Epistolae de rebus familiaribus et variae..

발행: 연대 미상

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

LIBER OCTAVUS. - EPISTOLA V. 433

corum tam bene concordium hospitum late capax. Siquidem ergo vos huc sata contraxerint, iaciemus ancoram, portum invenisse Videbimur. Et si forsan adquietis nostrae famam confluentium amicorum turba succreverit, on deerit urbe media domus augustior quam sub hac spe Vacuam sino. Ego enim partem eius exiguam non implerem cum omni amilia, quae mihi solitudinis avido turba ingens est. eve ibi his verbis iniectos compedes teque uni domicili adscriptum putes. Erit nobis hinc Bononia, studiorum nutrix, in qua primum adolescentis tempus expendimus, et dulce erit, mutatis iam non solum animis sed capillis, antiqua revisere, et firmiore iudicio civitatis illius, simulquo nostrorum animorum habitum, et ex collatione temporum quantulum viVendo processerimus contemplari. Erit inde Pado imminens Placentia et Antonini tui venerabilis domus, cui tu praesides, mediocritatem loci non aspernatus, multis opulentioribus neglectis. Quoniam, ut dicere solebas, Vicinitatem meam in proventibus numerasti illic tu omnium hospes eris Occurrent,

si paulo longius proficisci libeat hinc ediolanum, illinc

Ianua illa terrestrium, haec maritimarum decus urbium. Ille tractus lacus habet et fluvios, hic aequor undisonum, tumidum, olivolum. Illic Larium Videbimus, uberem lacum, cui Comum adiacet, unde Addua amnis egreditur. Videbimus Verbanum, qui Lacus Maior ab incolis dicitur quem Ticinus intersecat. Videbimus unde Ollius prodit nec procul inde Benacum, unde Mincius erumpit, vulgo lacus notissimos doctis etiam incognita nomina. Videbimus impendentes lacubus Alpes aerias ac nivosas, aestate gratiSSimum Spectaculum,

602쪽

434 DE REBUS FAMILIARIBUS

et silvas astra langentes, atque inin concava rupium querulos riVOS, summisque de montibus magno cum sonitu cadentia numina; et quocumque te verteris avium murmur ac sontium. In hoc autem tractu altero Apenninus supra Verticem erit, mare sub pedibus,

Tritones in oculis et pelagi monstra, Neptunique Dagor in auribus, et saxorum fletuS, et ereidum querelae. Ibimus per eos, quibus ultra quam credi possit obi cior, Tysrheni sinus aequoris, Vacui mordacium atque pungentium curarum, et optatum semper Otium, quod nobile illud amicorum par, Scipio ac Laelius, post lab res bellicos in Caietae olim, nos in Ianua litoribus mst labores Pierios sortiemur. Si quando autem hac terrarui parte pleni erimus, alia nobis Patavit, nec minus tranquilla, nec minus idonea sedes est; ubi non ulti m portio bonorum fuerit, talis illius viri meruisse convictum, sub quo civitas illa nunc multorum serie laborum sessa respirat. Ipsum honoris causa nomino Iacobum Carrariensem, quem amare et colere in animum ut inducas velim. Nam cum omni aetate virtus amabilis fuerit, nostra, eo amabilior quo rarior eritque nobis ad latus omnium quas ego viderim et vidi cunctas sere quibus Europae regio superbit miraculosissima Venetiarum civitas eiusque dux illustris, honoris quoque causa nominandus, Andreas, non minus bonarum artium studiis, quam tanti magistratus insignibus vir clarus. Erit et Tarvisium sontibus numinibusque circumfluum domus emporiumque laetitiae. Ita quotiens identitas, taedii mater, offenderit, aderit optima fastidii medicina, varietas, et quidquid molestias obrepserit, alterno colloquio et locorum talium mutatione purgabi-

603쪽

tur. Vides, non dubito, quibu in armi aggredior, quibus artibus urgeo, ut virilibus monitis blanditias muliebres misceo. Omnia lacio ut persuadeam quam fidolitor ipse mihi sum testis, quam emcaciter exitus arguet. Quod in me erat praestitisse videor. Poteram sorte, si vellem, hoc ipsum comptius eloqui, sed assectus immodicus saepe facundiae ossicit. Dixi utcumque quod in animo erat, dixi quod intelligeres, atque utinam quod probares. Noli, quaeso, qualiter, sed quid dicam aestimare. Melius consulit balbutiens amicus, quam disertus hostis. escio finem invenire, et Sentio, me animi calore longius quam destinaVeram processis se. Unum hoc identidem, quod sine hortatu meo tibi in animo esse perpendi, inculcare non desinam. Onveniamus oro, impigre in hunc locum omnes, si locus hic omnibus placet. Alioquin e toto orbe terrarum nullum enim mundi latus, nullam barbariem recuso eligite, qui vobis placeat, locum. Ego assectus meos exuo, Vestros induo modo simul esse liceat, bene erit. Eligite ubi quod restat pacifice vivamus, ubi aequani

miter moriamur. Tu interim cura ne sanum consilium corrumpat mora. Vale.

XIIII Kal. Iunii.

FRANCISCUS PETRARCA ARTHOLOMAEO REMITAE S. P. D. Mittit versus quosdam operibus Sancti Augustini subiiciendos.

Quod prosessionem tuam decuit, ex Augustini dictis volumen ingens per alphabeti litteras collegisti

604쪽

436 DE AEEBΠS FAMILIARIBUS

Bem maioris operis, quam gloriae. In quo ipso animum tuum miror, qui studio utilitatis publicae maiora, nisi fallor, ausurum ingonium inclinasti, cuius ut votivus exitus, sic prosper eventus, sicut decuit, suit. Siquidem, cum ob eam causam Clementi Romano Pontifici liti ratissimo, sed occupatissimo homini, atque ob id talium compendiorum avidissimo, placuisses, patria tuae Pontifex factus, et altiora sperare iussus quamvis ut est animi modestia, et religionis humilitas, natalis soli iuncta dulcedini, nescio an nihil, non dico altius, sed gratius inter haec rerum praetereuntium fastigia sperare

queas , et de labore in laborem missus, quod de Augustino secisti, de Ambrosio sacere iuberis. Parebis iam, coepisti enim et perficies, spero, pari utinam lacilitato et elicitate Parebis, inquam si te novi , non ut altior fias, sed ut gratior Etsi enim sorte tua laetum te altioris status cupido non tangeret, aequum tamen animum decet, tam se gratum praebere ultro oblatis, quam Optatis petitisque. Nihil enim aeque in omni munere librandum, ac donantis intentio. Sed ad Augustinum tuum redeo, et ad te. Petiisti equidem ut in fine illius magni peris, quod sudore tuo de illius opulentissimi patrisfamilias lapidibus et calce compactum, Pontifici

praesenti, sed multo maxime posteris praeparasti, aliquot tibi versiculos subscribendos mitterem. Parui et ipse tibi, cui nihil negare volo, et quamvis iamdudum, musis indignantibus longeque aliis curis exercentibus, animum ab eo studio distractum revocarunt preces tuae. itto igitur paucos elegos eiusdemque sententiae totidem, si malis hexametros. Utere vel utrisque Vel utristibet. Utrosque raptim se extemporali impetu di-

605쪽

ctatos noveris, nuntio tuo mecum syllabas metiente; ita ut nulla tam brevis fuerit, quae sibi non longissima videretur. Vale. EPIST0L VII

FRANcISCUS PETRARCA SOCRATI SUO S. P. D. De morte plurium amicorum et de clade, quam pestis ubique secit, amare conqueritur nunciat obitum Pagmini et insidias structas Mainardo et Lucae.

Μ frater, mi frater, mi frater novum epistoli principium: imo antiquum, et ante mille sere quadringentos annos a Marco Tullio usurpatum. Heu mihi lsrater amantissime, quid dicam 'inde ordiar ' Quonam vortar Undique dolor, terror undique In me uno videas quod de tanta urbe apud Virgilium legisti:

crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. Utinam, frater, aut nunquam natus, aut prius extinctussorem Quod si nunc optare cogor, quid dicturum putas si ad extremam senectutem Venero Ad quam utinam non Venirem Sed veniam, timeo, non ut di lius vivam, sed ut diu moriar. Nosco etenim satum meum, et sensim intelligo ad quid in hanc aerumnosam et infelicem vitam sim proiectus Heu mihi Frater optime, piget ex intimis ac miseret me mei. Quid enim dicent qui haec audient tu, qui solamen auxi-

606쪽

liumque aliis laturus videbare, qui de te nobis nihil mediocre promiseras qui malorum usu obduxisse iam callum adversus omnes Ortunae tribulos, Omnemque duritiem, seu magis in silicem obriguisse debueras, ecce quam molliter sarcina tuas fers, ecce quam crebris eiulatibus aures nostras percutis Ubi nunc maximae professioni tuae debita celsitudo animi' hi verba magnifica, quae si ad ingenii laudem non ad vitae consilium reserantur, quid nisi sonitus inanis, et curiosarum delinimenta sunt aurium Praestolabamur ex te carmen heroicum elegos legimus historias virorum illustrium sperabamus unam cernimus proprii doloris historiam quas putabamus epistolas, sunt lamenta ubi artificiosas iuncturas verborum nova incude percussorum, et dulciter intermicantes colores rhetoricos quaerebamus, nil nisi dolentis interiectiones atque indignantis accentus et lituras aspicimus lacrimarum. Et quis erit modus aut quis finis ' Si omnium sala mortalium deplorare Volueris, unum tibi pectus et una lingua non ussicit. Ingens, miSer, molestumque negotium suscepisti, superVacuum, inexplebilo. Alio de sonte petendae sunt lacrimae Semper nempe recentibus assidueque nascentibus dolorum causis, duo sessi, iamque exhausti et arentes oculi, parum moesti humoris insuderint. Quid agis igitur tui oblite, et propria

non contente miseria ac morbo, in quem sciens Olensque incideris, nisi amicis insuper Venenum porri gas, pollicitus medicinam ' Quin potius vel ne solus vel disce, mortalis, aequo animo serre mortalia, teque non Olum neque cum amicis solis, sed cum omnibus rapi videns iam tandem inutilibus querimoniis modum

607쪽

mne. Erit aliquis indignantior natura, qui incestos apices perosus abiiciat aut conculcet cum irrisione o daci. Abi, inquiet, in malum sidus an si tu mulie briter victus es, nos saltem viros esse non sines' Cuncta praesentio, nilque me horum, frater, sallit. Scio viri esse, primum quidem dolorem propellere, proximum extinguere, tertium moderari, ultimum abscondere Sed quid agam Moriar, nisi dolorem in no tum ac verba profudero. Illud me solatur, quod quidquid scripsero, molle quamvis ac frivolum, cum ad tuas venerit, non ad alienas pervenisse, sed ad proprias manus meas rediisse videbitur. Quamobrem non magis erubescam dum haec a te legentur, quam, dum a me scriberentur, erubui. Nec me tamen erubuisse negaverim sensi enim animum ac stilum, excusso rationis

freno, extra destinatum iter affectibus iunctim trahi: quo nihil molestius pati possum. Id pudori meo gravius insultat, quod iam annus integer, iamque alterius bona pars abiit, ex quo nihil viro dignum, non dicam sacere, sed ne loqui quidem contigit, tonante undique ac sulminante serociter ortuna. Qua in re benigno sub iudice forsan excuser si ad examen Venerit, illud quo que non leve aliquid, sed millesimum trecentesimum

quadragesimum octaVum sextae aetatis annum SSe,

quem lugeo, qui non solum nos amicis sed mundum omnem gentibus spoliavit. Cui si quid defuit, sequens ecce annus illius reliquias demetit, et quidquid illi procellae Superfuerat, mortifera salce prosequitur. Quando hoc posteritas credet suisse tempus, sine coeli aut telluris incendio sine bellis aut alia clade visibili, quo non haec pars aut illa terrarum, sed universus sere Or-

608쪽

bis sine habitatore remanserit' uando unquam talo aliquid visum aut sando auditum Quibus hoc unquam

annalibus lectum est, vacuas domos, derelictas urbes, Squalida rura, arva cadaveribus angusta, horrendam vastamque toto orbe solitudinem ' Consule historicos silent interroga physicos, obstupescunt quaere a philosophis, humeros contrahunt, Dontem rugant, et digitulo labiis impresso silentium iubent. Crede istas steritas, cum ipsi qui vidimus vix credamus, omnia credituri, nisi experrecti apertis haec oculis cerneremus, et lustrata urbe uneribus suis plena domum re Versi, exoptatis pignoribus vacuam illam reperie tes, Sciremus utique Vera esse quae gemimus O felicem populum pronepotum, qui has miserias non agnovit, et fortassis testimonium nostrum inter sabulas numerabit Meremur haec quidem et graviora, non inficior sed et maiores nostri meriti sunt, atque utinam non et posteri mererentur. Quid est ergo, iudicum iustissime, quid est, quod insigniter adeo in nostrum tempus ultionis tuae servor incubuit Quid est, quod cum culpae non desint, desunt exempla supplicii Cum omnibus peccavimus, flagellamur Soli Soli, inquam audeo enim assirmare quod si omnium saeculorum flagella, post a cam illam famosissimam reliquias mortalium informi pelago circumserentem, cum praesentibus aestimentur, deliciae fuerint et ludus et requies. Neque enim cum his malis conferri decet bella quantalibet, in quibus et remediorum multa sunt genera, et quod ultimum est)viris saltem sortiter mori licet. Est autem solamen mortis eximium bene mori. Hic remedii nihil prorsus, nihilque solatii est, cumuloque cladis additum mali

609쪽

causas principiumque nescire. Nam nec ignorantia, nec

ipsa quidem pestis diosior nugis ac fabulis quorumdam hominum, qui professi omnia piunt nihil, quorum

tamen ora, licet assuefacta mendaciis, tandem silent, et quae impudentia primum ex more laxaverat, ad ultimum clausit stupor. Sed ad inquisitionem meam redeo. An vero sicut longum iter agentibus evem ut alia viae pars satigationem faciat, alia lateatur; sic nobis accidit ut lenitas tua, Deus, humanis paulatim lassata criminibus, et iugi accessione praegraVata, nunc potissimum victa subsederit, tuque nos, Vector Optime, tolerare amplius non Valens, in terga proieceris, atque a nobis misericordiae tuae oculos iratus averteris 'Quod Si QSt, non nostrorum modo, sed paternorum simul criminum poenas damus, an peiores illis nescio, sed certe miseriores. An illud fortasse verius quod magna quaedam ingenia suspicata sunt, Deum mortalia non cura re Sed absit a mentibus nostris haec amentia. Si non curaret, illa non subsisterent. Nam de his qui nostri curam, non De tribuunt, sed naturae, quid sentiendum nobis sit, veritatis tuae studio deditis cum Seneca ingratissimos omnium appellet, qui mutato nomine, dissimulent Dei munera, et cavillando impio, supernae de bitum abnegent maiestatis Curas profecto nos et nostra, Deus. Sed aliquid latitantis et ignota nobis causae est, cur ex omnibus saeculis dignissimi visi sumus qui acerrime plecteremur, non idcirco minore iustitia, quod culta est. Namque iudiciorum tuorum imperscrutabilis, o humanis sensibus inaccessa profunditas. Vel ergo pessimi Omnium vere sumus, quod negare Velim Imitius quam ausim, vel ad sutura bona pra sentibus

610쪽

M DE REBL FAMILIARIBUS

malis exercitatiores purgatioresque Servantur, Vel

omnino aliquid est quod nec cogitare sumcimus Caeterum quaecumque in causae, quantumlibet alvitiae essectus apertissimi sunt. Sed ut a publicis ad privatas lacrimas revertamur, anni equidem secundi vix dum prima pars acta est, e quo Italiam repetens, te procul ad sontem orgiae lacrimantem lacrimans dimisi. oniubeo in longum oculos reflectere hos pauculos dies numera, et cogita quid eramus, et quid sumus. Ubi dulces nunc amici Ubi sunt amat vultus ibi orba mulcentia, ubi mitis et iucunda conversatio Quod fulmen ista consumpsit Quis terrae motus evertit' Quae tempestas demersit ' Quae abyssus absorbuit Sti pati eramus, prope iam soli sumus. Novae amicitiae contrahendae sunt. Unde autem, sive ad quid humano genere paene extincto, et proximo ut auguror rerum

filio Sumus quid dissimulem' vere soli Credo, id agente Deo, ut vitae huius illecebris impedimentisque

suavibus spoliati, liberius iam ad alteram suspiremus.

En quo subita rerum mutatione pervenimus, ut experiri liceat in nobis an praeclaram illam picuri vocem iure possimus dicere: Satis magnum alter alteri thea trum sumus quod ut Vere dici possit a nobis, quamdiu

tamen dici poterit Aut quis augur statuat quorsum nobis datum sit, de huius mutui theatri stabilitate confidere, alteri secus sic nutantibus iam columnis Quid

enim ego de tua vita certior haec scribens, quam tu haec perlegens, de mea Nimis caducum simul et superbum animal est homo nimis alte fragilibus superaedificat fundamentis tanta sodalium turba, ad quem redacti numerum sumus, vides. Et ecce, dum loquimur,

SEARCH

MENU NAVIGATION