Theatrum vitæ humanæ. A I.I. Boissardo vesuntino conscriptum, et a Theodoro Bryio artificiosissimis historiis illustratum

발행: 1596년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

a. J8 A Dentus Christi. vero sunt in coelis; quo firma spe ac fide penetrat, Deum semper ante oculos habentes,&saudia 3.cq coelestia perseverantibus pr parata.Nunc ex par te videmus: cum autem venerit quod est persectum, evacuabitur quod est ex parte. Videmus nunc per speculum: tunc autem facie ad faciem '' ' Curn certa fide teneamus Christum traditum eo se propter delicta nostra, & resurrexisse propter a nostram justificationem, pacem habemus in c5- scientia nostrameque quicquam nos potest scp,N L rare i dilectione Dei. Nostra conversatio jam est. in coelis: unde etiam servatorem expectamus I sum Christum:qui reformabit corpus humilita- . . tis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, qui potest omnia sibi subjicere: De iis quinos persecuntur ita statuamus, eos ultionem divinam non eVas . ros.Lento gradu ad vindictam sui divina proc .

dit ira: tarditatem que supplicii gra

282쪽

Convenient Christi mortales ante tribunal. Et coram judex omnibus aequus erit.

Excipient jussos coelestia regnased imo Mergentur miseerisub Phlegethonte rei. . α

283쪽

xco Extremum jugicium.

X Christi beneficiis fructum exiguum

perciperemus,nisi ad resurrectionem a tollerem' animos nostros.Christus morte sua vitam nobis stabilivit, ita ut a morte ad v, tam transiisse nos dicamus: neque amplius advenae vel peregrini sumus,sed concives lanctorum,& domestici Dei:qui nos cum ipso unigenito sedere fecit in coelestibus ,ut ad plenam felicitatem jam nobis nihil desit. Licet semper in hac vita militemus sub dura militia, quandiu clausi sumus,& detinemur vincti inter copedes ergastuli carnis hujus. Spe tamen certa apprehendimus quae non apparent, & fides invisibilia nobis demonstrat. Mortui igitur cum simus mundo,Vita iiostra abscondita est in Christo servatore nostro. Et cum apparuerit in gloria, nos quoque cum Lpso apparebimus. At ut ad hanc gloriam perveniamus, morte id consequimur: quae nos a misi riis hujus saeculi liberatos introducit ad immortalitatem: In luctu & miseriis,mors aerumnarum est requies,non cruciatus.Neque refert quam cito se se offerat,sive in juventute sive in senectute. Curriculum hujus vitae licet nobis a Deo breve

284쪽

Extremum judicium. 26i concedatur,est tamen satis longum ad bene agedum.Vt bene vivitur diu vivitur.Qui heri decessit,non minus mortuus est quam qui ante annos mille e vita decessit. Et continuatio dierum protractio est calamitatum. Perpetuam consolationem fovet pii in animis suis,se fide per Christum

salvos esse:n ullam rem, causam, aut occasionem

illos posse separare a dilectione Dei, & a spe suae silutis Iustificati enim sumus gratis, per gratiam Dei, & redemptionem quae est in Christo Iesu: quem proposuit Deus propitiatorium perfide in sanguine ipsius, ad ostensionem justiciae suae propter remissionem pΠecedetium 4elictorum. Tollet enim peccata nostra, & lacrymas nostras absterget in die illa,m qua apparebit omnibus judex vivorum & mortuoru. In resurrectione novissima restituemur omnes in integrum, & Deo jungemur per Iesum Christum; qui resurrexit amortuis primitiae dormientium.Et sicut in Adhic. imo omnes moriuntur, ita& in Christo omnes vivificabuntur, unusquisque in suo ordine: Pri

mitiae Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in

adventum ejus crediderunt. Oportet Christum regnare donec ponat Deus omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors; & erit Deus omnia in omnibus.Resu gemus igitur in novissimo die : & corpus quod seminatum est in corruptione,resurget in incola

285쪽

161 Extremum judicium ruptione : seminatur in ignobilitate, surget in gloria semitiatur in infirmitate,surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale:sicut scriptum est. Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis.Et sicut portavimus imaginem terreni, tunc portabimus imaginem coelestis.Caro & sanguis regnum Dei possi dere non possunt: neque corruptio imcorruptelam possidebit. Omnes quidem resurgemus,sed non omnes immutabimur.In mometo, in ictu oculi, in novissima tuba & mortui resurgent,& nos immutabimur.Cum autem mortale hoc induerit immotalitatem, tuc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors invictoria. Petro. Adveniet autem dies ille sicut fur: in quo coeli magno impetu transibunt, elementa vero calore sol ventur. Terra autem, & quae in ipsa sunt op

ra eXurentur. Novos coelos, & novam terram &promissa Dei expectamus, in quibus justitia habitat: expectantes & properantes in adventum diei Domini: per quem coeli ardentes solventur, - pq & elementa ignis ardore tabestent. Tunc Electi Dei regnabunt cum Agno in civitate nova Hierusalem, in qua Deus habitat cum sanctis suisin absterget omnem lacrymam ab oculis corum:&mors ultra non crimeque luctus,neque clamor, neque

286쪽

Extremum jussicium. 263 neque dolor. De excellentia beatae vitae postresurrectionem si omnia dicta fuerint,quibus omnium hominum linguae sufficiant, vix tamen ii sina particula explicari poterit. Vtpote quae sensu nostro concipi, neque in cor hominis venire queat. Dominus gloriam,virtutem,justitiam suam cum electis participabit: imo seipsum illis fruendum dabit: & quod est praestantius,quoda- modo in unum cum ipsis coalescet. Sub quo beneficio,omne felicitatis senus continetur. Intel- D: .lia

ligentes,inquit Daniel, fulgebunt ut spledor fi

mamenti, & justificantes multos tanquam stellae in siculum,& in aeternum. Beati erui similes Angelis: videbunt Deum facie ad saciem. In ipsi, aς pectu tanta futura est amoenitas, tanta sine usu suavitas in notitia sola, ut haec felicitas omnia quibus nunc juvamur adminicula longe exsuperet. Sed incredulis, execratis, homicidis, dc re- Ap probis omnibus, pars illorum erit in stagno ar

denti, igne & sulphure; quod est mors secunda.

Tunc enim Christus judex omnium in majesta- Mattite sua,& omnes Angeli cum eo, apparebit: & se- debit super sedem majestatis suae:& congrega- :buntur ante eum Omnes getes:& separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab licedis:&statuet agnos a dexteris, hoedos autem a sinu stris,dicetque rex iis qui erunt a dextris : Venite

benedicti Patris mei: possidete paratum vobis

287쪽

ας Extremum julcium. regnum a constitutione mundi. Et dicet iis quia i sinistris erui, Discedite a me maledicti in ignem faeternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus:& ibunt in supplicium aeternum, detrusi in tenebras exteriores, ubi es: fletus & stridor dentium. Mali enim, qui secuti fuerint mundum & Antichristum, sempiternis tormentis & cruciatibus adjudicati,sitne fine punientur. Siquis adoraverit bestiam,& imaginem ejus, & acceperit carachi rem ejus in fronte sua, aut in manu sua, hic bibet de vino irae Dei,quod mixtum est: mero in calice irae ipsius:& cruciabitur igne & sulphure,in comspectu angelorum,dc ante cospectum agni: & Ω-rnus tormentorum eorum ascendet in saecula si culorum.Tradit & scriptura reprobos ex abysso,& de medio flammarum clevaturos oculos in altum, & conspecturos eos qui cum Deo erunt in perpetua selicitate: eosque agnoscent, & dicent:

Qui sunt illi qui splendent tanquam stellet firmamentiὶ nonne ii sunt,quos cotempsimus tanquaquisquilias terrae,& eos interemimus3 nunc gaudio aeterno fruuntur,inos autem cruciamur igne.

Hac ratione supplicii gravitas augebitur, & po nitentia aeterna pungetur: Iusti vero requiem ab affictionibus accipient: & ultione suorum inibmicoru laeti spectabunt. At quia nulla descriptio potest satis exprimere gravitatem divinae ulti nis in reprobos,necesse fuit scripturam sacra, ut ad

288쪽

Extremum judicium. 28 ad nostrum captum se accommodaret, per res corporeas tormenta dc cruciatus malorum figurare.Cum dicit reprobos detrudendos justo Dei judicio in ignem ςternum,in tenebras ubi est fietus & stridor dentium, ubi est vermis qui sine sine rodit cor. His enim rebus hominum mentes

necesse est horrore S metu indicibili commoveri turbari:cum audiant reprobis paratam es.se ab aeterno gehennam profundam,tenebrarum caligine opacam, dc torrentibus ignitis formido bilem ,ejulque nutrimeta esse ignem inextinguia bilem.Flatum Dei ceu torrentem sulphuris eum succendere, perpetuis doloribus,cruciatibus, Mangoribus lancinari malos, & meditatione prioris felicitatis,qua in mundo fruebantur, poenit tia pressi assidua, ac desperatione vcniae confici tur, neque mori poterunt, cum in angustiis perpetuis horrendae mortis assidue retinebutur: cogitabuntque post innumera millena millia an

norum, semper principium illis esse supplicioru

aeternorum. Hac descriptione moveri debent omnes ad seriam meditationem futurae calamitatis,& miseriae,quae condemnatis parata est,ut saltem quos aeternς vitae suavitas ad timorem Dei,&observationem mandatorum ejus non potest commovere,metu & horrore poenarum,a rebellione dc contumacia deterreantur. Cum serio in-

ira se cogitabunt quam sit horribile alienari

289쪽

2 Extremum judicium. societate Dei,dusque majestatem sentire adversana; ut effugere nemo possit illius iram, quin ab ea urgeatur, & crucietur. Ad cujus judicium ita

servient omnes creaturae, ut coelum, terra,mare,

animalia, & quicquid est ubique, veluti dira indignatione adversus reprobos inflammata, & in eorum perniciem armata sint. Bonos autem haec meditatio ita juvat & urget,ut in hoc mudo cruce Onerati, cum patientia toleranter Christum ducem sequantur, donec sit Deus omnia in Omnibus. Cui aeternae sint gratiae; quod nos adoptavit in filios per filium ejus unigenitum Iesum Christum, per quem victi ria nobis concessa est, α triumphus praeparatus de peccati , mundo, & Satana. M

FINIS. Excussum upis AB RAHAMI FABR I, Givitutis Modiomatricorum opographi,impensis Theodori Brm L odiensissculptoris, Francsurdiani civis, asys.

SEARCH

MENU NAVIGATION