장음표시 사용
21쪽
Tractatus I Dedicatio. Scaelaturae nostrae pampinos et corymbos inaurandos esse constitueritis, essiciam profecto, ut in munificentia vestra magis eluceat ars mea, et in arte mea splendeat aeternum munificentia vestra. Valete. Bonis et ingenuis hominibus favete. Ita Deus faveat vobis, Reipublicae vestrae Literariae, et Summae Rei. Si faveritis, favebit ille Praesto
Dabam Lugd. at Nobili f. et Ampsi . et . Julii fos. D. D. V. U.
22쪽
TTic est Libellus de Virtutibus Cardinalibus L Nomen a vulgo , --i sumpsi sic decet), Rem a Natura nam et hoc Philosophum decebat mutuatus sum. Non enim eaedem mihi Virtutes Cardinales recensentur, quae vulgo vulgo hae Prudentia, Iustitia, Fortitudo, Temperantia, mihi ista, Diligentia, bedientia, Iustitia, Humilitas Prudentia manifeste excidit viderunt id ante me compluresu; haec fructus Virtutis et adminiculum, non Virtus Convenit inter nos de Justitia ambigitur ergo tantum de Fortitudine et Temperantia. Sed hae abesse possunt a Virtutis exercitio, forte non simul, sed saltem singulae; nam inter adversa nullus est locus Temperantiae inter secunda Fortitudini nullus. Nec audio eos qui inter secunda non succumbere illecebris, Fortitudini, inter adversa moderaritimorem, Temperantiae adscribunt Laborant in Analogo, nec satis dictionem propriam a figurata distinguunt; nam illud non succumbere tantum est non pellici, quod solius Temperantiae, et hoc moderari tantum est non deterreri, quod solius Fortitudinis esset. At vero nullum es Virtutis exercitium sine illis quatuor, quas ego Cardinales feci . Ut enim actio aliqua sit legitima.
audienda es Ratio hoc Diligentiae), faciendum quod dicit Ratio hoc Obedientiae), et id faciendum, non plus non minus(hoc Justitiae), ideoque non sui causa faciendum hoc Humilitatis est). Sunt igitur a Proprietates inseparabiles a Virtutis exercitio, et ut Opu quodcunque bene a nobis fiat, necessum est in eo nos et diligentes, et obedientes, et justos ac humios esse. Sicut autem has res quod dicebam a Natura accipio, sic
23쪽
et naturaliter eas accipio ac tracto. Nihil admisce e sacris
fontibus totum ex Ratione est, quidquid hic est rivuli. Hinc inter scribendum illa miratus saepe fui, quod nunc item miror ' gentiles nostros non quidem iisdem quibus nos sacris operatos, sed tamen eidem Rationi magno hic ingenio, magno animo, magno studio et cura, non nisi magnopere aberrasse idque in solo tam plano, et a via tam recta ac regia, habente etiam divinum illud oraculum, quod inter se toties decantabant: Ipse te nosce. Quo filo si recte usi fulissent, non modo faciles has vias ambulare, sed vel inexplicabilem Labyrinthum, si res ita tulisset, expedire debuissent. Omnes Philautia seduxit. Neminem hic eximium facio, ne magnum quidem Platonem, qui eximendus erat fateor si eorum quisquam. Omnes omnibus velis et remis ad Beatam Vitam omnes de sua felicitate, et ex cupiditate suae felicitatis laborant atque hinc illae lacrymae Soli Christiani ex Sacris suis hic aliquid sapiunt soli, sed inter solos
quam pauci Ethicorum Schola cum Ethnicis suis, quorum dogmata profitetur, insanit Populus autem ut plurimum his, quos illa Schola formavit, magistris et oratoribus utitur.
Et Christiani quidem qui hic sapiunt, ut dixi ex Sacris
suis sapiunt. Nemo, quod sciam, Philosophum hic egit, et Purae puta Rationis Naturalis acu nam hoc Philosophari mihi est rem illam tetigit. Quid ergo His omnibus, tum
gentilibus tum Christianis, unus ego subtilior Non sum tam pueriliter affectus, ut id mihi sumam. Sed quod Micros copio(aevi nostri et Belgi nostri invento mirabili, miraculo atomos intuentibus usu venit Nam minimae, quae attento OculOSPene fugiebant minutiae, hujus instrumenti beneficio in justam aspectui molem excrescunt ut videri jam in iis, quae alioqui visae nunquam fuissent, partes variae, varii coloreS, anguli, sinus, tuberes facile possint; sed, quod etiam mirere, cum ita Microscopium adhibuerunt, eo paulisper seposito, solis jam oculis notant et designant, quae, nisi primum ope illius instru-
24쪽
menti vidissent, nunquam vidi ent audent a nudi oculi quisquiliarum antra rimari, quae pridem non nisi conspicillorum vitro cataphracti subiissent), - id et mihi usu venit Verbum Dei est mihi Tubus Batavicus. Quae et ope ejus vidi, et non nisi ope ejus vidissem, etiam eo seposito aliquatenus video;
imo quaedam talia satis imposterum video me Tubo, et tam perfecte ac si illo instructus essem Acribus et acutis gentilium nostrorum oculis non antefero meos obtusius illi quidem viderunt, sed perspicillo meo caruerunt Christianos vero eos pauci sunt qui haec in sacris suis agnoverunt, Ortor, Ut hic eadem mecum recognoscant. Juvat docent id nos, qui Micros copiis utuntur. Ad extremum, Lector, saepe sis hic lector. Et quae legis in Libello meo, relege ea in animo tuo. Ne dubites ibi etiam haec scripta sunt.
25쪽
ET PRIMIS EJUS PROPRIETATIBUS, QUAE VULGO VIRTUTES CARDINALES VOCANTUR.
De Virtute in genere. Ethica versatur circa Virtutem Virtus est rectae Rationis Amor unicUS. S 1. Amor. I. Amor varie sumitu i et primo quidem sonat certum Asfectum e passionem, quae mentem humanam demulcet et suaviter habet. Imo haec passio, quae passim Amor appellatur, est tota una, et sola bentis humanae, quatenus humana est et cum corpore colligata, suavitas. Etiamsi enim mens huciana, quatenus mens est, capax sit sublimioris alicujus delectationis quae in mera suarum actionum, quod hae cum
suprema Regula consentiant, approbatione consistitu tamen quatenus corpori juncta est, atque in illud agere, et vicissima eo accipere et quasi pati nata est, non aliam dulcedinem novit quam passionem. Adeo ut Laetitiae Deliciae, Iucunditas, Hilaritas, Gaudium, ubilum, et si quae similia, tantum diversa sint hujus Amoris nomina Tum vero, quod in es derio, in Spe, in Fiducia , caeterisque id genus suave est, et mentem bene assicit ac delinit, Amor est quod autem in his molestum est et affigit, ab Amore non est, ast ab alio
26쪽
E ad c a. aliquo affectu, qui cum Amore simul in iis complicatur. Jam
illa mentis separatae et corpore se abstrahentis delectatio quae, ut diximus, consistit in nuda suarum actionum, eo quod hae cum Divina Lege congruant, approbatione), tam jejuna videtur plerisque , tam tenuis et diluta, ut eam vix aut ne vix quidem Delectationis nomine dignentur. Imo si spiritualis illa delectatio sterilis sit, et non procreet illam , quam procreare saepe alioquin solet, corporalem ac sensibilem delectationem(Amorem passionem), conqueruntur se vitam agere in luctu et squalore, contabescere se, et etiamsi Deo ac Rationi obediant omni tamen praemio et solatio destitutos esse.
a. Et ita quidem, quid sit Amor passio, satis intelligitur.
Talis tamen Amor in desinitione Virtutis non est accipiendus h. Quamvis enim hic Amor Virtutem subinde comitetur Boni enim inenarrabilibus interdum delectationibus et animi deliciis affluentes sunt), non est tamen ipsa Virtus, sed tantum pra inium quoddam accidentale Virtutis, quod, ut subinde Virtutem consequitur, ita et subinde destituit. Alius igitur est Amor quidam, qui Virtutem constituit, nempe firmum propositum Z faciendi, quod Recta Ratio faciendum esse decreverit. Quia autem hic Amor operationem aliquam spectat, vocari potest Amor fectionis; sicut alius ille Amor, de quo paulo ante agebamus, vocari potest Amor cfectionis. Et non tantum firmum Propositum faciendi, quod Ratio faciendum esse decernit, pertinet ad Amorem effectionis; sed generatim omne firmum Propositum aliquid agendi ' illo nomine intelligendum est. Etiam firmum Propositum injurias tuas persequendi et ulciscendi, Amor est; non quidem erga eum quem ulcisci et punire constituisti, sed erga te ipsum, quem ultione illa pacare, placare, pascere, et oblectare vis. Igitur Amor affectionis est
quaevis in humana mente suavitas Amor autem effectionis est quodvis firmum propositum.
s. Est vero Amor affectionis frequentior, et apud populum
27쪽
magis famos nomine Amoris intelligitur; sed Amor essectionis magis proprie ' magisque naturaliter nomine Amoris significatur. Imo videtur Amor affectionis isto nomine Amoris non alia de causa venire, quam quod Amor affectionis saepe pariat Amorem effectionis. Alioqui non magnopere amari nos intelligimus ab eo, quem scimus bene quidem erga nos assici, sed affectum
suum, effectum non dare ' et oblata occasione non succurrere nobis, nihil pro nobis praestare vel moliri aut certe talem ejus Amorem non magni facimus. Argumento claro, quod Amor magis proprie magisque naturaliter sonet Amorem effectionis, quam affectionis. . Vulgus, quando nomine Amoris, fere Amorem assectionis, seu certam illam passonem ii, quam num. I. discussimus, intelligunt, hinc totam etiam Virtutis rationem illi passioni assignant, putantque se tum demum probos esse, cum tenero aliquo
affectu in Deum et Rationem feruntur; sed cum deliciis his(nam ita fieri natum est ' exui se subito vident, anguntur, consternantur, non aliter quam si hoc ipso certam et indubitatam Virtutis acturam fecissent. Quibus anxietatibus et scrupulis non aliter exsolvi possunt, quam si vere humiles esse discant ' stetque illis hoc sui oblectamenti aut solatii gratia nihil ex contemplatione vero Rationis omnia, et facere, et missa facere. Perversissimum est autem scrupulos illos expellere directe velle ' quae melius constabunt ex iis, quae dicam infra cap. a. ubi de Humilitate ex professis agam. S. Comitantur interim inter se hi Amores affectionis et effectionis saepissime et subinde quidem Amor assectionis generat Amorem effectionis, subinde contra Amor assectionis in civili commercio siepe generat Amorem effectionis. Primo enim, qui ambiunt, quique beneficium aliquod aucupantur, gratiam inire student apud eos, quorum favore id impetrare se posse considunt, eorumque sibi affectum demereri conantur blanditiis, astentationibus, ossiciis, muneribus, et, si nihil aliud suppetat,
28쪽
cti ii a. precibus. Hunc Amorem affectionis si sibi demeruerint ' satis certi sunt nasciturum inde Amorem effectionis, seu propositum benefaciendi, et ex hoc ipsa beneficia quae aucupantur. Contra vero Amor effectionis subinde etiam generat Amorem affectionis. Quod in sublimiori commercio usu venit ' velut cum Verus aliquis et cordatus Philosophus discipulum, ut Socrate Platonem, Sapientia imbuendum suscipit. Primo enim Socrates animum suum inducit benefacere Platoni, bene illum instruere,
et sibi similem, id est, bonum reddere quod est summum
benefaciendi propositum); ex quo Proposito nascitur in Socrate tener aliquis affectus erga Platonem, seu talis aliqua suavitas animi, qua cum in alios ferimur, eos amare Vulgo dicimur. Idem tim obtinet in Virtutis exercitio. Probi enim non primo tenere et suaviter erga Deum a Rationem assiciuntur, ex qua deinde animi teneritudine ac suavitate moveantur ad obediendum Deo ac Rationi is enim processus illegitimus est, et
vitio non caret, ut infra patebit, ubi de passionibus agemus), sed contra primo firmiter volunt Deo et Rationi obedire et inde naturaliter ut plurimum pullulat ' in iis suavitas quaedam erga Deum a Rationem et talis animi teneritas, quam Amorem generatim, et speciatim in hac materia Dei otionem
6. Porro Amor effectionis rursum duplex est, nempe Amor Benerolentiae et Amor Concupiscentiae Amor Benevolentiae est Propositum firmum alteri benefaciendi. Et hic Amor etiam non constituit Virtutem Virtus enim est Amor Rationis, at nos Rationi bene aut male facere non possumus nihil ei seritur aut metitur, cum nos bene agimus nihil ei detrahitur, cum
male Ratio enim in nobis est imago divinitatis; cui proinde, quatenus imago est et sic tantum amanda non potius quam ipsi Deo bene vel male fieri a nobis potest ' Sic si mod rate, si fortiter te geras, Rationi quidem obtemperas sed hoc tibi bonum est, hoc tibi bene cedit, non Rationi si vero
29쪽
Tract. I. Cap. petulanter aut effeminate facias, hoc tibi probro est, qui
Rationi non auscultas ipsam Rationem sordes tuae temerare non possunt '. Sicut, quod speculum veras rerum imagines reflectit, laudatur; quod falsas et contortas, Vituperatur reSipsas ideo, quae repraesentantur, vituperandas nemo vel laudandas putat d.
p. Amor Concupiscentiae non est aliud quam firmum propositum aliquid consequendi qualis est amor hominum i erga Opes, honoreS, Voluptates, etet, quae homines sibi ipsis consequi student; unde non est aliud quam Amor sui, seu Philautia Hic Amor longi ime abest a ratione Virtutis est enim fomes Peccati, aut potius ipsissimum Peccatum ut infra melius patebit cum de Peccato agetur. Enimvero oportet eum qui oculum adjecit Rationi, a sua ipsius ratione recedere quam longissime p. In via Virtutis opponuntur istae rationes huic tergnm obvertit in illam obviis ulnis fertur, quisquis laudatam illam semitam insistit. Neque ullum certius criterium, penes quod speciosos illos improbos, Virtutem tam callide mentientes, internoscere possimus, quam frivolum illud verbum, quod illis in ore frequenter, in mente semper Deum. Qui enim se curat, et rem suam agit, scelestissimus est hoc ipso*-;
utut caeterum magnifice Virtutem crepet, aut etiam scienter
et perite de illa disputet. 8. Atque hi sunt tres Amores, qui jam in mentionem
inciderunt Amor affectionis, et duo Amores effectionis, benevolentiae scilicet et concupiscentiae). In Scholis etiam hi tres Amores satis decantati sunt; sed, ut vidimus, sunt extra rationem Virtutis, ad naturam seu essentiam ejus non pertinent. Restat quartus quidam Amor, qui Scholis, quantum perspicio, non satis innotuit pertinet tamen etiam ad Amorem essectionis, potestque vocari Amor obedientiae. Atque non est aliud quam firmum propositum id exsequendi, quod alius jusserit. Et hic demum Amor Virtutem constituit '. Rationem enim,
30쪽
quam Virtute amamus, amare non debemus aliter, quam rmo
Proposito faciendi id unum, quod ipsa jusserit.
r. Rutio. I. Quid sit Ratio, non debet dici, imo ne potest quidem(vide sis Logicam nostram, praesertim par. q. sec. I. cap. f. et ibid. cap. 3. num. q.). Quid . inquam, sit Ratio satis superque notum est nobis omnibus , quorum hoc insigne est, rationales esse . Nec refert, quod Ratio quam plurimis occasionibus ignota sit, obscura, perplexa nam sussicit eam in aliquibus
saltem circumstantiis perspectam habere ' ut non ignota dicatur. Sicut patrem suum filius milias novit, etiamsi non noverit illum eminus versantem, aut in tenebris, aut in conferta hominum huc illuc discurrentium turba, aut habitu peregrino vel muliebri larvatum . Sed haec latius discutere non est
hujus loci, et, ut dixi, Logicam meam adeas licebit. Igitur
d. Virtus est Amor Rationis, et non tam proprie aut saltem non tam prope ipsius Dei in se . Deo enim, quidquid agamus aut non agamus, necessario obedimus alioqui enim quomodo
Deus erit quod necessario est beatus, si voluntati ejus resistere quisquam valet si fiat aliquid, quod ipse fieri non vult Nihil enim aliud est infelicem esse, quam pati aliquid contra animi sui
sententiam; et unusquisque nostrum est infelix hoc ipso, quo aliquid fit vel est, secus quam volumus. Igitur Propositum obediendi Deo in se, et separatim a Ratione , tam est ineptum in nobis, quam propositum procurandi, ut mons habeat suam Vallem, aut tres anguli in triangulo simul sumpti aequales sint duobus rectis Absolutae illi, verae, et rigidae Dei voluntati parere Velle est actum agere T velis nolis, parebis, sicut et re omne necessario parent. Quomodo autem inde nullatenus sequatur, quod Deus sit auctor Peccati , item quomodo haec cum libertate actionum nostrarum consistant , non est la