장음표시 사용
31쪽
dicendi locus. Nihil illa Veritate liquidius clariusque cogitari potest, quamdiu seorsim ab objectionibus et sophismatis, quae
in Scholis contra eam moveri solent, consideratur Deo necem fario morem gerunt omnes, imo omni sed Legi, quam Deus
nobis dixit, id est Rationi, parent aliqui, et hi Boni dicuntur;
quidam reluctantur, et hi Mali sunt. s. Est etiam Virtus Amor Rationis rectae. Nam depravatam Rationem amare non est Virtutis Ratio autem, cum circa res naturales et physica versamur, depravatur praejudiciis et captionibus cum vero circa res morales et Ethicas versamur ii, cum iisdem illis depravatur, tum insuper cupiditatibus et passionibus. Unde patet, depravatam Rationem non esse Rationem; sicut enim impurum aurum non est aurum,
sed aurum et scoria, sic depravata Ratio non est Ratio, sed Ratio cum praejudiciis, captionibus, cupiditatibus, affectibus. Unde nec erat necessum, in Definitione adjicere illam particulam rectae, quia ex se inest, cum Rationis dictum est; sicut cum Aurum dicitur, per se inest purum. . Virtutem etiam Rationis Amorem unicum ii dixi Nam Virtus solam Rationem admittit, solam illam sinu complexuque suo dignatur omnem aliam contemplationem excludit. Unde qui partim Rationis, partim sui commodi voluptatis, aut honoris ergo, negotium aliquod gerit, male negotium illud gerit, et non ex Ratione quia nihil est ex Ratione nisi quod
totum, quantum quantum est, ex Ratione est. Inter praecepta Rationis hoc unum est Omnia contemnenda, praeter Deum et Rationem unde nemo potest amare Rationem, nisi illam solam amet Inest igitur etiam ex se satis illa particula unicus, et Virtus brevius jam definiri potest Amor Nationis. Nam et quod hic Amor obedientiae est debeat, et unicus esse debeat,
et erga Rationem rectam, non depravatam satis innuit notio RationiS.
32쪽
esse volunt, frequenti bonarum actionum exercitio comparatam i sed sero veniunt V nam ante hanc eorum Virtutem Virtus est. Probae enim actiones unde Non aliunde sane, quam a Virtute p. Igitur Virtus est ante probas actiones igitur multo magis erit ante illam a frequentia bonarum actionum emanantem
habilitatem. Adde, quod haec bene agendi per multas actiones bonas acquisita facilitas, felicitas potius, et magis praemium Virtutis, quam Virtus est. Adde, quod est res mere naturalis, quae ex semine suo necessario propagata, nullum habet cum
o. Quod vero Virtutem ideo in habitu constituendam putent, quod etiam probi vocentur, qui dormiunt, aut animo forte vagantur et aliud agunt, rancidum est, et plane putentem Scholam nobis inhalat. Res morales moraliter tractandae sunt , et non istis spinis. Ecce, vir dives etiam dives dicitur, cum peregre profectus, opes suas reliquit in patria redux enim iis, cum volet et ut volet, utetur; sic Vir probus, cum dormit aut dormitat, adhuc probus dicitur, quia, cum re feret, propositum suum, quo solo bonus est, resumet. Et quamvis soleat propositum resumere, non tamen illa consuetudine propositi, sed ipso proposito bonus est. Sicut nix albere quidem consuevit , sed non illa consuetudine albendi, ast ipsa albedine alba dicitur etiamsi forte solitum illud et consuetum requiratur, ab hoc ut absolute alba dicatur cum alioqui si promiscue alberet et non alberet, non magis alba quam non alba diceretur; sic etiamsi forte consuetudo aliqua boni propositi bonarumque actionum requiratur ', ut quis passim inter homines bonus dicatur, tamen
adhuc illa consuetudine et habitu non est bonus et sic illa consuetudo se ille habitus non est ipsa virtus. s. Sed etiamsi forte inter nos probi viri compellatione non
33쪽
Traci L Cis. I. gaudeat , nisi qui assuevit bene agere, absolute tamen potest
jam nunc repente bonus esse, qui hactenus nequam fuit; si nempe animum aversum a Ratione jam illico convertat ad Rationem, et certum nunc ei sit, non passionibus suis indulgere , sed soli Rationi morem gerere. Cum vero nemo sit bonus nisi per Virtutem, essicitur etiam hinc illum bene agendi habitum non es e virtutem, utpote quem nemo, quando istantum usu et exercitio paratur, habeat repente. Et sane omnes omnium Christi Ecclesiarum Oratores id saepius cule pro concione inculcant populo, bona opera non es e facienda ex habilitate vel consuetudine , sed ex Amore in Deum, aut, ut loqui malunt, caritate. Quo abunde testantur, se Virtutem inhabitu et consuetudine non ponere; nam si consuetudo virtus foret, utique actio, quae ex illa consuetudine procederet,
. Est interim in illo, qui Virtutem subito consecutus est. aliquid usui, consuetudini et facilitati simile ' Cum enim amet nam Virtus amor quidam est, Ut patet ex P. I, eas, quae adversus Rationem insurgunt, dissicultates contemnit et vincit. Neglectus autem dissicultatum facilitati similis et populo videtur is facile superare dissicilia, qui dissicilia magno animo superat. Sapienti vero etiam hic, inter Consuetudinem et Amorem, latum discrimen est Callum habet Consuetudo, non sentit incommoda Amor tener est, et incommoda sentit ad vivum, sed obterit ea, perrumpit, et Vincit. Itaque forte felicior Habilitas, sed Amor longe generosior est.
De Virtutibus Cardinalibus. Virtutes Cardinales sunt Proprietates Virtutis, quae proxime immediate i ab illa dimanant, et ad nullam externam cicumstantiam speciatim referuntur . Tales sunt hae quatuoi
Diligentia, Obedientia, Iustitia, Humilitas.
34쪽
1. Diligentis. r. Et Diligentia quidem primo nascitur ex Virtute a seu
Amore Rationis; quia, cum natura Rationis in eo tota sit , ut dictet, ut praescribat, ut suggerat, liquet eam a nemine adamari rite posse', qui non auscultet, qui non mentis aurem arrigat, et totum animum attendat ad hoc dictamen Et in ista mentis ad Rationem attentione, auscultatione defixa et alta, Diligentiam repono. Quae proinde est mentis a rebus extra se positis, in se in adyta sua, jugis quaedam et profunda recessio, ad consulendum, quolibet occurrente negotio, sacrum hoc Rationis Oraculum. et Partes Diligentiae quod ex definitione liquet sunt duae, Aversio et Conversio Aversio, inquam , mentis a rebus externis et sensibilibus ' harum enim occursu mens turbari potest et impediri ab auscultando et Conversio mentis intra se ipsam. Ibi enim et non alibi Rationem deprehendit loquentem sibi docentemque T. Quantumcunque enim Ratio extrinsecus sapientum voce vel stylo aures nobis oculosque feriat, nunquam tamen nisi intus et in mentis penetrali percipitur; imo quicquid extrinsecus rationum nobis adfertur, id omne, nisi cum forte negligimus, et aliud agere malumus, ad interiorem illam et vivam in nobis Rationem examinandum revocamus ' applicamusque ad Lydium hunc lapidem, ut ista velut Pictione judicemus, recipiendumne sit an rejiciendum. Enimvero nihil est tam magnum, sublime sanctum, quod non aliqua ratione Rationis examini subjiciatur. Etiamsi enim quaedam sint, quae captum Rationis excedunt, et ejus ponderibus pensiculari non debent, hoc tamen a quo rescivimus utique non nisi ab ea, quae id ipsum in nobis testabatur, Ratione. Hactenus ergo etiam isti examini se iterat. g. Adminiculum hoc Diligentiae erit, si ea aepe et lepius
35쪽
apud animum nostrum revolvamus, repetamus, Uminemus ,
in quibus aliquando clare et liquido Veritas ac Ratio nobis affulserunt. Perpetua enim et familiari illa consuetudine complexuque Rationis, tandem etiam ibi assequemur illam, ubi vel
maxime fugere intelligentiae nostrae vim ac notionem videtur. Quemadmodum enim convictores et domestici tui, qui te quotidie multum utuntur, etiam in crepera luce versantem, aut
indutum habitu peregrino, facile et ad primum subinde intuitum agnoscunt vicini non tam prompte et aegrius longe aut nullo modo, qui te raro conveniunt; sic qui alicubi tantum consuescit cum Ratione quod perfacile, ubi illa satis aperta claraque), postea etiam deprehendit et retegit eam ' ubi sequam cautissime celare, et toto Democriti puteo subsidisse videbatur. Qui vero Rationem in propatulo Versantem, vilem putat et contemnit ii, nunquam illa fruetur, ubi recondita est et cara sicut enim aperta Ratio vilis est hominibus, quia facile datur ejus copia, sic reconditae abstrusaeque Rationi viles sunt homines Ratio autem ubi cara est, eum sibi potissimum despondet, cui non displicuit cum vilis es stet '. Hinc rudi
adolescentiae, quam ad veram sinceramque Virtutem informare constituimus, consulere melius non possumus, quam si eam per
id aetatis, quo passim ad Ethicam minus apta ' censetur, iis primum disciplinis addicamus, in quibus nihil nisi Ratio et
Demonstratio valent; quales sunt Geometria et Arithmetica et quaedam aliae A. Sed quid de his generatim censeam, in Saturnalibus meis vol. l. pag. I seq. Videa licet. . Fructus Diligentiae est Sapientia ' Nam Sapientia non est aliud quam recta perceptio ejus quod recta Ratio dixerat; haec autem sine dubio naturaliter provenit ex studiosa Rationis auscultatione ' Quomodo enim scies quod Ratio dicit, si non auscultas cum dicit si vero auscultas, jam diligens es, et facile etiam percipies quod dicit, et sic sapiens eris. Sapientia
in rebus Ethicis seu Moralibus mutat nomen suum Vocaturque
36쪽
R Ch a. Prudentia Z; nam sapere in iis quae ad Virtutem faciunt, hoc vero est prudentem esse Sapientia autem in rebus Physicis seu Naturalibus simpliciter nomen suum retinet, et Sapientia tantum vocatur. Posset tamen majoris distinctionis ergo vocari Sapientia peculatirc. s. Sed ingerit se dissicultas aliqua, Philarete ' ex qua Diligentia proveniat illa Sapientia speculatira Nondum tamen hic caput dissicultatis est facile enim respondebis, Sapientiam speculativam provenire ex Diligentia seu auscultatione ad Rationem, quatenu Rati etiam in rebus Naturalibus versatur. Sed unde haec Diligentia et a quo Amore Rationis Hic caput dissicultatis est. Non enim apparet, Diligentiam illam esse ab Amore obedientiae erga Rationem; nam hic Amor in illis, quae merae speculationi subjecta sunt, quales res Physicae, non habet locum. Non etiam ab Amore assectionis erga Rationem; quia quod ex illo Amore est, Peccatum est ' et ad intemperantiam pertinet, ut alibi ostendemus. Quorsum autem Sapientiam speculatiram Peccato supponere cujus germana soror Prudentia)vera est Virtutis soboles ii,
Sed nec ab aliquo alio Amore effectionis erga Rationem puta benevolentiae, vel concupiscentiae progigni potest illa Diligentia, quae in Theoreticis versatur quia quod cap. I. LI. num. 6.et . vidimus hi Amores in Rationem non quadrant. His ita perpensis, dico Diligentiam illam, quae Sapientiam speculatiram parit, naturaliter oriri ex Virtute seu ex Amore obedientiae erga Rationem. Ideo enim probi qui soli sapiunt ' Rationem in rebus Physicis auscultant, ut melius eam agnoscant quod etiam ex dictis jam statim num. S. colligi potestu meliusque et promptius dictamen ejus exsequantur in rebus Ethicis. Alio aliquo Amore qui nempe ipsa speculationis inescetur dulcedine)ad speculandum adduci, vanitatis et intemperantiae genus est,
37쪽
et haud unquam solidam illam ac genuinam Sapientiam pariet ', sed ad summum spuriam aliquam et inanem, opinionibus, suspicionibus, deliriis, somniis, erroribus, et futilibus argutiis scatentem. Sed ista clarius patebunt, cum de Praemio Virtutis agemus. Quamvis igitur Ratio in Theoreticis non possit a nobis amari amore tali, qui nos instiget ad ei ibi obediendum, potest tamen ibi amari eo amore, qui instiget ad ei obediendum alibi, nempe in Practicis et Moralibus. Eadem autem est Ratio, quae et res Physicas nobis exhibet, et Ethicas injungit '. S et Obedientis. I. Altera proprietas Virtutis est Obedientia. Cum enim Amor Rationis ad Diligentiam te adduxerit, Diligenti Rationis auditorem te fecerit, eamque audiendo didiceris, quid ipsi praecipiat quod Sapientiae et Prudentiae estu, reliquum est ut eodem Amore Rationis instigante, quidquid Ratio praeceperit, exsequare quod Obedientiae munus est); quidem repugnat amare te Rationem, intelligere etiam quid ipsa velit,
id tamen, cum res postulat effectum non dare. Etiamsi autem
Obedientia nascatur ex Virtute post Diligentiam, imo etiam post rudentiam, tamen proxime nascitur ex Virtute i Virtute enim seu Amore Rationis, agitur ad exsequendum quod Ratio praecipit, quisquis rite obediens est); secus atque contingit in Prudentia, quae ex Virtute quidem nascitur, sed remote, nempe mediante Diligentia. Ita ut Diligentia et Obedientia filiae sint Virtutis, haec natu minor, illa major Sapientia vero atque rudentia sunt neptes Virtutis, quia egDiligentia nascuntur proxime, non autem proxime e Virtute. a. Partes Obedientiae sunt duae: Facere et Omittere omittere quod vetat Ratio, facere quod jubet. In Physicis unum atque simplex insigne Rationis st: Exhibere in Moralibus geminum , Praecipere et Vetare. Obedientia in rebus Physicis nulla proprie quamvis enim, quod exhibet ibi Ratio,
38쪽
Ch ii a. cernamVS, id tamen cernere non est Obedientiae; aut, si ideo cerni et notas, quae Ratio ibi exhibet, quia Ratio jubet ea cernere et notare, hoc jam non ad Physicam pertinet, sed ad Mores . Solum igitur in rebus Moralibus locum habet Obedientia quae proinde vetanti Rationi mi ionem accommodat,
mandanti actionem. Et quidem quod jubet Ratio praestandum est aliquando quod vetat, faciendum est nunquam . . . jubet Ratio comedere, bibere, corpus reficere, hoc igitur aliquando faciendum, scilicet ubi, quando, et quomodo faciendum Ratio praecipit; sed vetat Ratio se ipsum interimere, id ergo
nunquam faciendum est. S. Adminiculum Obedientiae hoc erit , si animum paulatim abducamus ab agendis iis, quae mere hominum institutis, moribus, et consuetudine contineri certo scimus aut potiusquam studiosissime caveamus, ne quid unquam horum faciamus(facienda enim sunt aliquando ex praescripto Rationis ' quia mori sit, aut consuetudine receptum, aut consensu hominuma auctoritate firmatum, sed solum quia Deus jubet et Ratio postulat T. Alioqui enim Rationis dictamina facile obscurantur, opacantur, et confunduntur cum iis 3 quae usu et legibus
humanis constituta sunt. Unde popularis ille Philosophus Aristoteles lib. I. Ethic cap. g. conqueritur, in rebus, ussehonestae, quaeque justae sunt, quas Ethica considerat, tantam esse di sensionem, ac tantos in iis rei fari errores, ut lege humianutantummodo, non natur constare ideantur. Ita homini vano, qui pleraque definivit ad commune judicium, pleraque ad popularem intelligentiam accommodavit, hic haeret aqua; et merito laborat in Scientia quae maxime sublimis, et earum rerum est, quae longissime sunt ab imperitorum intelligentia sensuque dis junctae . Sed nec demonstrare se res eas velle, nec ad amussim exigere, sed crasse tantum obiterque tractare, confirmat 'iet, quo iterum popularis sit, aliis etiam circa res Ethicas versantibus ii idem juris esse contendit Satis erit, inquit
39쪽
t. I. p. II. S. I. sibidem, cum de rebus et ex rebus ejusmodi erba facimus, si rudem quandam eri formam adumbremus, et cum de rebus quae plurimum reniunt, atque ex talibus disputationem instituimus, fatis erit, si talia quoque concludamus. Eodemque modo, use cunque ab alio dicuntur, accipi probarique debent est enim hominis probe instituti tantam in unoquoque genere subtilitatem desiderare ' quantam rei ipsius natura recipit. Atque adeo latam Viam munivit popularibus vitiis, quae passim in sequentibus
librorum suorum paginis, pro virtutibus, lectoribus sui Venditat p. Contra vero statuunt omnes pii res has non levi manu adumbrandas esse, sed penitus in animo exarandas et exaggerandas esse his dies atque noctes incumbendum magnam perspicacitatem, magnam subtilitatem hic requiri, vel ad hoc solum, ut ea quae Ratione constant, discernere valcamus; sine quo delectu nemo unquam bonus fuit. a. Fructus Obedientiae est Libertas i . Nemini enim servit
qui Ratione servit, sed liberrimus est hoc ipso facit quod
Vult quod non vult non facit, et tantum facit ac non facit, quantum ipse constituit, non citra, non ultra, ne latUm Unguem
quidem in quo sane consistit summa libertas b. Cum enim Vir bonus ac Rationi obediens id unum ubique et faciat, et facere constantissime velit, quod Ratio praecipit id vero nec faciat
umquam, nec unquam facere animum suum inducat, quod illa prohibet liquet eum et facere semper quod vult, nec unquam facere quod non vult. Et si forte veneat, et calamitosam serVitutem servire cogatur tamen etiam tunc liber est, etiam tunc agit quod vult i', et hoc unum agit Herus eum suus mulare
jubet bdulabit quidem; arare arabit; pecudes pastum exigeres
Verrere nere et quae id genus alia sunt durae vel abjectae servitutis faciet; non tamen quia jubet herus ' sed quia ipse vult Z, haec faciet. Nam Ratio, rebus ita se dantibus, haec facienda decernit; ipse autem hoc unum vult, decreto
isto stare. Nec ideo servire putandus est, quia et injungit
40쪽
cti ii a. herus, et ipse quod injunctum est exsequitur. Si enim vicinus tuus, quoties te domo egredientem videt, egredi mandet, quoties ingredientem, ingredi, quoties ad iter accinctum, eo contendere jubeat, quo cogitas ridebis forte nugas hominis male feriati, ceterum te illi, etsi quod ab eo jussus es essicias, obedire non putabis nempe non ideo egrederis, ingrederis, proficisceris, quia vicinus tuus hoc jussit, sed quia tu sic constituisti. Ita et vir bonus, qui servum agit, quod imperatum est, faciet, non quia sic imperavit herus, sed quia ipse sic
constituit p. Unde, si mandet herus, ut conservum suum occidat ' ut rapiat, ut insidias struat, ut ad vim ac stuprum inferendum sibi praesto sit; non faciet, quia non vult. Non vult autem, quia Ratio vetat; non faciet, inquam, licet, ni fecerit, herus ei flagra lora, furcam et mortem intentet . EX
quo clare patet, eum alias non fecisse quidquam, quia id fieri herus vellet, sed quia ipsus '. Itaque liberrimus in illa servitute fuit, ut qui nihil unquam fecerit praeter propositum suum: Vir bonus et apiens audebit dicere Pentheu, Rector Thebarum, quid me perferre patique Indignum coges Adimam bona nempe pecus, rem, Lectos, argentum b. Capias licet. In manicis et
Compedibus aer te sub custode tenebo.Ipse Deus, simul atque Molam, me foli et Opinor,
Hoc sentit Moriar, mors ultima linea rerum est.
I. Tertia filia Virtutis es Iustitia, quae est praecisio ejus quod nimis, et ejus quod minus est, ab actionibus illis, quas
Obedientia praestat Oritur etiam proxime ex Virtute, praesertimo illam particulam unicus i repertam in definitione Virtutis; qui enim unice amat Rationem, non plus minusve faciet aut mittet, quam Ratio faciendum vel mittendum esse decreverit.
Nascitur Justitia post Obedientiam; nam Justitia actionem aliquam