enim est
50쪽
Di De corpore naturali es c. o
terminus creationis quod sit ex nihilo Matqui s la punci a physica fiunt ex nihilo, non vero continuum ; ergo sola puncta physica sunt termini creationis, quae terminatur ad res corporeas. Probo minorem, continuum est compositum sed compositum non fit ex nihilo i ergo non est te minus illius creationis. Probo minorem, quod fit ex partibus & resoluitur in partes non fit ex nihilo ; atqui omne compositum fit ex partibus di in partes resoluitur; ergo materia, ut est terminus creationis , nullam admittit resolutionem; atque adeo est incapax diuisionis. Q ita vero ea puncta non possunt esse simul incapacia extensionis, sic non possent constituere materiam extensam, necesse est ut sint simul incapacia diuisionis Si filmul extenta. Demum cum creatio non sit modus distinctus realiter , non potest una creatio esse plurium simul per modum unius , sed distincte quaelibet singularis creatio est rei creatae sin rutaris, ac determinate tot sunt creationes ex pacte termini, quot sunt creatae partes materiae , ergis
cuiusibet puncti physici determinata pariter sunt
in se ipsis attributa omnia;ergo dc extensio tauth vel tanta, ut Deus nouit., Dices,potest Deus creare totum, licet ante nuI-las creaverit partes, aut puncta; ergo totum erit terminus creationis.
Respondeo distinguendo, potest Deus produ-
me totum nulla praesupponta partium antecerasione temporis, concedo; naturae, nego.Qu ia par res natura Praesupponuntur toti. Quare totum erit creationis, non ut sic , & ut totum est; sed ratione punctorum ex quibus constat. Objicres et omne en3 extensum est qu tum 5