장음표시 사용
51쪽
Tract. I. Cap. II. S. II. siniendum esse, ut agnoscam, sicut actio mea non pertingit ad res hujus Mundi, ita nec actiones istarum rerum ad me pertinere. Alterius hic iterum vis et industria subolet mihi vis et industria non enarrabilis. Quamvis enim planissime intelligam, non objecta, non oculos vi sua facere, ut ego Videam quamvis item planissime intelligam, aliud proinde quiddam esse quod Numen quia nomen ei dari non potest aliud, vocabimus), quod vi sua haec praestet modum tamen, quo haec praestat, nec intelligo, et intelligo intelligere me nunquam posse. Ineptissimus autem essem, si, quia modus rei mihi ignotus est is, rem ipsam inficiari vellem ' quae hac inquisitione mihi reddita est notissima perspectissimaque et similiter facerem ac si quis negaret ferrum ad magnetem ire, quia modum non intelligit, quo it aut ego ipse videre me negarem, quia ut jam
vidi nescio quomodo Videam. II. Jam itaque novi condicionem meam 't. Nudus sum hujusce Mundi contemplator spectator sum in hac scena, non actor et tamen Mundus, quem specto, speciem suam, qua spectetur a me, ingerere mihi non potest appellit eam ad corpus meum, atque ibi destituit ' quod ulterius eam in meipsum et mentem meam subvehit, Numen est. id. Novi condicionem meam inquirendum restat, quomodo ad illam devenerim Haereo, nescio, nec habeo quod dicam aliud, nisi nescio. Nescio modum, quo sum in hac condicione quam mihi confessionem veritas jam proxime institutae disquisitionis extorsitu tantum abest ut sciam ' quomodo ad illam condicionem devenerim Illud probe novi, nullum me interposuisse judicium voluntatis meae '', non huc arbitrio meo me venisse; nec enim interrogavit aliquando me, qui me tam mirabiliterposuit hic, num hic esse mihi luberet. Ignarum me Deus huc
IS. Et sicut delatus sum huc' , ita et hinc auferri me posse video jam aut alias, imo jam jam auferri ignarum T
52쪽
cti P a. rursus, nec voluntarium, sed insuper quod turpe est invitum. Nescio enim qua mea vernilitate malo iis quae jussit Herus '', quam jussis ejus adhaerere is, cum me misit huc, simul jussit a 'hic manere, donec revocaret ego labe ' malo manere quam, cum revocat, redire. Aut hoc verius erit male mihi consciussum 'i; nam qui scire et animo penitus infixum habere debueram, nihil hic posse me, ita me gessi, ac si omnia possem; quantum in me fuit, ima summis paria feci, turbavi miscui Ai. Sed cum equidem in res extra me positas ' nihil possem committere, totum id turpitudinis et turbarum in me admisi. Timeo itaque redire ' servus nequam, imo detrecto si possim; et vel sic scelus sceleribus addo. I . Haec summa est eorum, quae ex ista ei ipsius 'inspectione didici quae et ita perspicue didici, ut ad eam
quam apud me, omnesque ea mecum mature perpendenteS, certitudinem et evidentiam habent, Mathematicorum Apodixes 'aspirare non valeant I. In hoc mundo me extra me nihil agere posse. I. Omnem Actionem meam, quatenus mea est, intra me manere. s. Eam i divina aliquando extra me di fundi. . Eatenus vero non esse meam Actionem, sed Dei. S. Distundi autem, cum Deo videtur, et quantum Deo, videtur, secundum leges ab ipso liberrime constitutas, et ab arbitrio ejus penitus dependentes R. Ita ut ejusdem prorsus momenti sit, idem in re ipsa miraculum, ex imperio voluntatis
meae linguam in re meo tremere, cum terram dico, et ex
eodem imperio terram ipsam tremere ' interest tantum, illud ad tempus aliquod fieri Deo placuisse, non hoc. . Tantummodo spectare me hunc Mundum p. g. Ipsum tamen Mundum non posse se mihi spectandum exhibere q. . Solum Deum mihi exhibere illud spectaculum. . Idque modo ineffabili, incomprehensibili; quapropter inter stupenda Dei miracula, quorum me in hoc Mundo spectaculo dignatur, ego ipse spectator i maximum ejus sum et juge miraculum. Io. Posse me
53쪽
ab illo spectaculo avellisi', posse me ex hoc Mundo eripi, et quidem jam jam Esse autem me in hoc Mundo non est aliud, quam me spectare hunc Mundum quod meum quidem est, sed a Deob, et quasdam ejus partes, seu quaedam in e corpore
movere quod solius Dei est ' et mihi tantum attribuitur ac imputatur, quia sit ad voluntatem meam . . Illam mei Mundo ereptionem, quae Mors vocatur, me timere. 2. Umquia assuevi rebus corporeis, et dissicile est avelli, tum quia sum mihi male conscius, scio, quae reddenda est, non bene mihi constare rationem.
Altera pars Humilitatis est fui Despectio. Haec est Humilitatis complementum; cum inspectio rudimentum tantum aliquod et initium contineat. Haec tamen Forma ducenda nobis est ex ista Materia latet in ejus gremio Consistit ea Despectio in me ipsius derelictione, qua ego Deo, cujus, ut Vidi, totus sum totus huc veniendo, totus hic agendo, totus hinc abeundob, totum me relinquam, transcribam, dedam nulla mei ratione ducar, omnem mei a me curam studiumque deponam; et, qui nihil in rem ullam uris habeo, ne in me ipsum quidem nihil etiam istius juris affectem non quod mihi lubet, sed quod Deus jubet, curem non de mea felicitate, beatitudine, solatio, sed de mea obligatione laborem.
I. Procedens igitur juxta illud propositum, tam evidenter ex mei ipsius inspectione deductum, tam probum, tam legitimetandatum, video primum i hanc esse meam obligationem Cum me Deus Vocat e tris, et redire jubet, non longe recusare, sed praesto esse, et advolare promptum ac lacrem non moraS nectere nam qui tarde facit, diu noluitu, et ne quidem conscientia rei hic male gestae a revertendo deterreri ' nam
54쪽
Ch L a. servus, quem delicti sui conscientia remoratur, et hero Vocanti protinus non adest, iterum delinquit). Quid quod ea tergiversatio ex diametro adversatur derelictioni, qua me ipsum ex lege Humilitatis, quam nunc lumine naturae tam claram mihi et indubitatam feci, deserere, adicere, et durare teneor Quomodo enim me desero, et Deo totum me transcribo, qui adhue meam vicem unice sollicitus sum, et obedire renuo, ne assum lem , qui tam merito vapularem y et Et verum quidem est, tergiversationem meam inanem esse , nullam Dei imperio remoram injicere posse. Cum enim evocabit me Deus, velim nolim, adero; sed tantum ineptus ego et Vanus, quem in re tam seria nugari juVat, et operam perdere reluctando. Itaque resipisco jam et hoc stat Cum Deus me hinc arcesset, ni me retardabit; statim eniam, omni cnimo Veniam, eniam lubens, olens advolabo Alae tamen mihi non erunt , quae tam multos in se rabidos et iolentos sustulerunt, ita taedia, e fortis humanae colamitates. Veniam modo, quia Deus ocabit fatis erit, eum ocare hoc me omnibus remis et elis solentius urgebit Dirae me formidines incessent 's torquebunt cruciatus exercebunt agones Patiar nihil, quantum
homini fas est, hic agam, nihil, inquam, propter se Ggsm,
aut agere recusabo Totum me Deo reddam, cui me totum debeo.
De me consulat illi, ut ridebitur. Optimum factum erit, quis
quid ille faciet. S Secunda Obligatio.
I. Altera mea Obligatio est: Non abire non erocatum, indiussu summi illius Imperatoris de praesidio et statione ita non discedere Clare sequitur haec mea, sicut et praecedens Obligatio, ex Derelictione mei , qua meipsum derelinquere teneor, etiam quoad exitum meum ex hoc Mundo. Illum enim , utpote
totum divini juris, totum Deo submittere debeo aliquid mihi juris in eum vindicare nefas est. Quod si tamen hic mihi
55쪽
quicquam arrogare volo, et malus quidem sum atque impius, qui mihi id sumo, quod meum non est, sed Dei; et frustra sum, qui id attento, quod consequi non possum deridiculus pumilio , qui clavam isti Herculi de manibus extorquere
conor. Sicut enim necessario veniendum est, cum Deus evocat, ita eum non evocat, necessario manendum est; nemo illi intercedit, nemo se voluntati ejus interponit, omnino rem illam integram sibi reservaVit. 2. Etiamsi autem stulta quadam et puerili persuasione inductus existimare solerem, posse me mori cum vellem tamen hoc non ita, et falsum fuisse me ex mei ipsius inspectione clarissime edoctus sum Imprimis enim non discedam a corpore meo , mere si ab illo discedere voluero intime mihi conscius sum, me id non posse. Restat igitur , si a corpore meo discedere certum habeam, manus ei meas inferendas, foedandum id ante, laniandum, aut praefocandum esse. At non ita verberibus
et plagis accipiam corpus meum, nisi illud motum fuerit ;motum autem in eo essicere ego non possum nimis id mihi clarum et illustre facit sincera mei ipsius inspectio). Ego tantum velle hic possum, et cum volo, Deus saepe motum illum impartitur, quem Volo non quia ego volo, sed quia ipse vult me volente motum illum fieri Ut si pusio cunas suas, in quas conditus est, agitari velit, saepe agitantur, non quia ipse OeVult, sed quia mater vel nutrix, quae assidet, quaeque id praestare potest , id etiam ipso volente praestare vult. Si igitur ego quidquam gravius de me consulam, si pectus mihi pugione perfodere, aut gulam laqueo frangere constituam, motum, qui ad hoc exsequendum requiritur, ego non faciam Deus forte faciet, et hoc ipso abiget me hinc non quia ego abire constitui, sed quia ipse me constituente id constituit . Ego tamen nefariUS, qui nondum interposita Dei auctoritate, me judicio et con-
Ed. r. nisi illud movero; at ea corrigi jussit auctor in Cod scholarum.
56쪽
R ti ii a. silio discedo; ego nefarius, qui, quantum est ex parte mea ', non vocatuSexeo exire, inquam, volui, antequam intelligerem
g. Probe jam capio hanc meam obligationem, amplector, recipio in me mecumque sic statuo Iussu Dei hic manebo; in iussu ejus non abibo. In me uno adhaereant ' hominum omnium odia, obtrectationes et calumniae, omnia mea beneficia in contumeliam accipiant, diris me deroreant et exsecrentur; non nisi exsilium me maneat, egestas, orbitas, folitudo, carcer g exquisitis tormentis id instet Orannorum rabies et furor, ac mille mihi mortes intentet Corpus meum i fames, cabies, tabes depascatur Animum meum timor ii, dolor, taedium, et scelerum conscientia strangulet Mentem meam obitrio a stupor hebetudo, fatuitas habeat. Certum tamen mihi est, mortem non praeoccupare ', non manu facere, sed placidum operiri Deus enim his calamitatibus superesse me jubet. Si non juberet, eriperet mos ei gerendus est, non mihi, qui lasciνire mallem quam exerceri '. EnimVerosi faxo hominum ' et blanditiae me salpent, si omnes mihi ultuae animo studeant, benedici mihi omnes et benefici applaudant, gratulentur, gratisicentur, laudibus in coelum ferant ad haec diritiis a uam, estibulum meum maxim quotidie clientum frequenti celebretur, agam indies cum amicis ' cum consanguineis,
cum necessariis, cum lectissima castissimaque conjuge, cum carissimis pignoribus corpus meum sit robustum formosum, regetum,
omnibus numeris absolutum actus Animus ' fecurus, recte factorum conscientia subnixus laetus Mens acuta, scita, apiens, inquirendis agitandisque rationibus pasta semper et expleta '; haec omnia si me deliniant ' fuarientur, amplectantur, nihil tamen horum me tenebit, nihil horum erit mihi causa hic manendi. Manebo inter illa, non tamen illorum gratid non ob illa, sed obligem quam mihi Deus dixit, hic manebo illa fota stringet et ligabit me, illa sola a me, ut se manere elim, impetrabit. . Est vero haec secunda Obligatio maximi in Ethica
57쪽
Tract. I. a P. II S. II. Imomenti i et qui hanc non satis intellexerunt Philosophi(quales quidam Stoici, et nominatim Seneca aberrarunt a janua, totam viam Virtutis ignoraverunt imo loco Virtutis immanem quandam libidinem Philautiam meram, ipsissimum Peccatum nobis induxerunt. Qui enim integrum et liberum sibi esse vult, hinc abire, cur ille vescitur cur artem addiscit aliquam, aut vitae institutum aliquod amplectitur, ut habeat quo vescatur, nisi quia libet Libet enim ei jam in vivis manere; ideoque parat ea quae sunt ad victum, ad commodum, ad voluptates cum in vivis manere non amplius libuerit, abibit; et sic omnia faciet, omnia mussa faciet, quia libet quid hoc aliud, quam effraenata libido, perpetuum studium sui, summa Rationis despectio qS. Et certe Seneca prae reliquis unum hoc spectare ac sequi videtur, ut efferae tali, nullisque cancellis circumscriptae licentiae classicum canat, ad eamque immani ac insolenti Verborum, sententiarum, exemplorumque passu in quibus animi plus satis ' sed parum mentis viam nobis praeeat. Ipsemet
Epist. o. cum sibi objecisset Inrentes etiam professos Sapientiam, qui rim afferendam ita suae negent, et nefas judicent, ipsum interemptorem sui fera . non aliud habet quod respondeat, quam eos qui hoc dicant, praecludere iam libertati ', Licentiae dicere debebat, et indomitae libidini; nescit vero ipse, quid sit libertas. Haec fructus est Obedientiae, non ferociae; et vide sis Lector hoc cap. secl. I. LI. Um. q. Libertatem sanam et veram. Juvat hanc in rem verba ejus, quae habet lib. de Providentia cap. 6. hic attexere. Ubi cum inter caetera, Deum bonos viros sibi pares, imo etiam in quibusdam superiores fatentem induxisset ' tandem etiam sic perorantem facit ' Ante omnia cari, ne quis os teneret inritos patet
exitus; si pugnare non ultis, licet fugere. Ideoque ex omnibus
rebus, quas esse necessarias obis olui, nihil feci facilius quam
mori. Prono animam loco posui trahitur Attendite modo, et
58쪽
R chriae a. ridebitis quam reris ad libertatem et quam expedita ducat ia. Non tam longas in exitu obis, quam intrantibus moras posui; alioqui magnum in os regnum fortuna tenui set, si homo tam
lsrde moreretur quam nascitur. Omne tempus, omnis os locus
doceat, quam facile sit renunciare naturae et munus suum Tilli impingere, etc. Non in alto latet spiritus, nec utique ferro eruendus es, non sunt ulnere impresso penitus scrutanda si secordia' ' in proximo mors est. Non certum ad hos ictus destinari cum quacunque ferrium est. Ipsum illud, quod oeatur mori, quo anima discedit a corpore, res ius est, quam ut sentiri tanta
Melocitas po t. ire fauces nodus elisit ' me spiramentum aqua praeclusit, sire in caput lapsos subjacentis soli duritia comminuit, me haustus ignis cursum animae remeantis interscidit, quidquid est, properat. Ecquid erubescitis quod tam cito sit, timetis
tam diu a 'I6. Haec ille; et pensitemus. Ne quis os teneret inritos. Certe tenentur hic, qui boni sunt; sed non inviti tenentur. Lege Dei hic alligantur 'i hanc vero medullitus amant, tota mente atque omni animo volunt ei parere nihil illis accidere potest tam dirum, nihil imminere tam horridum et exsecrabile, quod eos ad animam projiciendam adducat hoc enim quid esset aliud quam legem illam violare Verbo dicam tenentur, sed liberrimi sunt s. Si pugnare non ultis, licet fugere. Egregium vero imperatorem ' qui sic uilites suos alloquitur; imo Vecordem, imo nugatorem. Talem tibi Deum facis, o Seneca quid enim hoc aliud in imperatore, quam nugari y
Instruxi os ad pugnam, commilitones in aciem eduxi ros ero .
cum risum fuerit, fugite. Quanto satius: Vos pugnate iri: state, state, et, nisi cum receptui signum dedero, ne redite ' . Porro Deus apud Senecam Ex omnibus rebus, quas esse robis necessarias olui, nihil feci iacilius quam mori. Ita quidem omnibus
non bene rem examinantibus persuasum est, mori se cum volunt: sed quam falsi sint, paulo ante vidimus. Verumtamen demus id
59쪽
facile esse, quod vires nostras in immensum excedit. Non solet equidem Deus tales motus, quales ad hominem aliquem e medio
tollendum requiruntur, voluntati nostrae denegare atque ea
ratione dicere possumus facile est se ipsum interimere. Facile; sed an faciendum Multa sane facilia sunt, eademque
nefaria et Vel fugere, cum hostis ingruit ' quam facile est militi, tam etiam turpe hoc Romae dissileri non audeas, Seneca Non tam longas in exitu obis, quam intrantibus morssposui. Falsum momentum est quod impendimus intrando, momentum est quod impendimus exeundo et ut aliter possemus, qui partium omnium expertes, partim adesse, partim abesse non possumus, sed necessario vel adsumus omnino, vel omnino desumus. Corpus quidem nostrum partes habet, secundum quas paulatim in usus nostros augeri perficique solet; nullas nos ipsi T. Nam si v. g. quis legat hanc scripturam, seque legentem audiat, et legendo rationes quas hic adferimus perpendat, interim vero etiam ex pedibus laboret, aut aliter affectus sit; - clarissime tamen percipit, sibique intime conscius est, non alium esse qui videt, alium qui audit, aut dolet, aut ratiocinatur; sed se unum ac eundem oculis videre, auribus audire, dolere pedibus, mente philosophari. Adeoque nullas unquam in se ipso ' partes invenit, sed ad summum in corpore suo. Quae sic obiter et perfunctorie nam latius alibi, et in Metaphysica discutiam hic occasionem captavi, quod haec consideratio ad sui cognitionem non nihil conferre videtur. Omne tempus, omnis os locus doceat, quam facile sit renunciare
naturae, etc. Nus dem farinae cum praecedentibus. Et hae omnes rationes docent, esse facile nulla, faciendum. Sed age; cum vita est mihi reddita tam dura, et ea me exuere certUm habeam, nonne potius illum sua exuam, qui meam mihi tam acerbam
facit saepe enim hic aliquis est in culpa Et, si vitam mihi
egestas gravem facit, cur gravem vitam potius dicere constituam, quam aliorum fortuni per rapinas et latrocinia sustentare q
60쪽
ct ii ii a. Si tantum vanae illi facilitati ac libertati studendum foret, Seneca, hoc mihi facilius liberiusque videretur; nam ad tuam illam libertatem sat cito venirem, cum hac mea frui amplius non liceret Ouod tam cito fit, timetis tam diu' Quod tam cito fit, aeternis suppliciis luitur, et nunquam eluitur nefas '. Similia fere sunt, quae Epist. 8 et o ac alibi debacchatur. Non laborat, quemadmodum probet quod dicat, sed quemadmodum fortiter incutiat, et velut colaphum infringat legenti Saepius ubique inculcatum, exitus multos esse, faciles esse, et vix aliud quidquam rationis. Quid referes non licet exire; Deus vetat; quod satis supra demonstravi; et nemo est quin sentiat, modo
animum attendat, et mature secum perpendere velit, quae ibi demonstrata sunt.
I. Tertia Obligatio mea proxime dimanat ex secunda ;illa vero Obligatio haec injungit, Corpus meum reficere ' edere, bibere, dormire et haec omnia moderari ' famem, sitim,
somnum praestolari, non accersere, non luxu ante-capere ubi
Occuparunt, iis quae in promptu sunt profligare. Nam haec ipsa, quae ad producendum vitae filum a Natura destinata sunt, id cito, si intempestiva aut immoderata fuerint, abrumpunt et
merito dictum est Plures occidit gula quam gladius. Hue etiam spectat obligatio carendi mihi a manifestis ita periculis,
et remedia adhibendi, ac aliorum etiam opem implorandi, mendicandi , si forte in aquam, in latrones, in morbum, in egestatem, et id genus alia vitae discrimina praecipitatus ero. Haec enim et similia, ad quae obligationes illae digitum intendunt, si exsequi praefracte nolo, me ipsum occido, quod ediametro pugnat cum secunda Obligatione. 2. Huc etiam spectat obligatio generandi Sicut enim Deus me unum hominem hic manere jussit, sic et genus humanum hic manere jussit; et sicut edere debeo, ut ego hic maneam,