Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

ipsi etiam fugimus, atque umbrae in Orem evanescimus, momentoque temporis abiisse alter alterum ac cipiet, et ipse mox praevium secuturus. Quid ergo sumus, stater optime, quid sumus 'me desinimus superbire Suis angoribus consternatus Cicero in epistola quadam ad Atticum Ipsi, inquit, quid sumus, aut quamdiu hinc curaturi sumus Brevis quidem, sed bona ni fallor)quaestio, et salutaris, et gravida, atque utilibus plena sententiis, sub qua multum verae humilitatis ac modestiae, multumque contemptus rerum fugitivarum vigilsossor inveniet. Quid sumus, inquam Quam gravi, quam tardo, quam fragili corpore quam caeco, quam turbido, quam inquieto animo, quam Varia, quamque incerta volubilique fortuna' Aut quamdiu haec curaturi sumus Profecto perbreviter; nempe non aliud sonat, quam si diceret, ipsi quid sumus, et hoc ipsum, quamdiu suturi sumus Utique heres non diu cum

hoc idem nostrum esse, ut diuturnum esse non Potest, sic nunc possit inter Verba desinere, neque si

accidat, miri aliquid acciderit. Utrumque igitur bene

ei graviter quaeris, arce Tulli. Sed quaeso te, ubinam tertium reliquisti, et eventu periculosius et quaesitu dignius Postquam hic esse desierimus, quid futuri sumus' O rem magnam et ambiguam, sed neglectam.

Supererat hic mihi paululum de fragmentis anni praeteriti, ante alios vir clarissimus et si quid mihi credis magni animi consiliique Paganinus Mediolanensis,

raeic, in editionibus Venetis ann. 1492 et l503 epistola finem habet: Sequiturque eam altera ad Socratem, quae vere est in odicibus huius pars altera, quamque nos eorum fidem sequuti, huic subnectimus.

612쪽

4si DK EBUS FAMILIARIBUS

qui mihi post plurima experimenta Virtutis acceptissimus, nec me modo, sed nobis dignissimus Visus erat. Itaque iam hic mihi Socrates alter esse coeperat fides, samiliaritasque prope eadem, quodque dulcissimum habet amicitia, participati utriusque fortunae, apertisque animi latebris, fida communicatio secretorum. Quantum vero te amabat, quantum Videre cupiebat, quem in ternis oculis iam videbat, quantum vitae tuae solicitus erat in illo publico naufragio ut mirarer ipse, hominem incognitum sic amari posse. Nunquam tristiorem solito me vidit, quin amice trepidus inquireret Quid rei est 'Quid amicus noster agit Cum ver bene te Valentem audivisset, metu posito, perfundebatur alacritate mirabili. Et hic quidem quod sine multis lacrimis non dico, et cum pluribus dicerem, nisi praecedentibus malis

exhaustos hosce oculos, atque omnes, Si quae Sunt, lacrimarum reliquias instantibus reservarem hic, inquam, pestilenti morbo, qui nunc orbem populatur, repente correptus ad Vesperam, postquam coenam cum amicis, o quod occidui temporis restabat, in nostro tantum

sermone, et amicitiae rerumque OStrarum commemoratione consumpserat noctem illam inter dolores ulti mos imperterrito animo transegit. Mane autem rapida morte subtractus est, ac ne quid de lanesta consuetudine laxaretur, triduo inexpleto, illum filii Omnisque sa-

milia consecuti sunt. Ite nunc, mortales, aestuate, anhelate laborate, circumite terras et maria, ut non secuturas Opes nec mansuram gloriam cumuletis. Somnus est vita quam

degimus, et quidquid in ea geritur, somnio simillimum. Sola mors somnum it somnia discutit. O si prius

613쪽

expcrgisci datum sit ' Sed de hoc alias. Nunc inexhaustam seriem gemituum meorum prosequor. Ondum satisfeceram Fortunae, nisi acutiore me cuspide impeteret, et ad iram Dei malignorum furor accederet. Hei mihi, iam deficere, iam tremere incipio illorum more quo primus torpor gelidas febris invadit, iam toto corpore cohorresco, et libenter valde ab his curis et ab hoc sermone diverterem; sed impellit ac praecipitat animum dolor, quem frenare non aleo. Duos Obis amicos fortuna reliquerat, et licet alios reliquisset, ii tamen erant quibuscum tempus vitae nostrae quod restat, ea non prohibente, posse traducere videbamur. Quid enim ex omnibus obstabat Non paupertaS, non divitiae, non disparitas voluntatum animus in quatuor unus erat. Itaque gloriabar, antiquitatem perraris et in diversis saeculis uno vel altero aetatem Vero nostram esse, et domum unam brevi ore duobus simul amicorum paribus adornatam Minus proprie paria nominavi; unum erat, imo Vero nullum par, sed una omnium

mens, ut dixi. Quid heu mihil Luca nostro benignius ' Quid ainardo suavius ' In quorum iudicio nos

errare diuturnior experientia non inebat. Primus qui dem Sic animo compositus, ut praeter dulcissimum iucundissimumque OnVictum etiam OStrorum studi rum particeps et comes esset. Alter autem, etsi huius cemodi rerum expers, abunde tamen ornatus iis per

quae studiis talibus pervenitur, humanitate scilicet, fide, liberalitate, constantia. Quid multi Liberalium disciplinarum nescius, sed vir bonus et amicus esse didi

' et in Venetis antiquioribusaditionibus epistola haec explicit Boliqua in iis desiderantur.

614쪽

446 DE REBUS FAMILIARIBUS

cerat, et in coetu OStro tali unus aptior erat, quam si omnes studio deditos caeterarum rerum omnium incuriositas habuisset. Itaque ad opportunitates Varias commode admodum et paene divinitus ille nobis quartus accesserat. Nimis elices Visi sumus invidit crudelissima fortuna et indignata est, quod nos nondum istos tantorum comitum perditione prostrasset. overant ambo simul, et te, frater, apud Avenionem, et certus sum non sine suspiriis, dimisso, me alteram animi sui partem cupidissime petebant. cestam nimis et miseram historiam aggressus sum. Sed est quaedam lugendi dulcedo, qua Saepe nimium pascor infelix Veniebant pariter optimo animo, fato pessimo, miserabili eventu, ille Romam petiturus, ille Florentiam. Quo ergo dive litis amici Ite rectius, ite securius non hoc Vestrumitor quid vobis cum Alpibus nivibusque

Omnia vincit amor, et Vos cessistis amori.

Veniebatis me Visuri. Hic erat inimicus, hac catena trahebamini; non ibatis, sed trahebamini ab illo cui coelum ipsum obsequitur, cui discordantia invicem obediunt elementa amor omnipotens os trahebat. Agnosco insidias fortunae hoc egit ut inconsolabilius dolerem quin et illud impie molita est, ut qui i8m recurso anni spatio, pedem arma non OVeram, nunc abessem, sub obtentu magni nescio cuius boni quo scilicet nos aspectu mutuo priVaret, et Os animo consternatos, raptimque ac propere fugientes, facilius in laqueum praeparatae mortis impelleret. Heu dolor insatiabilis line vulnus aeternum i Festinabatis obliti laborum et periculorum mnium caeteras enim curaS,

615쪽

LIBER OCTAVUS. - EPISTOLA Ii. 447

spes ac desiderium oppresserat Naturale os ut minorem passionem maior absorbeat Ardebat animus mocoram cernere, et mecum de vitae totius ordinationo disserere. Inde susceptum iter agere, et rebus in patria dispositis, huc reverti. Hoc eis nempe propositum erat, mi frater ac meorum dolorum comes unice, ut te illuc accersito, simul usque ad exitum viveremus.

Quod si me Parmae reperissent, poterat mora longior fortunae duritiem soriassis innectere mutassent sorte consilium, et per nuncios actis quae acturi erant in patria, ipsi amoris dulcedine compediti, mecum inseparabiliter resedissent. Et nunc quid prohiberet quominus Simul omnes essemus in quiete illa animi diutius exoptata Sed adamantinis aiorum vinculis tenebamur, et ui abessem sero fortuna providerat. Itaque cum

Parmam Venissent percontando, per obvios re comperta, tristes ad domum nostram deiectis animis ac vultibus descenderunt. Quid singula prosequar omnem domus atque horti angulum, omnes herbosos caespites coeperat enim iam ad Arietis adventum bruma mitescere dulci accubitu compresserunt, implentes cuncta suspiriis. Deinde cum possent alibi ambo per noctem in lectulo meo iacuerunt credo ut quem ad quietem necessariam humana fragilitas meditata est, ad laborem mihi perpetuum consecrarent. Postero autem, circa

horam diei sextam abierunt, litteris domi relictis, quibus mihi et eorum tristitia et redeundi propositum, multaque praeter haec alia nota sunt. Quas ego litteras dum vivam inter delicias habebo, biorum stimulos

ac lacrimarum materiam immortalem. ensis abhinc integer lapsus erat, cum ego ignarus horum Omnium

616쪽

ιs DE EBUS FAMILIARIBUS

domum redii, litteras reperi, amulosque meos cum earum tenore concordes audivi admirans. Sed quid agorem Illi tanto ante discesserant, ut iam demens expectarem reditum, ac nogligentiam accusarem. Quae postquam mihi debito longior Visa est, unum ex famulis Florentiam misi, ainardum litteris excitans ad observationem promissorum, atque illud adiiciens ut eumdem nuntium Lucae nostro mitteret, seu ille Omae moras ageret, seu Teani cui ingentem quoque epistolam scripsi exhortatoriam ad votorum modestiam, et ad huius vel alterius loci electionem, quicumque

rebus nostris appareret opportunior, nec non ad morem studiosae solitariaeque vitae quae quoniam omnes aequaliter tangebat, ut per eum ad te etiam mitteretur,

inserui. Praeclare quidem, ut multa illud a Virgilio dictum est Nescia mens hominum sali mortisque suturasti Litterarum portitor abscesserat, et ego rem Secundam et multa mihi dulcia fingebam haec quidem

ab ortu aderunt, ista autem ab occasu. Quis me elicior congressu talium amicorum ' Quorum usque tranquilliora studia Quorum vita quietior Has inter curas, quae infausti rumoris amaritudinem geminarunt, nuncius meus die octavo postquam hinc discesserat, per intensissimum imbrem non expectatus adsuit, et pluvia et lacrimis madens, et sponte vulnus animi visibiliter praeserente. Dirigui, et excusso manu calamo

scribentem enim sorte compererat : Quid novi affers Dic ocius exclamo. At ille gemitu verba frangente Infelix, inquit, nuncius advenio amici tui super Apen-

617쪽

nini verticem in saevas latronum manus inciderunt.

Ηo mihi l Quid mali est Prosequitur ille singultiens

Mainardum qui casu quodam nil tas metuens sub stiterat in insidias lapsum et repente compressum i ter carnificum gladios procubuisse Lucam clamore permotum, adacto calcaribus equo advolasse Viriliter solumque inter decem aut amplius sicarios Stricto mucrone constitisse, multisque vulneribus datis et acceptis, Vix tandem vivum Vasisse praedones, sublata occisi praeda impio gressu abiisse, ita tamen ut labore simul et conscientia defessi, facile capi potuerint, excitatis agrestibus ad tumultum, nisi quidam salso et indigno nobilitatis nomine superbi, quo nominare non QS neceSSe accurrentes a montibus, et cohibuissent iustum impetum insequentium, et cruentam praedonum catervam sub moenibus excepissent Lucam adhuc gladium in manibus habentum procul inde visum inter rupe ac nemora nil de eo deinceps aliud auditum.

O frater, quid mihi tunc animi suisse arbitrari. Duobus una mortiferis ictibus in corde transfigor hinc scilicet desperato et irrefragabili dolore, inde solici in ancipitique metu. Vertat Deus omen malum i quodammodo aequanimius audiviSSem ambos extinctos Scirem nempe quid agerem, clauderem Ores, consolatore eXclude rem, Solii esSem, et dolori me totus incumberem ita vel exonerarem maerore animum, Vel opprimerem, vel lenirem stet desiderium, vel implerem, et amicos duris vulneribus ablatos lacrimand conquererer. Nunc Vero non una, Sed tribus simul acerrimis passionibus indesinentur assicior dolore, metu, Spe Et miserabilem in modum fluctuantibus atque inter Sese certanti

618쪽

452 DE REBUS FAMILIARIBUS

bus curis laceror atque discerpor quae mihi vita nihil morte securior est, et finem eius supplicibus atque assiduis votis expeto. Aliquanto enim longior est quam vellem adhuc quidem iuvenes videbamur: ecce biennio plusquam oportuit Viximus. Misi nuncios ac liti ras per diversa terrarum, in primis Placentiam, Florentiam, ac Romam. Ex his enim praecipue civitatibus do eo qui superstes dicitur aliquid expectabam. Ita iam

intentus atque inhians, et omne iter circumspiciens, et ad omnem strepitum contremiscens, quintum decimum diem ago quod tempus si cum multorum ann rum calamitatibus trutinetur, facile praeponderet. Fuit mihi impetus interdum ire, nec subsistere, donec pra sens Lucae nostri statum, quicumque QSSet, agnOS -

rem, et Mainardi inevitabilis sors hominum i alpinum et rude cernerem sepulcrum. Fuit enim, ut fama est, ingenti, non modo circumstantium castrorum, Sed civitatis etiam concursu, summaque omnium miserico

dia tumulatus, indignantibus et exclamantibus multa ruriculis, graViterque serentibus, non modo defuncticaSum, Sed propriam quoque fortunam, quod animo praesagirent, id quod illico consecutum est, interrupto scilicet itinere, pro hospitibus ac lucris damnosa sibi

bella succedere Issem profecto iampridem, in easdem sorte manus simul sat impellente venturus, nisi me et anni tempus adversum, et valetudo corporis imbecillior tenuisset et tamen an sibi animo contrBrium Su gerenti, potius obtemperem, hactenus, frater, incertuS sum. Τransibat hac sextus hodie, ut reor, aut SeptimuS dies est, nobilis quidam vir lorentinus civis e curia Veniens, cui cum sorte in via publica equos suos cum

619쪽

LIBER OCTAVUS. - EPIST0L VII. 451

rent sic occurrisset unus ex pueris meis secretorum mihi conscius dolorum, et ex sermone hominis, ut fit, etiam patriam cognovisset, ultro Verbi eum aggressus, inquirere coepit an de hoc amicorum nostrorum casu noscat aliquid. Et cum nosse omnia Videretur, hortatus est ut mecum loqui, et infestum dubietatis meae nodum vellet absolvere. At ille, audit nomine meo, alioquin licet mihi incognitus, benigne admodum, multis comitantibus, ad me venit, quem de omnibus diligentissime percontatus, in summa didici, Lucam nostrum vivere; sic ut apud nos litteras Florentia transmissas, sic publicam famam loqui. Ita ego, quod mirari et indignari soleo, in media positus Italia rumores italicos ignoro, donec ex Gallia nuncientur. Illius ergo digressu sic remansi, quasi inter densas animi mei nubes quidam insperati gaudii radius penetrasset Heri autem

cum iam advesperaseeret, Sacerdos quidam Senex, sa- miliaris meus ad me lacrimabundus accessit, narrans

nuncium quemdam deIuscia venientem dicere, aina dum non solum, sed cum aliis periisse quod audienti mihi, de pectore statim, alterius iniecta sagitta, Serenitas omnis ablata est. Sed Vix dum sacerdos Verba

compleVerat, et ecce mercator quidam ediolanensis notus meus, locum, in quo minStu eram, ingreditur,

saluto data et reddita. Cum inquit, hac transitum ac rem, audiens quod hic esses, licere mihi non credidi sine conspectu et colloquio tuo progredi. Urbane, inquam; sed unde nunc te revehis ' Quartus, inquit, dies est, ex quo Florentia discessi. Et Deus bone, inquam, quaeso, quibus itineribus transivisti Bectum, inquit, iter sequi non potui. Audisti enim, ut arbitror,

620쪽

45 DE REBUS FAMILIARIBUS

illius boni viri mortem, pro cuius ultione populus lorentinus ad arma consurgens, multa iam in illis montibus castra combussit. Itaque devio quodam et silvestri calle prosectus sum. Dic, age, inquam, Viri an Virorum mortem memor9S' Hic enim, et sacerdotem illum digito signavi, plure narrat occi SOS. Minime ero. inquit: unus prosecto solus occubuit reliqui evaserunt. Et cum intentum me atque anxium videret, adiecit doin hac re praeter voces m,puli nihil habeo. Illic enim

omnium civium conventu, nonniSi de unius nec audiuntur indignationes hominum ac querelae Credibile est autem, quod, si plures SSent, de pluribus loquerentur. Placuit coniectura, sed quia nihil certi asserebat, serenare animum frontemque non potuit, et qualem invenerat dimisit. Haec singula, Pater, iam Scrupulose EXSequor, ut particulariter intelligas, quod in summa scire te non dubito, pessime mihi esse, alternantibus his curarum fluctibus, et fragilem spei cymbam hac illac aestu reciprocante iactantibus. Accedit ad aerumnarum cumulum, quod dum numerare dies incipio, quod curiose aciunt amantes, miror et Stupo quid os quod ad litteras meas arvisti, inde Patavit, mox Veronae datas, tanto lapsu temporis nil omnino roscripseris, praesertim cum per fidos nuncios missae et de rebus non parVis Scriptae essent. Nescio quid nunc mihi novae suspicionis oboritur. Audio enim, postem illam anni alterius, quae abscessisse Videbatur Ox integro, rursus invasisSe Rhodani ripas, a quibus utinam abesses. Sed quid ago, infelix isti non satis mihi vera et praesentia mala Sus sciant, nisi et ficto et suturo insuper miseriam ' er

SEARCH

MENU NAVIGATION