Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

cogito Britannicae Ecclesiae primordia, dc cceteras laudes: hinc enim propagata est doctrina Christiana in magnam Germaniae MGalliae partem; imo Brittannicae Ecclesiae beneficium fuit, quod primum Romanae Provinciae liberatae sunt persecutione. Haec primum nobis imperatorem pium Constantinum dedit: magna haec gloria est vestri nominis. N u quoque Regia Majestas tua,

primum heroica magnitudine animi ostendit se veritati patrocinaturum esse, excumt Romani Episcopi tyrannidem, quare ve-tcrcm puritatem Ecclesiae vestrae maxime optarim restitui integram. Sed animadverto istic esse quosdam, qui veteres abusus ortos aut confirmatos a Romano Episcopo adhuc mordicus renent. Mirum est autem, Authore abusuum ejecto, ipsa tamen venena retineri, qua in re illud etiam periculi est, quod illi ipsi aut eorum imitatores aliquando revocaturi potestatem Romani Episcopi videntur, si populus hunc putarit esse Magistrum Ecclesiarum, incurrunt enim ritus in oculos Sc admonent de authore , ut Solonis memoria cum legibus Athenis Sc propagata & jucunda fuit. Gaudebam igitur in edicto recens istic proposito de Religione, promitti publicam deliborationem & emendationem de Ecclesiarum ritibus & legibus, eaoue sententia mitigavit decreti acerbitatem: quanquam enim laudo pietatem, quod errores Pr hibentur, qui pugnant cum doctrina Catholicae Ecclesiae, quam& nos profitemur; tamen doleo ad cas causas adjectum esse articulum , in quo praecipitur omnium rituum usitatorum & caelibatus obtervatio. Primum enim multi transserent edicti authoritatem ad stabiliendos abusus Mista. Deinde in universum confimmatur pertinacia eorum, qui doctrinae nostrae lant iniquiores, α debilitantur studia piorum. Augustinus queritur, sua aetate jam duriorem fuisse servitutem Christianam quam Iudaicam, quanto erit asperior servitus, si superstitiosiores incptiae, ut reptatio ad crucem aut rFs similes, munientur corporum suppliciis 3 Gersonscribit prodesse piis, qui tamen superstitiosius observant ritus, ut invitentur ad eos violandos, ut usu dc exemplo dediscant superstitionem.

Sed munio tranquillitatem, dices, & nolo dissimilitudine rituum excitari discordias. Ego de piis di modestis loquor, qui

682쪽

humanas traditiones sine tumultibus violant, non de his qui in

coetu publico seditios c tranquillum populum aut concitant aut perturbant, Extant autem antea leges de seditiosis, nec statim violatio inepti & non necessiarii ritus judicanda est seditiosa, attamen hac in re non sol im tranquillitatis, sed etiam piarum conscicntiarum ratio habenda est: est enim tcnera res conscientia, facile languescit perculsa potcntum judiciis. Nec ignoro quosdam novo jam uti genere sapientiae, excusant abutus, dc leniunt eos altu te essetis interpretationibus, ut

habeant i pecto sani causam cur eos retineant, sicut nefarios abulus excusat Author Rc formationis Coloniensis, ut Campanarum conlocrationem & sit miles imposturas. Quam multa sunt in fabulosis hilior iis sanctorum, ut Christophori, Georgii, quae ut

poemata continent venuit illimas allegorias; nec tamen propter has cogendie sunt Eccletiae ut illas poeticas personas colant. Erat in Egypto sacrum cum fici maturuitient, populus enim in templo edens recentes sicus, addebat canticum his verbis, dulcis veritas. Huic ritui facile est bellam significationem addere, eumque accommodare ad laudem verbi Dei, nec tamen propterea hic mos in Ecclesias revocandus est; atqui hanc novam sophi ilicam exoriri pasti in videmus. Sic in Italia dicuntur abusibus patrocinari, Contarenus, Sadoletus, & Polus Cardinalis; nam hi prae cipuo susceperunt sibi jam has partes defendendae Romanae impietatis, & hanc ducunt esse magnam ingenii laudem fucos, illinire vitiosis ritibus,*. putantque se his ineptiis Dionysii Theologiam Mysticam renovare. Haec Sophistica, nisi prudentes gubernatores Ecclesiarum obsistent, pariet horribilem consu-sionem religionum, & rursus obruet veritatem. Donec sagiis tantur humani ritus tanquam necessarii, confirmatur prava opinio de cultu; ideo Paulus tam vehementer non modo opini,hem, sed ritus ipsos Leviticos insectatus est, praevideba' enim non excuti posse superstitionem, si ritus manerent, quare gravissime ininquit, s circumcidimini , Christus vobis nihil proderit.

Retineatur ergo simplex perspicua sententia de libertate in adlaphoris, & doceant Concio natores quae Icand ita vitanda sint; tineantur ritus divinitus instituti, aliquae humanae traditiones

683쪽

utiles ad bonum ordinem, ut Paulus loquitur, & sit modus c remoniarum quae habeant conjunctam gravitatem dc elegantiam sdecet autem abesse ab Ecclesiis barbariem: Ceteri inutiles Minopti ritus non duriter flagitentur. Deinde quantum poriculi adfert conscientiis prohibitio conjugii, ncc ignorat Regia Majestas tua, legem de coelibatu pcrpetuo tantum Romae, natam esse: extant Epistolae Episcopi Tarraconensis defendentes conjugia Presbyterorum in Hispania contra Romanum Episcopum. In Germania ante annos quingentos adhuc Sacerdotes fuerunt mariti, adeoque aegrc tulerunt sibi eripi hanc libertatem, ut in Episcopum Moguntinum recitantem edictum Romanum tumultuantes impetum fecerint, quare Episcopus fugere coactus recitationem omisit. Erat author edicti Gregorius septimus qui cuilibct tyrannorum veterum audacia & impietate par fuit. Hic cum longo Sc funesto bello civili nostros Germanicos Imperatores implicuisset, simul etiam Ecclesias tyrannide oppressit. Audio & in Anglia Sacerdotes fuisse maritos: denique notae sunt historiae, quae exempla satis multa continent , quare miror in edicto citari epistolam ad Corinthios, cum haec longe aliud tradat de conjugio, ac praecipiat conjugium iis qui non sunt idonei ad caelibatum. Nec objicienda sunt Vota, quae&expresse pugnant cum divinis mandatis, dc trahunt secum multiplicem superstitionem dc

morum Curruptionem; videmus cnim qualis sit vita multorum Sacerdotum coelibum: itaque non sine dolore aliquo legi in edicto, quod hi qui uxores duxerunt accusantur levitatis, nam hoc Convicio causa nostra praegravari videtur, quae tamen Ecclesiae necessaria est, ut conjugii dignitas clarius conspiciatur, ut m perstitiosi cultus votorum reprehendantur, ut arceantur libidines. Non enim impurus coelibatus, sed honesta dc pia conjugum consuetuso, est castitas Deo grata, sicut Christus sua voce divinam conjunctionem appellat connubium , inquiens, Deus conjunxit, &c. Discamus Dei ordinationem in natura rna antiscere, eaque reverenter uti, non fingamus ipsi novos cultus sne verbo Dei; de quo genere Paulus nominatim concionatur, cum ad Timotheum scribens duriter reprehendit cos qui probi Mnt nuptias. Pro. Diui by Coosl

684쪽

Propheta Daniel insignes notas addidit Antichristo duas, cum

est, is colet Deum Maosam argento&auro, & Deum patrum suo- ,, rum non intelliget, dc mulieres non curiabit . ,, Haec quadrant maxime ad Romanos mores: Missarum abusus & sanctorum curutus pepererunt immensas opes & Regiam potentiam. Nova numina confecta sunt, adorantur aurea: & argenteae statuae, di

auro atque argento ornantur. Deinde accedit lex de coelibatu, unde magna Corruptio morum orta est. Hae notael, cui genti, cui

Regno usquam competunt nisi factioni Episcopi Romani ciuicum sit Antichristus, pio dc sorti animo ipsius aut horitati dc legibus adversandum est. Porro feliciter coepit Regia Majestas tua quaedam emendare, sustulit aliqua idola quae impie colebantur : Obtestor ergo Regiam Majestatem tuam, ut reliquam impietatem Romanam etiam ex ecclesiis tollat. Exempla testantur, ingentibus victoriis ornatos esse Reges qui sustulerunt idololatriam , ac saepe testatur

Deus quantopere requirat hunc cultum, ut removeantur superstitiones, & pro hoc ossicio ingentia praemia pollicetur: quare Deus etiam defendet Regiam Maiestatem tuam, si ut Ezechias& cceteri pii Reges impios ritus sustuleris. Audit Regia Majestas tua in Belgio dc alibi immanem saevitiam exerccri advertus pios; dc haec tyrannis gignit alia multa vitia, stabilit idololatriam, delet veram invocationem, eX tinguit penitus veram Religionem; cumque desint boni Doctores, multi in populo fiunt palam athei. Constat enim pene Ethnicam licentiam csse in Belgio, alii superstitiosi natum, alii fanaticas opiniones Anahaptistarum amplectuntur. Talis est in belgio status, quod quidem foret pace, otio, opibus; ad fluunt luxu ditiores, ita se beatos esse putant, nec interea prospiciunt quot poenae ipsis impendeant : Deus autem haud dubie tantam impietatem & crudelit tem atrocitor puniet. Nollem igitur in Regno tug renovari asperitatem adversus pios, quam ita prohibebit Rema Majellas tua, si edictum leniet & Ecclesias constituere pcrget. Deinde, ut etiam ad posteritatem, animi abhorreant a Tyrannide Romani Episcopi, plurimum resert illas leges tolli, quae sunt nervi aut horitatis ipsius a magna vero adminicula potentiae Romanorum Episco-

685쪽

bunt, aliquando poterunt praebcre occasionem iis qui depravatrusunt opinionis Romanae aulae, ut ad eam rursus inclinationem faciant. Id caveri quantum reserat, si doctrinae puritas Conser vanda est, satis intelligit Regia Majeltas tua. Verum adhuc eth quod . Sat. 2. vers. i 67.) de Romana aula scrip sit, hic fiunt homines, cyc. imbuti eo loci malis artibus, contumaciam singuis larem adversus Reges inde reserunt, ut multa eXempla testantur. Hanc epillotum loquaciorem ac liberiorem ut Rcgia Majestas tua boni consulat oro . Precor autem Deum & Dominum nostrum Jesum Christum, ut Regiam Majeltatem tuam servet re defendat, ac gubernet ad salutcm Ecclesiae. Bene & seliciter valeat Regia Maac stas tua. EX Francosordia. , -

IN clyte ec serenissime Rex, Clementer acceperunt aliquot Romani imperatores Adrianus Pius, & dcinde fratres Verus &Marcus, Apologias quae quidem tantum apud illos

mcideratos Principes valuerunt, ut eorum iracundiam adversus

CBrisianos lenirent, di atrocium delictorum mitigationem impetrarent. Itaquc postquam Edictum istic contra piam Doctrinam& Ecclesiae necessariam, quam profitemur, editum est, rogo ut R. M. T. benigne hanc nostram qucrctam & lcgat & consideret, praesertim cum non sollim nostra causa, sed multo magis Propter publicam Ecclesiae silutem, hoc ad te scriptum instituerim. Cum enim illi Ethnici Principes defensiones nostrorum de admiserint, & approbavcrint , quanto magis Regi Cbripia 3rae professionis & έersato in studiis sacrarum literarum , decorum eli,& audire piorum in Ecclesia querelas & admonitiones 3 Scribo autem eo ad te libentius, quia antea cum singulari benevolentia: significatione meas literas accepisti. Et in hac causa spem aliquam mihi facit, Te non gravatim haeae iccturum esse, quod

phrasis ostendit, Episcopos haud dubie autores csse articulorum: istic

686쪽

istic editorum, non Te. Et si, ut saepe accidit laudatissimis Principibus, Sophiltica sua perseccrunt, ut tua suffragatio accederet: ut Darium R. egem sapientem & justum, impulerunt tamen Satrapae, ut Danielem Leonibus objiceret. Nunquam autem indecorum fuit bonis Principibus, corrigere injustam ni peritatem, ut dicitur) habere φροί. 4α:, hoc est, secundas deliberariones. Sapientii sim a civitas Attica decretum fecerat, recuperata MitFlene, quae defecerat, iit civibus omnibus intersectis, funditus urbs deleretur. Navis missa est, quae ad exercitum haec mandata adserebat. Postridie iterum relato negotio ad cosdem Iudiccs, sit contrarium decretum, ne poema Vagaretur per Omncs, sed ut pauci autores desertionis plecterentur, & civitas scrvaretur. Mi illa est igitur altera navis, quae properare julla cit, ut priorem. anteverteret: sicut accidit. Nec puduit civitatem tunc, quidem late regnantem, publice corrigere prius decretum. Multa hujus generis cxempla extant, quorum pleraque nota esse Tibi non dubito. Ac de Ecclesia saepissime Principes correxerunt edicta: ut Nabuchodonosor , Darius , , ιeri nomine editum fuerat decretum de interficiendis Pudaeis, id post ca retractatum cst. Ita sua edicta Adrianus 6c Antonini correxerunt. Quanquam igitur cXtat edictum in Anglia tactum, quod supplicia minatur alie- ,

pa a Cousuctudine vem Ecclesiae, alicia a a Canonibus: tamen existimavi adhuc licere nobis deprecari hanc asperitatem. Eaque in re non tantum periculo corum qui nobiscum sentiunt moveor, sed doleo te alienae saevitiae atque impietatis minit frum seri. Doleo etiam Christi doctrinam urceri, stabiliri vitiosos ritus, confirmari libidines. Audio viros excellenti doctrina 6c pietate praeditos, Latimerum, Saxtonum, Cranmerum , & alios teneri in custodiis: quibus opto animum ac robur dignum Chri rianis. Et si autem ipsis quidem nihil melius accidere, aut glovosius potest,

quam ut in tam manifestae' veritatis confessione mortem oppetant: tamen nollcm R. . M. T. languine talium virorum respergi, nollem haec Ecclesiae vestrae lumina extingui, nollem impietati icvirulentis ac Pharisaicis odiis.inimicorum Chrisi morem geri, nollem praeberi voluptatem Antichristo, qui gaudet in si um, Te jam advelsus nos pro ipso arma gerere: ac sperat Episcoporum

687쪽

opera sacile possessionem, ex qua honestis & piis consiliis deturbatus est, aliquando recuperaturum esse. Videt Episcopos ad tempus morem gcrere voluntati tuae, sed aeterno dc perpetuo foed re cum Romam Pontifice conjunctos esse. Norunt has artes Romani Pontificcs. Ex multis saevissimis tempestatibus eluctati sunt, ante haec secula, contando. Meminerunt vim esse maximam tem porum: cogitant illud, Multa dies, variusque labor mortalibus aevi Rettulit in melius. Multi boni & Docti viri in Germania spem conceperunt, fore ut autoritas Tua etiam caeteros Reges mutaret, ut tandem in dignam crudelitatem Ρrincipta Germaniae deponerent, iacte emen dandis erroribus deliberarent. Hujus sanctissimi & puletherrimi consilii ducem atque autorem te fore statuebant. Sed nunc praejudicio tuo nos non leve vulnus accepimus. Confirmatiar Ca te

rorum Regum iracundia, augetur pertinacia impiorum, itini liuntur veteres errores ingentes. Sed illud haud dubie contendunt Episcopi, se non errores, sed veras sententiasic jus divinum tueri. Et quanquam non ignorant, se re ipsa cum jure divino &Apostolica Ecclesia pugnare, tamen homines astuti possunt invenire bellas interpretationes, di ut vocat Euripides, - , quae in speciem excusare errores & abusus videntur. Haec sophistica nunc non tantum in Anglia habet admirationem sapien-riae, sed Romae dominatur: ubi Cardinalis Contarentis, Sadoletus, Polus , novis fucis tingunt abusus. In Germania etiam multorum nobilium animos haec sophistica depravat. Itaque nil miror, his Praestigiis istic moveri plurimos. Et quanquam tibi nec eruditiones judicium doest, tamen etiam sanientes speciosis persuasionibus interdum a veritate abducuntur. Laudatur illud Simonidis, qui summis viris suae aetatis, Themistoeli & aliis, familiaris fuit: Opinio saepe vim adsert veritati. Saepe magis spociosa est falsa opi'nio , quam veritus. Idque maxime in religionis controversis ac cidit, ubi Diabolus se in angelum lucis transformat, ornat, qui bus potest sucis, fit is opiniones. Quam concinna est Samosatenicavillatio de dicto 7 annis, Ia principio erat Verbum ρ Et tamon plena

688쪽

plena est impietatis. Sed omitto aliena exempla. In ipso decreto, quam multa sophistice & insidiose polita sunt Z Confesso sinquit articulus) necessaria es , retinenda. Cur non diserte dicit, necessaria est jure divino enumeratio delictorum ρ Sciebant Episcopi,

hane sententiam falsam esse: ideo generaliter verba posita sunt, ut offundatur caligo plebi. Cum audit necessariam esse confessionem, intelligit enumerationem jure divino nectistariam esse. Similes

praestigiae sunt in articulo de privatis Missis. Et si initium plane falsum est, Necesse es retinere privatas missas. Quis sic sensit annis amplius quadringentis post Apostolos, cum nullae essent privatae misi ξ Scd postea sequuntur sophismata, Ut populus per

eas recipiat divinas consolationes, o beneficia. Cur non addunt, quas consolationes, quae beneficia Z Non nominant Episcopi applicationem dc meritum ; quia sciunt delandi non posse. Ludunt verbis, ut elabi possint, si applicatio vituperetur. Et tamen a populo applicationem intelligi volunt. Volunt Confirmari persuasionem idololatricam, mereri hoc sacrificium aliis remissionem Culpae, poenae, levationem omnium calamitatum, denique lucra

in negotiis, & quicquid affinxit hominum solicitudo. Similis est

Sophistica, cum dicunt, conjugium sacerdotum pugnare cum jure disino. Non ignorant Pauli locum: Oportet Episcopum esse unius uxoris virum. Quare sciunt, sacerdotibus concedi conjugium jure divino. Sed quia nunc ajunt accessisse votum, ludunt ver bis, duciam. . voto impediri conjugium, sed simpliciter ponunt articulum,' pugnare covissem sacerdotum δειm jure divino. Iaeinde

quantum impudentiae & Phalarismi addunt, cum jubent di Niconjugia: cum jubent interfici eos, qui illa conjugia nolint di l-vi, cum tamen votum sacerdotum, etiam si quod esset, aut si valeret, tantum eatenus eos Obligaret, ne in ministerio manerent, si ducerent uxores. Hanc esse Synodorum & Carsenum sententiam, manifestum est. O sceleratos Episcopos i 9 impudentem Wintoniensiem, qui his sucis arbitratur se oculos Corsi & omnium piorum judicia toto orbe terrarum falleret Haec recitavi, ut deprehensa Sophistica, judices de voluntate taeonsilio Episcoporum. Nam si candidi & ex animo veritatem quaererent, non his sucis di imposturis uterentur. Est autem clim

689쪽

rod. in caeteris negotiis illiberalis, & digna odio sophistica, tum vero maximo fugienda in religionibus, in quibus impietas eli summa, Corrumpere dc Contaminare coel clita dicta. Itaque ab hoc artificio Diabolus nomen habet, qui cavillationibus Sc praestigiis excutit hominibus verbum Dei. Cur Episcobi non ingenue fatentur se doctrinae dc cultuum emendarionem nullam permissuros, quia sit labefactatura ipsorum dignitat cm, opes & voluptates pCur c tuteri quos habent lustrag intcs non aperte dicunt, se retinere prίEsentem formam Ecclesiae' propter utilitatem, tranquillitatem & splendorem. Haec fateri, est et ingenuitas. Nunc, dum simulant studi tim veritatis & pietatis, estingunt inepta sophismata, & tam cia voluntatem produnt. N cc sophismata illa tegunt errorcs, sunt enim falsi dc impii Articuli in illo edicto, quantumvis speciose propositi. Quare optandum erat Eoiscopo, mentinisse coelestem comminationem apud Maiam, Vae vobis qui leges iniquas conditis. Quid facietis in die Vistationis sei calamitatis venturae cyc. Vae qui dicitis malum bonum Sc. Accedo igitur ad res ipsas. Nogari non potest, diuturnas &horribiles tenebras in Ecclesia fuisse. Traditioncs humanae non tantum fuerunt carnificina piarum mentium, sed, quod est indignius, fuerunt cultus multipliciter vitiosi. Erant vota, donaria templorum, vestitus, ciborum delectus, battolosiae precum, indulgentiae, honos statuarum, colebantur sancti manifesta idololatria, ignorabantur veri cultus Dei, dc vera opera. Deinnique magna similitudo erat Ethnicarum religionum. Et Romae adhuc est. Erat ignota doctrina vera De poenitentia, De remissione peccatorum, quae fide in contingit, De justitia fidei, De discrimine Legis & Euangelii, De usu Sacramentorum. Claves transatae erant ad Tyrannidem Pontificiam constituendam, lotae anteferebantur politicis officiis ceremoniae humanae. Ad hos Errores accedebat vita contaminas a libidinibus propter legem de coelibatu . Ex his tenebris Deus nonnihil evolvit Ecclesiam repurgata doctrina: futendum est enim non humana diligcntia deprehensbs esse tam invere ratos errores, sed Dei donum cit haec Eunngelii lux, quae Ecclesiis rursus ollensa est. Nam Spiritus sanctus vaticinatur postromis temporibus certamina

690쪽

ro I. vehementiora piis fore cum Antichristo, vaticinatur Zc Antichristum iii patum satellitio ingenti Episcoporum, hypocritarum,

Principum, adversaturum esse veritati, intersecturum pios. Haec fieri nunc res loquitur ipsa. Romani Episcopi tyrannis partim invexit errores in Ecclesiam, partim confirmavit, α nunc tuetur viribus, ut praedixit Daniel. Gaudebamus autem te ab eo sejunctuna esto, ac sperabamus fore, ut Anglici Ecclesia rein floresceret: Sed Episcopi tui non sunt avulsi a Romano Antichri-so , illius Idololatriam, errores, vitia, tuentur. Nam articuli nunc editi astuto delecti sunt: confirmant omnes humanas traditiones cum stabiliunt praecipue Vota, Coelibatum & Confessionem. Muniunt non solum autoritatem, sed omnes errores, cum retinent privatam Missam. Ita arte caverunt, nulla ut emendatio

institui possit, dignitas & opes in tuto sint. Hoc egisse Epit coinpos res ostendit ipsa. Quis autem non doleat sic opprimi gloriam Christia Etenim, ut dixi, non tantum de his articulis, quorum ibi fit mentio, agitur: opprimuntur Articuli caeteri quoque puriotis doctrinae omnes: Si cultus humani necessarii & retinendi sunt, Cur, inquit Chrisus, Frusra colunt me mandatis hominum'

Cur toties detestatur Paulus humanas traditiones pNon est leve peccatum, instituere cultus sine mandato Dei, aut tales cultus defendere. Hanc audaciam Deus horribiliter detestatur, qui vult agnosci in verbo suo, non vult fingi religiones humano arbitrio, alioqui omnes omnium gentium religiones essent

probandae. Non inniraris, inquit, prudentiae tuae, sed Chrsummisit, hunc jubet audire, non h anum astutorum inventa, qui

religiones attemperant suis utilitatibus . ta . :Poreb, privatae Missae, Vota, Coelibatus, Enumeratio deis lictorum in Consessione, ut Constat, sunt cultus ab hominibus instituti. Et si enim Coena Domini λ Chrso instituta est, tamen privata Mima est impia prophanatio Coenae Donmi. Nam in Canone quantum est sceleris, qui inquit, hic offerri Chrsum,& hoc opus sacrificium esse, quod redimat vivos & mortuos Haec non sunt instituta a Chrisio, imb multipliciter pugnant cum Evangelio, non vult se offerri a sacrificulis, nec opus illud offerentis aut sumentis sacrificium pro aliis ullo modo esse C c PO

SEARCH

MENU NAVIGATION