Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

nandus sit, quum jam ipsius verbo tam aperte repugnet. Quare h ab illa voragine plebem educere eit animus, exemplo Apostoli utendum est. Ubi enim agit de restituendo vero usu Cinnae Domini apud Corinthios, ut quM obrepserant additamenta, valere

jubeat semel: God, inquit, accipi a Domino, hoc iradidiviobis Inde colligenda generalis doctrina, quum de Iegitima r formatione dc quae Deo accepta sit, agitur, ad ipsum purum putum Dei verbum redeundum nobis esse. Quot enim supererunt mixturae ex hominum ingenio prolatae, totidem extabunt polluritiones, quae homines di tirabant a rectro eorum usu, quae Dominus in ipsorum salutem instituerat. Proinde dum istiusmodi seniatina ex parte tantum eXhauritur, res suo loco vere restituta dici non potest, ubi Christianismus larvatus pro sincero & nativo de. prehenditur. Atque illud a me ideo dicitur, quod multos longe aliter judicare intelligam: tolerandos nempe esse abusus, neque attingendos, dummodo crassissimae corruptelae sublatae dici pos- sint. Atqui ex opposito ipsa experientia edocuit, quam fertilis sit mendaciorum seges, humanum ingenium: ut vel minutulis granis conspersum, in altissimum cumulum assurgat, uti totum natura eo ferri constat. Longe alia vero est ratio, quam tradit Scriptura. David enim de idolis agens, ne ipsorum qimem nominis se recordaturum testatur, ut .ostendar suam illa liui omnibus modis detestanda judicet. . Pr ertim ubi attendimus, quam graviter eo nomine peccaverimus in Deum, quum in ignorantia versaremur, illud nos tanto magis serio assiciat oportet, ut ab omni Satanae sermento quam longissime pedem reseramus. Quid enim illae ceremoniae aliud fuerunt, quam totidem lenocinia, quae miseras animas ad malum perducerent; uti ad ipsas illaqueandas omnino positae eranti Iam si de cautione agitur, monebuntur homines scilicst, ne ad illas nunc impingant, quum superioris vitae peccata n Ac in parte illis retegentur. Quis tamen non videt,

obdurari ipsos nihilominus, nihil ut infelici illa cautione obtineri possiti Quare si quid istiusmodi intactum relinquetur, certissimum erit gravioris obfirmationis in malum tamentum, idemque velamen appositum, ne sincera doctrina quae proponetur, admit

712쪽

tatue ut par est. Fateor quidem modemtioni locum esse oportere, ut extremitates nimis abscisae neque hic utiles sint, neque simpliciter usurpandae, adeoque ceremonias ipsas ad usum de captum populi esse accommodandas: sed non minus constanter assirmo, videndum esse, ne sub illo praetextu toleretur quidquam quod a Iatana vel Antichristo prosectum sit. Quo pertinet illa Scripturae loquendi ratio quae in historiis regum Iudii non uno loco extat, in plerosque nempe, qui quum idola sustulissent, omnia tamen ad vivum non resecuerunt: hanc, inquam, illis aspergit notam, quod nihilominus excelsa quae nos sacella dictismus, ic loca illa stultae devotioni dicata non abstulerint. Quum igitur eo usque te Deus provexerit, Amplissime Domine, da operam obsecro, ut veri templi ipsius Resormatoris nomen refe- .ras, ac secutim hoc sub Rege nepote tuo, piissimi Iosiae seculo responvat: atque ita omnia suo loco reposita cures, ut Rege deinde una sollicitudo ordinis bene politi conservandi maneat. Proseram tibi istiusmodi corruptelarum exemplum, quod instar fermenti esse possit, quo massa integra sanctae Coenae quodammodo acefieret. Audio recitari istic in Coenae celebratione oratio nem pro deiunetis: neque vero hoc ad Purgatorii Papistici approbationem referri satis scio. Neque etiam me latet proserri posse antiquum ritum mentionis defunctorum faciendae, ut eo modo communio fidelium ovanium in unum corpus conjunctorum declaretiiu: sed obstat invictum illud argumentum, nempe Coenam Domini rem η o sacrosanctam esse, ut ullis hominum additamentis eam conspurcare sit nem.

Praeterea, ubi Deum invocamus, non est indulgendum nostris affectibus, sed potius regula illa retinenda est quam tradit Apostolus, ut verbum Dei pro fundamento habeamus: illa vero deis

functorum commemoratio, quae ipsorum venerationem vel comis

mendationem conjunctam habet, non respondet uerae ac legitimae recte orandi institutioni, ac proinde assiimentium est, quod in Coena Domini nullo modo serendum sit. Sunt & alia non perinde damnanda sertasse, sed tamen ejusmodi ut excusari non possint, chrisma videlicet & unctionis cerimonia: squidem

chrisma illud inventio est frivola illorum qui jam olim in Domini instiis

713쪽

iustitutione per ignorantiam non acquieverunt, & qui novo illosgno Spiritum sanctum in Baptismo ita sibi repraesentandum duxerunt, quasi aquae signum ad illud non sufficeret. Extrema

unctio vero ab illorum inconsiderato Zelo emanavit, qui Apostolos aemulari voluerunt, quum eodem cum ipsis dono non pollerent. Quum enim Apostoli oleum in aegrorum sanatione adhibuerunt, illud eo pertinebat ut sanationis miraculum ea tessera quasi exhibitum obsignaretur. Cessante demum miraculorum dono, usum quoque externae illius unctionis cessare oportuit. Quamobrem illa omnia abscindi semel praestiterit, ut nihil in Ecclesia Dei usurpetur, quod non re ipsius verbo consorme sit, & ad

clesiae aedificationem pertineat: ita vero tolerandi iunt infirmi ut & confirmentur sensim & ad meliora promoveantur. Neque interea stultis immorandum est, ut illis sitisfiat, quibus hoc vel illud arridet simpliciter, quum nulla idonea causa subesto Scio qua consideratione plerique ulterius progressi non sint: quia nempe veriti sunt, ut major rerum mutatio rerri non posset, 'praesertim ubi vicinorum ratio habenda visa est, quibuscum pax fovenda esset connivendo ad plurima. Habeat sane hoc locum in rebus istius vitae, in quibus licet de jure suo tantum remittere, quantum pacis studium & amor requiret. Atqui alia prorsus est ratio regiminis Ecclesiae quod spirituale est, in quo ninil non ad Dei ve sum exigi fas est: non est, inquam, mes ullum moris talem quidquam nic aliis dare, aut in illorum gratiam deflectere, quum non alia res Deo magis invisa sit, quam ubi humana illa nostra prudentia calculum hic suum apponere audet, ut vel moderemur vel rescindamus vel retro Mur praeter ipsius unius caeleste arbitrium. Ergo nisi illi displicere volumus, ad omnem camis intuitum oculi nobis semel claudendi sunt: ec quod ad pericula attinet, quae instare videbuntur, sic illa nobis declinanda erunt, quantum erit in nobis, ut tamen a recta via discedere semis Per sit neru. .. Extat Domini promissio, qua se nobis adfuturum statuit rectam insistentibus viam: superest igitur hoc unum, ut partibus nostris strenue iungendo, eventum illi commendemus. Neque enim aliunde est, quod sapientes hujus seculi suae spes Bustrantur ut plurimum, quam quod Dominus recedit ab illis,

714쪽

22s. quatenus ipsius auxilio dissi si sese ad media obliqua & quae Deo

minus probantur convertunt. Quare si Dei ipsius potentiam a nobis stare volumus, sequamur simpliciter quod jubet: atque inprimis hoc fundamentum statuendum nobis est, Resormationem Ecclesia: lingulare manus ipsius opus csse, ut hac in parte homines sese Alli in solidum regendos tradant: quodque etiam majus e it, solere Dominum ut plurimum, tam in restituenda quam in conservanda Ecclesia sua operari ratione quadam plane admirabili , dc quae omnium hominum captum omnino superet. Pro inde nullam rationem sinere opus illud reformationis Ecclesiae ad humani sensus modulum exigi,. dc quod caelcite est, ad terrae dc mundi formam compositum habere velle. Neque tamen ita exclusam rectam illam prudentiam velim, cujus maximus hic qui- .dem est usus, ut non appositae rationes ineantur, ne in hanc vel illam 'rtem nimis propendeatur, dum omnes Domino lucrari volumus: sed prudentiam hic spiritus non carnis regnare cupio, dum os Domini interrogabimus, ac precabimur ut nostro sensu. valere jussis, unus ille nos in omnibus dirigat atque perducat. Ubi nos ita geremus, facile erit ansam praecidere variis tentationibus, quae nos in medio cursu remorari possent.

Tu igitur, Amplissime Domine, uti feliciter illam Christianismi restitutionem integram in regno Angliae instituisti, non innixus tibi, sed potenti Dei Danu, quae te hactenus sustinuit&mirabiliter confirmavit, sic etiam in eadem illa fiducia tibi persendum esse existima v Ac sane quum Dominus ipse tot passim 'rincipatus sustentet sua providentia qui tamen ipsi adversantur, multo magis illos respiciet, qui εc in illum sunt defixi & toto suo

conatu supremum illum herum sibi asciscere cupiunt. Venio ad tertium caput, quod est tum de vitiis coercendis tum des Malis comprimendis. Ego vero non dubito, leges dc edicta posita istic esse, quae recta & laudanda sint, & quibus pi pulum in honestis moribus contineri conveniat: sed ingens ita quam in mundo animadverto, me cogit, ut te hic etiam appellem , ut in illud incumbas ut homines sub bona & honesta disciplina habeantur. In primis ut Dei honorem in eo asseras dum illa crimina ulcisceris, quorum persequutio apud homines insuper haberi F f solet.

715쪽

solet. Ruum enim surta, caedes, rapinae severissime plectantur

quia ad homines injuria pertineat, connivetur interea ad scorta tiones, adulteria, ebriositates, blasphemias nominis Dei tanquam ad res licitas, aut non ita graviter vindicandas. Ataui Deus longe alifer iis de rebus pronunciat: ollendit enim quam

pretiosum ipsi sit nomen suum, dum apud homines proscinditurta pedibus proculcatur. Neque vero fieri potest, ut tam horrenda probra diutius inulta sinat: nam & ex Scriptura collissi potest, vel una tantum Benhadadi & Sancheribi profanorum re gum in Deum contumelia, horrendum Dei judicium ipsos cum suis omnibus tantum non adobruisse. Et quod ad adulteria atti- Christiano nomine censemur. in 1llis vindicandis, Ethnicis ipsis longe molliorcs deprehendi, quum adeo joco etiam ejusmodi scelera transmittantur λ Tanti est scilicet sacrum ipsum conjugium, imaginum sinquam illae, vivam 1a a mimae nostrae cum Dei Filio conjunctionis impune pollui L, F. supra alias humanas omnes Consoederationem perfidissime diffringit scortationes vero si Apostolum audimus non alio quam totidem sacrilegiorum loco habebimus, quatenus templa Dei, nostra corpora nimirum, manifeste ita polluta. λὴ indignissime abscinduntur. Unde de

illud subsicit , Scortatores & ebriosos ad Dei regnum non pertinere: ut dc istorum commercium fidelibus nominatim interdicax ex quo consequitur, in Ecclesia Dei tales ferri nullo modo oportere. Atque his omnino malis accepta serenda sunt flagella DTmini quibus orbis terrarum concutitur: fit enim ut dum enormia alta scelera homines inter sese condonant, manum Dei vindicem

in teipsos accersant.

Quamobrem ut Dei iram averti procures, a te peto, Amplissime Domine, ut serrum hac in parte serio adhibeas. de

que operam qui se istic Christianos profitentur, illud de

mum reipsa moribus, qui sanctae vocationi respondeant exprimant atque commonstrent: quemadmodum enim Doctrincipsa est instar animae ad Ecclesiam vivificandam, ita etiam Di sciplina & vitiorum correctio nervorum loco haberi debent quibus corpus integrum ac vege. um foveatur atque conserve '

tur.

716쪽

eur. Episcopi & Parochi in illud praecipue intenti sint, ne

Coena Domini polluatur, si ad illam ii admittantur quorum vita propter scandala male audiat. Te vero pro eo in quem te Deus evexit loco curare in primis par est, ut alii omnes subditi pro suo quisque loco dc vocatione manum operi admoveant, singuli partes si s impleant, ut ordo legitime positus perinde etiam observetur. Hic vero, Amplissime Domine, in excusanda epist lae prolixitate non ero prolixior, neque valde deprecabor offensionem quod ita aperte animi mei sensum tibi aperuerim: confido enim exploratum esse tibi animum meum pro tua prudentia; ac pro eo usu Scripturae quem habes, facile agniturum ex quo fonte hauserim, quae superius comprehensa a me hic habes. Quare non est quod metuam, ne fastidium tibi attulerim aut importu- . ruus egisse videri possim, ubi ostendi pro mea tenuitate sincerum illum assectum, qui eo fertur unice ut Dei nomen per te semper quam amplissime glorificetur. Hoc ab illo supplex in dies pollula, ne precor, ut sua in te dona cumulate adaugeat, suo te Spiritu in vera & invicta constantia confirmet, tueatur & sustineo Contra omnes adversarios, te tuosque praesidio suo rugat, tuam illam administiationem ita prosperet, ut Regi argumentum inde extet ipsius concelebrandi, cui tam opportunus dc sui rector Ecregni in illa aetate contigerit. Tandem igitur perquam demissisisme salute a me tibi adscrina, finem scribendi finiam. Genev

ah. Octobris. M. D. X L V III.

Excellentiae deditissimus

717쪽

Num. XLI.

EDUARDI VI. Regis

Fragmentum sa) de Resormatione abusuum &c. REgni hujus administratio in duas partes distincta est, una est Ecclesiastica, altera vero Temporalis. Ecclesiastica consistit in verbi Divini propagatione, Populum in precibus&Disciplina exercendo. Uerbi Divini propinatio consistit in Doctorum ec Spiritiialium Ministrorum sana Doctrina & laudabili exemplo , Quemadmodum enim bonus Colonus agrum suum bonum & uberem reddit, se etiam verus Concionator, Doctrina& Exemplo, Dei Verbum hominum mentibus imprimit Ec inserit, ita ut tandem foecundi evadant. Preces etiam ad Deum indesinenter tum a populo, tum ab Ecclesiae Ministris fundi debent, ut Gratiae ejus auxilium est quantur. Hujusmodi autem preces accurato primum examine evulgari dc ab erroribus repurgari convenit, deinde populus ad illas audiendas continuo sollicitandus. Quoad Disciplinam, optimum esset eam acriter exerceri, &eos qui notabili scandalo sunt, dejerando, luxuriando, Dei verbum negligendo, aliisve hujusmodi vitiis, debitas luere poenas: Eo que tandem quibus incumberet munus hanc disciplinam adminiurandi, probatae honestatis ac prudentiae Niros este. Verum quia Episcopi quorum esset illam exequi, quidam ob Papismum , quidam ob ignorantiam, quidam ob aetatem, quidam ob infamiam, his omnibus de causis ad Disciplinae administrationem inepti sunt , res est ab hujusmodi viris aliena. Quapropter necesse esset ut qui ip Episcopos dc Concionatores deliguntur, quoad vitam honesti, quoad doctrinam eruditi forent, ut alii tialium virorum exemplo ad probam ipsorum vitam imitandam allice

rentur.

Quod

718쪽

22s. . Quod attinet ad Preces Cultumque Divinum, congruum esset

ut errores quemadmodum fuerat decretum) ab eruditis Viris inde eximerentur, & omnes convenire juberentur ad Cultum divinum audiendum, ut Partamentum hodiernum in Articulis decus Statutis commonefeci. Sed quoad Disciplinam, optarem, ut non omnibus Episcopis indiscriminatim, sed iis tantum qui inter eos melioris notae sunt, authoritas illam exercendi in Dioecesibus suis, conferretur. Num. XLII.

Richardi COXI Epistola ad .

Henr. Bullingerum

ΕΤ si nihil est alicujus momenti, Charissime in Christo Frathr, .

quod ad te jam scribam, tamen Dannem hunc nostrum sine' literis meis omnino dimittere nolui: id quod ipse quoque aegerrime tuIisset. Quod ad sincerae Religionis negotium attinet, ἀhenedictus Dominus Deus, cujus Iubar mirifice nobis indies aD sulget. Jam iterum publicarum Precum Ritum, atque etiam Sacramentorum ipso i um immutavimus , & ad normam Verbi Dei expolivimus. Sed acerbas istas Christianae Disciplinae Institutiones, cane prius di angue, odimus. Volumus esse Filii, quin & haeredes etiam, sed virgam exhorrescimus. Excita nos,

id est, Optimates nostros, per spiritum qui datus est tibi, ad Disciplinae studium, qua sine dolens dico aufertiis a nobis Regnum Dei, S dabitur genti facienti fructum ejus Sed unum est, mi Bullingere, quod penitus edoceri percupio. Lego in Libro tuo De Coena Domini, in quinta Mecade, haec Verba, Quoniam non es publicus vel generalis Caelin, quando quatuor vel quinque cum aegro communicant, nihil dicunt qui sunt apud aegros coenam infrui posse, s alii quoque smuI caenem. Quot si co-

719쪽

st a.

publieo eoetu, tres, quatuor aut quinque tantum ex mi,. eis centenariis saliis omnibus ieculantibus percipere velint Σα- eramentum Eucharistiae, annon aliis praetentibus, aut e Templo discedentibus, id facere liceat 3 Cur ergo aegrotus hoc beneficio fraudabituri De hac re plenius initrui exopto, cum per otium tibi vacaverit. D. Iesus te nobis diutissime conservet iα- columem ad Christi gloriam, & Ecclesiae suae aedification a. Winrisoris Anglorum. '. Octoris nus in Chriso Frater Rie. Cox.

. Num. XLIII.

EDUARDI Regis

EDUARDUS Sextus, Dei gratia, Angliae, Fnu ciae, de

Hiberniae Rex, fidei defensor, di in terra, Ecclesiae Anglicanae& Hibernicae supremum Caput, Reverendissimo in Chriso Piuri, Nomae, eadem gnatia Cantuariensi Archiepiscopo, totius Aulia Primati & Metropolitano: sieverendoque in Ccisto Patri, Thomae, Eliensi Episcopo, Ac dilectis nobis in Christo, Richardo Cox, Eleemosynario nostro , Petro Martyr, Sacrae Theologiae professoribus, Wisse a Ma , Roulando Tayisur de Harier, Legum Doctoribus: Nec non dilectis di fidelibus nostris, Pohanne Lucas , di Riciarinis Goodarista Armigeris, salutem: Cum vos trigrita duris viros, ad leges nostras Ecclesia ilicas perlegendas & componendas, juxta vim, krmum, & effectum cu-

720쪽

3usdam Acti Pari ramenti, in tertio Regni nostri anno, apud .s sim. facti, brevi assignare & deputare proponimus, ic ubi

numerus praedictus ad tractatum legum praedictarum, describendarum & componendarum nimius videtur, tametsi id tum propter consuliationem & judicium super eo habendum, tum etiam propter Qerfectionem di complementum earundem longe eXp diens existit, nobis, moventibus Consiliariis nostris a secretis, consentaneum magis videtur, hujus rei initium, introitum, primam formam, & lineaturam, numero octavo, qui doctorum triginta erit portio, committere: nempe quasi praeparationem quandam grandiori numero suturam . .

Quapropter de prudentia, scientia, & diligentia vestris plurimum confidentes, de sententia consilii, novimus, di deputavi- mus vos commissarios nostros, dc vobis autoritatem per praesentes impartimus, ut loco&tempore congruis, dc opportunis, C leritate conveniente, qua poteritis maxima, insimul conveni tis, curiumque legum Eolesiasticarum, infra regnum nostium in usu existentium, aut antehac uti solitarum, diligenter pertergistis, consideretis, & ponderetis, eoque facto, illarum loco revice, collectionem , compilationem, & ordinem talium legum . Ecclesiasticarum inveniatis, & in scripta redigi faciatis, quales in usu esse, practkari, & in quibuscunque curiis dc jurisdictionibus postri4 Eccle fiastinis, infra istud regnum nostrum lc alia nostra dominiti, proponi di publicari, de scientia, sapientia, &judicio vestris maximὰ expediens fore putaveritis. Habentes considerationem & respectum debitum ad tenorem statuti praedicti, pro praeservatione legum nostrarum communium, in suo vigore remanentium, & pro omnibus aliis articulis & ramis dicti. statuti. Et quam primum leges pracdictae per vos adinventae, sormatae, descriptae & compilatae sunt, easdem statim nobis exhiberi, dein scriptis tradi volumus, ut eas de consilii nostque sententia, de residuo triginta duorum, una vobiscum, pro Hiteriore legum praedictarum Ecclesiasticarum ratificatione & persectione, tan- ruam commissariorum nostrorum, juxta formam statuti prae- icti, conjunctim nominandorum transmittamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION