Introductio in historiam Evangelii seculo 16. passim per Europam renovati doctrinæque reformatæ. Accedunt varia quibus ipsa historia illustratur, monumenta pietatis atque rei literariæ authore Daniele Gerdesio .. Danielis Gerdesii Historia reformatio

발행: 1752년

분량: 730페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

αι 2. summo Rei p. Bono suscepisti, pluresque sui satis notum est susceptura, si valetudo corporis permisisset. Cum ergo in haere abs te laboriose admodum sudatum fuisse nemo non intelligat, cur, quam omnes tibi merito deserant, laudem rejicias, non video. Attamen, ego hanc rem omnem ita relinquo Prudentiae tuae, ut quamcunque velis rationem inire, eam ego maxime approbandam censuero.

Pro Crumena quam ad me dono misisti, ingenteis tibi gratias ago. Deum Opt. Max. precor, ut vera ac intaminata Felicitate perpetuo te beare dignetur. In quo etiam diutissime valeas. Ex Nan wrethia 2o. Septembris.

Cui Studiosissima ae Amanti maΚatherina Regina ΚΡ.

Ioh. CALVINI Epistola ad Eduardum

Someriathum, Protectorem Angliae &c.

ex Epp. Calvini sol. 39. ΕTsi pro ea provincia, quam nunc sustines, Amplissime Domine, Deus te singulari prudentia, fortitudinc & aliis virtutibus quas muneris illius magnitudo postulat, instruxit: quia tamen me agnoscis pro Filii ipsius servo, cui ante omnia te apis probare cogitas, sic mihi persuasi, benigne a te susceptum iri, quod ipsius nomine ad te scriberem. Neque enim mihi aliud Hoposui, quam ut opus Coeptum persequendo, magis ac magis Ipsius gloriam promoveas, donec ipsius Regnum. in optatissimum illum statum perduxeris, qui in terris extare quidem potest. Ex ipsa porro lebione percipies, quam nihil de meo attulerim, sed ex ipsius Scriptura, quicquid hic habes, in usum tuum protu- Ierim. Jam si in unam magnitudinem intuerer, in quam istic evectus es, satis scio quam difficilis ad illam aditus esset tenuitari meae: quum vero non asperneris illius Magistri doctrinam, cui addictus sum, quin potaus singulta is privilegii 'loco ducas te

unum Diqiligod by Corale

702쪽

nnum haberi ex ipsius discipulis, non est quod pluribus me apud

te excusem, quum te satis bene comparatum judicem ad illud suscipiendum quod, ab ipso prosectum esse conitabit. Est sane de quo gratias agamus Deo & Patri nostro, quod opera

tua uti voluerit ad tantum opus, ut per te in primis purum dc sincerum suum cultum in regno Ansliae restitueret, praestiterit etiam, ut salutis doctrina audiretur passim, & fideliterannunciaretur omnibus qui aures arrisere dignarentur: quod etiam tantam fortituis dinem di constantiam tibi indiderit, ut contra tot insultus dc dissicultates infracto animo pergeres: ac manu potenti te asse ruerit hactenus, ut tua conglia dc labores sua bcnedictione prosequutus sit, atque prosperaverit. Totidem , inquam, illa sunt piis omnibus argumenta, pro quibus ipsius nomen concelebrent. Sed tamen quia Satan totus in eo est, ut novas pugnas perpetuo accendit, ipsaque illa res per se omnium dissicillima una est, dare operam nempe ut Dei veritas placide apud homines obtineat, quum illi natura mendacio addicti sint: quum etiam non desint alia quaedam, quae ipsius Cursum remorentur, ac nomin. tim, quod superstitiones Antichristi tam altas radices egerunt, ut

ex animis multorum aegre revelli queant; tu unus mihi tanto maiagis visus es ad opus tam arduum sanctis omnino exhortationibus confirmandus, uti ipsa experientia te hoc quoque comperturum non dubito. Atque hoc faciet ut apertius .hic oc liberius me geram: & sane quia meum consilium voto tuo, ut spero, respondebit, sic statuo, te etiam exhortationem meam boni consultat, rum, ut ipsa non' omnino necessaria fuerit, quum zelus &solli

citudo quae me huc impulerunt, tibi non probari non possint. Ac tanto magis illa quam ipse agnoscis necessitas faciet, ut acceptius etiam hoc apud te meum studium reddatur. Quare a te peto, Amplissime Domine, ut me hic patienter audias in iis de quibus . te admonere paucis institui: ac vicissim vero, ubi illa attenderis. ipsa tibi solatium allatura, quo animo flus deinde opus illud sanctum persequaris, ad quod Domino placuit te huc usque ut ministro uti.

Equidem non dubito quin turbae illae ingentes quae ab aliquo tempore acciderunt, tibi valde molestae & acerbae fuerint: prae-

703쪽

sertim quum inde plerique offendiculum captarent , ex

parte mutatio in religionis causa concitabat. Fieri , inquam, non potest, quin te illa cernentem varii motus exceperint: sive ad animum & sensum tuum ipse tum illa referres, sive ad strepitus improborum, sive ad proborum coniternationem teipsam converiores. Et mei enim rumor ille tam longe dissitum lixa,ve hementer constrictum. tenuit, donec accepi affulgere coepi

auxilium a Domino. Sed quando vel ignis illa nondum plane consopitus est, vel non ita dissicile sit a Satana rursus excitari, propone tibi ante oculos memorinile illud piissimi regis iEZ CHIAE exemplum, quod a Scriptura tam diserte traditum ii hemus: qui cum sublatis ex Iudaea superstitionibus purum mi cultum ex ipsius Lege constituisset, tanta subito belli mole exceptus est, ut pro homine perdito & deplorato habendus passim judicari posset. Sic enim Scriptura Nposite iista simi comvertit, quod quum totus ille in eo esset, ut verum Dei cui, tum fio loco reponeret rem illi in speciem quam infelieissime successisse. Plane enim quum ira se cordate in Dei regno eri gendo gessisset , regnum quoque ipsius cum summa tranquillitate conjunctum iri sperari poterat. Hinc igitur exemplum sibi sta,

tuant pii omnes Principes ac provinciarum Rectores, quo se ais nimosius gerant, tum ad ableganda omnia idola, tum ad verum Dei honorem, uti eo tenentur, legitime procurandum: fidem ipsorum nempe per varias tentationes, consimili examini subjici .endam, esse. Sic permittit Dominus, sic Vult denique, ut &siorum constantiam patefaciat, dc illos comparatos reddat, ut oculos supra mundum attollere discant. Interea vero Satan sese immiscet, ut quum Veram doctrinam aperte evertere non valet, obliquis artibus ac veluti per cuniculos idem moliri non desinat.

Atque huc facit illa IACOBI admonitio, ut ad yobi tolerantiam

amuri, in igus etiam Mitum imaeamur. Perinde enim res tandem illi piissicio Regi cessit, cui Dominus ita adsuit in summis. ipsus angustiis, ut tandem victoriam insignem. inde retulerit. bare, quum neque manus ipsius abbreviata sit, neque porro misnus illi sit nunc cordi, quam superioribus seculis veritatis ipsius

assertio, non est quodae illius ope desperes, quicunque te fluctus

704쪽

rateipiant. Maximam hominum partem Euangelio resistere, &omnes conatus eo conferre ne illud emergat, adeo mirum videri

non debet. Ea siquidem est perpetua mundi ingratitudo, ut Deo vocanti tergum obvertat & adversus illum calcitret, ubi jugum suum illi imponere cogitat. Quumque natura homines addictisnt hypocriti, ferre non possunt, ut ad lumen verbi Dei adducam tur, quod eorum foeditatem & probrum revelet, aut, ut ex superstitionum suarum latebris extrahantur, sub quarum umbrarumnum suum dormiunt. Quare novum non est, ubi ab illa parte contradicitur, quum de redigendis ad Dei cultum 6c obedientiam hominibus agitur. Hoc tamen facere non debet, ut negligentes aut timidi hic deprehendamur. Tandem enim ubi tumulis tuati fuerint satis ac suum furorem despumavermi, momento confundi & cum suo tumore concidere necesse est. Sane quod ad Deum attinet, omnes illi hominum fremitus &bullae ipli tantum ludus erunt, ut est in t Psalm. adeoque quasico iventibus oeulis ad illorum aestus ipse conticescet, quali res ad illum non pertineret, atque tandem iisius potentia comprimen- ur.i, Nos vero eadem illa armati, invicio praesidio sustinebimur, quicquid adversum nos moliatur Satan: tandemque reipsa perci. piemus, Euangelium, ut nuncium pacis affert & reconciliationem cum Deo, ita etiam ad pacem inter homines constituendam pertinere, uti apud Iesaiam testatur Dominus, Ut, Regnum Christi per ipsum domi m erectum fuerit, futurum ut gladii in vo

vis ex hominum improbitate & pervicacia prodeant, quae adversus Euangelium insurgunt seditiones & turbae, in nos ipsos tamen descendere oportet, ac statuere, Dominum ita nos plectere propter nostra ipsorum peccata, etsi utatur illis instrumentis quae vere Satanae mancipia esse constet. Vetus est illa querimonia, qua in Euangelium derivata est omnium Halorum causa, quae humano generi pridem incumbunt. Constat si quidem ex

historia, jam d ipso initio quo Christianismus per orbem spargi

coeperat, vix ullum fuisse angulum qui non extremis malis premeretur. Bellorum motus extabant continui cujusdam incendii

instar, quo universa conflagrarent, , Diluvies hinc, illinc pestes

705쪽

orbis terrae in seipium commissus plane dissiliret & confringeretur. Idem prorius accidit hoc seculo, ex quo Euangelium cinis pit emergere: miserabilis quaedam extitit rerum omnium facies, ut passim volitet illa querimonia, nos scilicet infelicissimo seculo natos esse, ac perpauci non sub tanta mole fuiscant. Atqui dum vulnera illa perlantiscimus, & ad manum serientis attendere oportuit & ad causam: quaenam illa porro sit neque adeo obscurum est, neque perceptu dissicile. Constat verbum Dei, per quod ad viam salutis perducimur, incomparabilem thesaurum esse: excutiamus vero nosipsos, quam reverenter nempe uti ab ipsius auctore oblatum nobis est, ita elim a nobis admissum sit. Quando igitur ita vilescit apud nos quod est apud illum tanti momenti, quis non justissimum agnoscat, qui nostram ingratitudinem ita vicissim ulciscatur Z Audimus & illud Chri iti apud Lucam , Servum qui teneat voluntatem Domini, neque illam opera praestat dupla graviorem poenam commereri. Quum , igitur tam negligentes simus ad obediendum voluntati Dei, cujus centu plo uberior . extat notitia inter nos, quam superioribus seculis, alienum videri non debet, si vehementius in nos excandescat, qui omnium hominum minime excusabiles sumus. Quumque operam non damus, ut bonum semen promoveatur & incrementum capiat, merito inter nos spinae dc sentes artificio Satanae subcrescunt, quarum deinde punctionibus infestemur. Quum denique Creatori ipsi jus illud suum non exhibeamus in nobis- ipsis, non minus aequum est hominum contumaciam adversum

nos ipsum experiri.

. Ut ad rem vero me propius conseram, Amplissime Domine, audio esse duo seditiosorum genera, i quae adversus Regem ac Regni statum caput extulerunt .: i Alii muri, Curebrosi quidam videlicet, sin Evangelii nomine passim invectam velis lent. Alii vero in superstitionibus Antichrilii ita obduruerunt, ut earum revulsionem serre non possint. AC merentur quiis dem tum hi, tum illi, gladio ultρre coerceri, quem tibi tra-- didit Dominust quum non .in Regem tantum insurgant, sed ,, in Deum ipsum , Multi& Regem iniRegia sede constituit, &te

706쪽

- Protectorem instituit, tum Pesionae, tum ipsius etiam R ,, giae Majestatis. ,, Illud vero hic ante omnia procurandum est,

ut quantum fieri poterit, illi qui eo Euangelii gustu praediti

sunt, ut illi jam addictos esse constet, ipsum porro ea animi dejectione ac reverentia admittant, ut & sibi ipsis plane abrenun- cient, sese Deo in solidum, ut par est, addicant. Sic enim illos cogitare oportet, Dominum nempe istiusmodi occasionibus ipsos expergefacere, ut malis serio in ipsius verbo proficiant, quam hactenus praestiterint. Phrenetici quidem illi, qui mundum

in supinam quandam licentiam transversum cuperent, excitantur a Satana nominatim, ut per illos Euangelium male audiate quasi Euangelium causam praeberet rebellioni adversus Principatus, atque meram in mundum dissipationem inveheret. Piorum est vero, ad tam infiustos conatus perditorum hominum ingemis- 'cere, /um lucem a Domino, qui illas tenebras serius ocius certissime discussurus sit, sustinendo implorant. Papistae vero, dum idoli sui Romani foeditates & abominationes tueri student, apertum odium 8c beneficii Christi & omnium ipsius mandatorum

magis ac magis produnt: quod tamen non potest non extremum

moerorem illis afferre, apud quos vel gutta sinceri zeli superest. Quare sibi & i sta a Domino destinari pii agnoscant, quae totidem sint ad ipsos castigandos flagella, quia nempe legitimos

Eua elii frugus non terant. Summa ratio situr atque unice anposita esto ad istiusmodi motus semel conlopiendos, ut qui Euangelio nomen dederunt, vere ad Dei imaginem reformati deprehendantur: atque ita testentur Christianismum legitimum ab omni αταμ omnimodo abhorrere: aequabili modestia & temperantia approbent se Dei verbo regi, nedum ut exleges Sc effrenes habeantur: recta denique & sancta vita os impiorum obturent. Sic placatus Dominus ferulas demum subducet, atque provindicta, quam in verbi contemptores exerit, illa. suorum resipiscentiam certissima benedictione prosequetur. . Nominatim vero Nobilitas ipsa ac Magistratus hic exemplo Praeeant oportet, ut primi omnium colla suomittant cum summo timore ac reverentia supremo illi omnium Regi Christo Dei Filio: ipsi, inquam, fidem & obsequium animae & corporis sin-Ε e Cere

707쪽

cere praestent, ut ec ipse Vicissim eorum tumorem & fastum comprimat, qui advertus ipsos injuste cristas tollunt. Hoc eii nimi. rum summum Principum hujus ieculi munus, ut ita subditos suos regant, ut primi omnium Christo subesse gestiant, dentisque omnem operam, ut illius unius auctoritas saupra omnes desiimmos & infimos emineat. Quare a te peto, Amplissime Domine, per Dominum ipsum, di illam qua regnum Nepotis tui complecteris singularem charitatem, uti luculente passim testa.

ris, ut eo unice omnem conatum ac Vigilantiam adhibeas, ut de

Dei velitas praedicctur cum plenissima auctoritate & emcacia, &ut fructus quoque cxtent qui caelesti illi sementi respondeant:

atque ut illud assequaris, nunquam manum remittas ab incepta plena & integra Eccletiae reformatione prosequenda. Hic vero ut meam mentem facilius percipias, totum illud in tria capita conferam, quorum Unum ut, De vera ratione populi xecte docendi. Alterum de extirpandis abusibus qui hactenus obtinuerunt. Tertium ac postremum, de vitiis exacte corrigendis, ic. adhibenda opera, ne scandala dc luxus passim vigeant, ut inde nomen Domini blasphemetur. Ac, 9uod ad-illud attinet, non est quod in tradenda doctrinae substantia immorer. Eth magis, de quo Domino gratias agam, a quo ita illuminatus es purae doctrinae cognitione, ut eandem etiam publice doceri cures.

Non es, inquam, mihi docendus, quae sit Christianorum fides,& quae illis doctrina tenenda sit, quum per te adeo veritas fidei

in Ecclesiae coetu restituta personet.

Quod si quis obiter comprehensum habere velit, quae sit Dei

cultus summa, res nempe eo redit. Ut unum Deum habeamus rectorem nostrarum conscientiarum: ad ipsarum regimen quod spirituale est, Legem ipsius unicam adhibeamus pro pietatis regula, ne quid ad ipsius cultum ex hominum traditionibus quae vanae sunt conseramus: ipsum porro pro sua natura, spiritus dicordis integritate ab omnibus colendum esse. Quum vero in omnibus nobis nihil extet praetermiserabilem corruptionem, quae tum sensus omnes tum assectus nostros occupet, nostrum esse meram illam iniquitatum abyssum in nobis agnoscere, & agnitam exhorrescere: eo modo nobis probe cognitis, atque in nobis penitus Diuili od by Corale

708쪽

tis. nitus fractis, contusis, perditis, exutis omni dignitatis, sapientiae, facultatis denique ullius ad bonum praesumptione, tum deismum accurrere oportere ad unicum fontem bonorum omnium

Dominum nostrum Jeium Christum, ab illo quicquid offert percipere , ac inprimis incomparabilem illum mortis ac passionis ipsius thesaurum, ut ea una ratione Deo Patri in solidum reconciliemur , purgatique aspersione sanguinis ipsius certo persuasi simus, nullas in nobis extituras maculas, quae apud ipsius caeleste solium pudore nos suffundant: sic nobis certo constabit vis illa sacriificii perpetui, qua peccatorum gratuita remissio nobis ita obsignata est, ut illic praesidium & anchoram salutis constanter defigamus. Sic ipsius Spiritu sanct ificati, in obedientiam justitiae Dei consecrabimur: ipsius gratia confirmati, victoriam . de Satana, mundo, carne, reportabimus. Postremo, quum membra colvoris ipsius simus, non dubitabimus quin Deus in filiorum suorum albo nos recenseat, ut vera fiducia ipsum illo Patris amantissimo nomine legitime compellemus. Hic est nempe scopus verae doctrinae, quae & in Ecelesia Dei habenda est semper' ec ab omnibus audienda, ut in eum scopum omnes sincere collis ment, dum sese a mundo sensim subducendo, ad caput illud sium quod est in caelis, intento affectu εc apertis votis, mortis bus, institutis, singuli sese attollant. Qua ic vere pretiosissimam luce, quae tamdiu sub Antichristo sepulta l*tuerat, quum

nunc u 3 risiri s erit Dominus, pilaxibus ista apud te non

exequar. . .. .

Tantum quod attigi de docendi forma eo pertiner , ut qui sit idonea ratio sequenda in populo instituendo teneatur. Pungendi sunt nempe ad vivum, ut sentiatur in singulis illud Apostoli, verhum Domini nempe gladium ancipitem esse qui intima usque cogitationum & affectuum configat, & ad ipsam usque ossium& medullarum compaginum pervadat. HOC., in am, inculco nominatim, quoniam Vereor ne paucae extent in Regno vivarconciones: major pars autem in recitationis modum decurrat. Re video quidem aliquam istius necessitatis occasionem inter vos: quia nempe vobis non sunt ad manum probi & idonei Pastores,

desectus ille suo quodam modo eXplendus est. Deinde. cavendum E e i est

Diuili sed by Corale

709쪽

et2o. est ab erraticis hominibus & temerariis, qui ut in rebus novi,

accidit) plurimum extra metas abriperentur, ut somnia sua pro Dei verbo effutirent: sed nulla ejusmodi ratio obstare debet,

quin ipsi Christi institutio obtineat, quod ad Euangelii praedicationem. Porro legitima praedicatio mortua esse non potest, sed viva dc efficax ad docendum , exhortandum, arsuendum, uti ad Timoth. testatur Apostolus: adeo ut infidele ingrediente in

coetum fidelium, assici illum oporteat & quasi transfodi Wis verbi auditione, ut det gloriam Deo, ut alibi idem Apostolus ostendit. Neque etiam te latere potest, ouod idem Apostolus tradit de vi & energia quae in illis extare Gebed, qui se probos& legitimos verbi ministros approbare student: ut abesse ab istiusmodi quidem velit omnem ornatum & fucum eloquentiae, quo se homines theatro venditant: ita tamen ut tanto luculentius in

eorum sermone sese prodat vis illa Spiritus, quae potntissime

agat in animis auditorum. Nulla igitur praecautio facere debet, . quominus Spiritus ille Dei suam libertatem ac perpetuum vigo in rem retineat in illorum ministerio, in quos sua dona contulit Dominus ad Ecclesiae aedificationem. Expedit quidem prospicere desultoriis ingeniis quae sibi nimium licere volunt: claudenda est etiam janua curiosis dom inis. Ratio autem expedita ad eam rem una est, si extet nempe summa quaedam doctrinae ab omnibus recepta, quam inter praedicandiun sequantur omnes: ad quam etiam observandam omnes epistopi di parochi jurejurando adstrinaantur, ut nemo ad munus Ecclesiasticum admittatur, nisi spondeat sibi illum doctrinae consensum inviolatum suturum. Extet praeterea communis formula catechismi in usum puerorum , & siqui erunt rudiores in populo: sic ipsa veritas illis familiaris redoetur, ac simul eam ipsam discent ab imposluris de corruptelis discernere, quae sensim apud cessantes irrepere solent. Plane enim tiGi persuasum esse oportet, Ecclesiam Dei catechesi

Carere non potis: illic enim 'verum semen doctrinae contineri, ex quo domum messis pura ac proba constatura, ac deinceps multiplicanda sit magis ac magis, Quare si aedificium ejusmodi instituere cogitas, quod & diu stare possit, dc a ruina tutum mancat, da operam ut pueri nominatim introducantur ad fidem, ca- a techis-

710쪽

12 I. techismo ad eam rem edito, unde discant breviter & pro suo captu, in quo situs sit verus Christianismus. Neque vero in

puerorum institutione stabit tantum catechismi utilitas. Accedet enim & illa altera, ut tum populus per eum edoctus, melius ad proficiendum in ordinaria verbi auditione comparatus sit, tum vero, udi si quis inflatus novum aliauod dogma inveheret, ad catechismi examen revocatus statim Qeorehendatur. Quod ad sermulam precum & rituum Ecclesiasticoriim, valde probo, ut certa illa extet, a qua Pastoribus discedere in iunctione sua non liceat, tam ut consulatur quorundam simplicitati imperitiae, ruam ut certius ita constet omnium inter se Ecclesiarum conserisus. Postremo etiam, ut obviam eatur desultoriae quorundam levitati, qui novationes quasdam assectant, uti eo pertinere catechismum ipsum ante ostendi. Sic igitur statum esse catechismum oportet, statam Sacramentorum administrationem , publicam item precum sermulam. Sed non hoc eo pertinet, ut istius politici ordinis in Ecclesia occasione, vigor ille nativus praedicationis Euangelii ullo modo consenescat. In illud potius incumbendum est tibi, ut idonei dc sonori buccinatores conquirantur, qui ad

intima usque cordium vocis Euangelii clangore pervadant. P riculum est enim, ne multo tenuior fructus extet institutae relammationis, nisi cum illa sese etiam exerat praedicationis verbi potentia quam cssicacissima. Non frustra de Christo scriptum est, Percutarum illum terram sceptro oris sui, ac percussurum impium Spiritu labiorum suorum. Haec est nimirum vera ratio,

qua nos sibi perdomitos sistit, dum verbi sui virtute evertit ac deiicit quicquid ipsius gloriae obstat in nobisipsis. Atque inde etiam constat Euangelio nomen illud quod regnum Dei appellatur. Quare quum edicta & constitutiones Principum Christiano. rum magnum pondus habeant ad promovendum & asserendum Christianismi statum, Deus tamen singulari ms, io praecipuam illam viam suam exerere vult in gladio spirituali δerbi sui, quem

Pastoribus exerendum mandat in Ecclesia. ,

Venio ad caput alterum, de abolendis & evellendis radicitus abusibus & corruptelis, quas invexit Satan superioribus seculia in Dei ordinationem. Constat Christianismum Papatus plane esse

SEARCH

MENU NAVIGATION