장음표시 사용
41쪽
Tract. I. Cap. II. S. I. supponit, a qua nam hoc ejusce munus est excessum pariter et defectum resecet actionem autem illam edit Obedientia. Sed et hoc verum est, actionem nullam ab Obedientia manare, quam Justitia jam ante non circumciderit et castigarit; non est enim actio Obedientiae, in qua plus minusve sit quam Ratio praescribat et hac consideratione , Obedientiam Justitia praevertere videtur. Sed hoc est ingenium harum sororum ' natalium suorum, quos admodum claros habent, ordinem dedita opera celare nos student; et quam, cum primum aspiciebas, ut majorem natu salutaveras, hanc, si denuo aspicias, minorem
dicas. Nam et ipsa Diligentia, quae Obedientiam aetate liquido praecedere videbatur, si diligenter eam contemplere, non nisi Obedientia quaedam videbitur cum enim Rationem auscultamus(quod Diligentiae estu, etiam Rationi auscultamus et parem US(quod Obedientiae estu Ratio enim jubet auscultare igitur auscultemus, obedimus, et Diligentia nostra non nisi Obedientia est . Ita nos ludere gaudent dulces istae Deae ' sed nos, homines qui sumus, abstinebimus curioso nimis et defixo in Divas obtutu satis sit eo illas ordine salutasse, quem nobis obiter aspicientibus ingenuus pudor et reverentia nostra dictabat. Atque adeo rite salutavimus; nam si oculis ita remissis fides habenda est et est, cum aliud hic non liceatu, judicabimus Diligentiam natu maximam esse, succedere Obedientiam, post has Justitiam e Virtute prodiisse. E. Justitiae partes duae sunt Puritas et Perfectio Puritas resecat quod nimis est, estque velut dexterum brachium Justitiae, quo gladium portat Perfectio supplet quod minus est, estque velut sinistra manus, quae statera instruitur. Id quod nimis est, vocatur Vitium per excessum id quod minus est, voeatur Vitium per defectum. Igitur posito nomine Virtutis alicujus, si ei particulam nimis adjunxeris, hoc ipso Vitium in excessu significaveris ut nimis liberalis, id est Prodigus est vitium in excessu ad liberalitatem); si vero particulam minus adjunxeris,
42쪽
R J R. hoc ipso Vitium in defectu dixeris ut minus liberalis, seu avarus es vitium in defectu ad liberalitatem). Unde et libido non opponitur castimoniae per excessum ' ut male censet Vulgus Ethicorum, sed per defectum; qui enim libidini deditus est, is non nimis, sed minus castus est contra vero stupor ille , quem castimoniae per defectum opponi putant, is ei in excessu Opponitur; qui enim generationi non vacat, cum Ratio id jusserit, is non minus, sed nimis castus est. Sed bene notandum particulas illas Minus, Nimis alienantes esse , ut Logici loquuntur; nam et qui minus, et qui nimis quam par est, castus est, nequaquam castus est. Potest autem idem Vitium diversa consideratione, et per defectum, et per excessum esse . Sic ubi dandum, et liberalitas exercenda est, prodigalitas ad excessum pertinet nam prodigus nimis liberalis est), ubi vero parcendum est sumptui, et frugalitas exercenda, prodigalitas in defectu est nam prodigus minus frugalis, minus quam decet parcus estu contra vero avaritia, quae liberalitatis defectus est, eadem est frugalitatis et parcimoniae excessus. Sic etiam superbia generositatis excessus, ac modestiae defectus est; ignaria autem vice versa, modestiae excessus et generositatis defectus est. Et quod in hisce paucis notavimus, locum habet in aliis quamplurimis, si non in omnibus. Quamvis autem haec ad Logicam aliquam considerationem spectare videantur, est tamen ipsi rudentiae insignis quidam eorum usus ', ut suo loeo videbimUS. s. Adminiculum Justitiae hoc erit: si serio apud animum nostrum perpendamus, res non esse quod esse passim dicuntur, si tantillum desit aut superet ii Vulgus jactat et prodigit nomina, extenditque facile ad ea quibus non quadrant; quod
fere est, e se dicunt: quod rix est, dicunt non esse. Et tolerandae forent haec vitia nominum, si non ea rebus ipsis adspergerent, et ex nominibus aestimare res ipsas assuescerent ' Ii vero qui animum a vulgo ad Philosophiam traduxerunt, facile
43쪽
Tract. I. Cap. II. S. I. ET capiunt, rerum essentias similes esse numeris, qui vel unius unitatis in numero autem quid unitate minus' accessione vel detractione, illico naturam suam mutant, et in alio numerOS degenerant; nam si ternario unitas accedit, non ternari u jam,
sed quaternarius est; si discedit, non etiam te narius, sed binarius est. Igitur et ille qui vel tantillum plus minusve facit quam Ratio dicit, non facit quod Ratio dicit, sed alias res agit, Deo ac Rationi rebellis est, et peccator Fere obediverat , fateor sed fere obedire, non est obedire vix mali aliquid secerat, fateor sed tamen mali aliquid fecerat; quid autem refert, quod non longe sit a Ratione pri Hoc modo, abus se ab illa, scelus est. Stat quis in praerupto fastigio vacillat, pedem inde movens; quid refert, si pedem non procul inde moverit hoc solum, pedem inde removisse, horribilis ei lapsio et ne est. Naufragium in conspectu terrarum, in ipso portu, etiam naufragium est, non minus sane quam in vasto mari, ubi
nihil est nisi pontus et aether.
Haec si mature et saepius apud animum nostrum revolverimUS, studebimus pro virili parte parvos etiam defectus ac excessiiSab actionibus nostris removere; et sic, quantum mortalibus
datum est, justi erimus. . Fructus Justitiae est Satietas J. Quia enim Justitia pariter et quod redundat et quod deficit ab actionibus resecat, eo illas redigit, ut satis sint, seu fati actiones sint; nam fatis hoc ipso
manet, quo minus pariter ac nimis resecta sunt. Solus ergo
Justus satisfacere potest reliqui omnes aut minus faciunt, aut nimis. Et populus quidem facile agnoscit vitium in defectu, et eum qui minus quam satis facit, non bene facere, facile intelligit; sed non perinde populus vitium videt in excessu '. Nam si satisfacere bonum est, plus suam satis acere melius videtur; unde cum suos, et quos sibi utiles fore sperant, in convivium adhibent, posita jam ultima mensa, rogant, coenam
44쪽
Christ a. frugalem et nimis parcam aequi bonique consulant hospites; lautius se accepturos, cum forum melius dederit; hi autem assentante respondent, satis, imo plusquam satis ' obsonii
fuissse. Et quidem ea parte, qua excessus seu id quod plusquam satis est continet in se mediocritatem seu id quod satis estu,
ea, inquam, parte excessus non est malus; sed excessus continet aliquid ultra mediocritatem, seu ultra fatis; hoc autem non
potest esse aliud quam frustra nam quod ultra fatis est, necessario frustra est cum satis satis esset). Quod vero frustra est, agnoscitur ab omnibus malum esse. Sed Defectus item(seu id quod minus est quam satis), qua parte continet in se initium aliquod mediocritatis se ejus quod satis estu, non est malus T sed initium illud non perfici, supplementum
abesse, ultimam manum non admoveri operi, hoc malum est. SECTI II.
Quia de Humilitate pluscula dicenda sunt, visum est nobis Caput hoc bifariam dispartire. Haec est Virtutum Cardinalium summa et Virtus, cum adhuc in Diligentia, Obedientia, Justitia versatur, rudis est Humilitas circulum absolvit ultra eam Virtuti nihil addi potest.
I. Humilitas. I. Humilitas est contemptio sui prae Amore Dei ac Rationis , Contemptio, inquam, non positira, sed negotii a Non requiritur ad Humilitatem, ut quis se ipsum positive contemnat , infamet, Verberet, aut aliter male accipiat id enim per se nullius Humilitatis est; sed summae dementiae, nam Ratio per se nihil tale nobis injunxit. Et inculco ser se, quia fieri potest ut
e causa subinde aliquid horum praestare teneamur V. V. Partes nostri corporis, cum id aegrotat, interdum scarificandae, inurendae, secandae sunt, imo etiam
45쪽
Tract. I. Cap. II. S. II. sty immedicabile ulnus Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. Sic etiam causae aliquae particulares esse possunt, ob quas crimen aliquod, quod perpetrasti, non celes, et te ipsum in invidiam, in odium, in contemptionem adducas sed quae sic ex causa tantum et in loco facienda sunt, cum generatim et rotunde loquimur, dicimus non esse facienda Requiritur ergo ad Humilitatem contemptus negativus sui ipsius , quo quis de se non laboret, se non curet, nullam sui, prae more Rationis, rationem ducat. Non quod vir bonus parare non possit ea, quae corpori commoda, quae animo suavia sint; sed quod non possit ea sui causa, sui contemplatione parare, sed solius contemplatione Rationis, quae quandoque jubet corpus reficere, et animum relaxare . Quo pacto autem haec, quae ad commodum et Voluptatem spectant, agendo, ipsi nihilominus commodi ac voluptatis contemplationem seponere, et quasi ex animo delere possimus et debeamus nam dictu inopinatum es hoc atque mirabile), infra commodius expediam. d. Humilitas etiam genus suum ducit ex Virtute , et
quidem proxime . Amor enim Dei ac Rationis qui est ipsa Virtus hoc agit in amante, ut se ipse deserat, a se penitus
recedat, nullam sui rationem ducat in quo uno vera ac genuina
consistit Humilitas T. Igitur filia Virtutis Humilitas, sed quantum ex vultu conjicere possum, post reliquas suas sorores in lucem edita, et natu minima est ' priores enim illae, quas jam salutavimus, circa solam Rationem , ex cujus amore conceptae sunt, occupantur totae Diligentia illam audit, bedientia ei paret, Justitia resecat impedimenta parendi tandem Humilitas, omnibus resectis, se ipsam e iam abjicit, ut jam ne hilum quidem sit, quod Obedientiam in ossicio suo remoretur. Sed hic mihi rursum non consto; cum enim haec dico Humilitatem interea diutius intueor, ac cum sororibus sui comparo;
46쪽
3Occlidi a. natu jam non minima, sed maxima i', et ortu suo ipsam Diligentiam antevertere videtur Altum enim silentium requiritilla auscultatio, in qua Diligentiam reposuimus, et non tantUm alios non audiat necessum est, qui probum Rationis auditorem praestare se contendit, sed ne se ipsum quidem quomodo enim idoneus Rationis auditor, qui adhuc secum garrit imo vel mussitat imo vel hiscit Oportet ergo ut jam ante totUm se decerit id est, humilis situ, qui Rationem ut decet auscultabit; ecce hoc pacto Humilitas ante Diligentiam est. At rursum coecutio ii jam enim Humilitas mihi non soror Jussetitiae, ut pridem, sed ipsa Iustitia videtur. Nam se negligere, omnem sui contemplationem adicere et resecare quae Humilitatis essentia estu, quid hoc aliud est, quam stringere gladium illum Iustitiae, quo quod redundat et quod deficit rescinditur qAliud ex alio me impedit et ludit jam enim Humilitas mihi
Obedientia videtur. Quid enim Ratio praecipit tantopere imo quid aliud Ratio praecipit, quam sui non habere rationem qid cum praestet Humilitas, non aliam illam dicere debemus, quam Obedientiam. Jam prorsus nihil abest, qui Humilitas mihi ipsi ima Diligentia sit. Qui enim se non audit amplius, nihil ille praeter Rationem audit; et se non audire Humilitas est, Rationem vero audire, Diligentia. Sed satis est crebra sua Metamorphosi, plus satis desultorios nos habuit haec
I. Partes Humilitatis sunt duae Inspectio sui et Despectio sui. Quantum ad priorem, haec est illud Veteribus tam decantatum, Ipse te nosce, quod olium Apollinis templo inscriptum. Atqui idetur haec inscriptio tanquam Dei alutatio quaedam ad homines ejus loco, quae alvere jubet, a re quasi non probe dicatur Salve, neque jubere hoc invicem deceat, sed temperaterirere Divinum est illud Platonis in Charmide; et dant me in
47쪽
Tract. I. Cap. II. S. II. stuporem ista verba Ouasi non probe dicatur Salve, neque jubere hoc inricem deceat, sed temperate potius seu humiliter, sic
Christiani loquuntur ripere. Vereor ut de industria dixerit, et ne non casu. Digitum intendit ad fontem Humilitatis; rem ac tangit sed tantum acu. q. Haec sua ipsius Inspectio in diligenti naturae, condicionis, et originis suae disquisitione consistit . Quam ut rite consequar, primum sic reputo, et mecum sic solus loquor: Tam multa sunt, quae video, tam varia. Video pulcherrimum
illud solis jubar, quod dierum ac noctium, hiemis et aestatis, caloris ac frigoris vicissitudines mihi parit video subinde noctis
tenebras diluentem Lunam, et infinita minora lumina, superiorem illam regionem interpolantia. Video nubes, saepe candidas, nonnunquam atras, interdum quamplurimis coloribus sub vesperam ac auroram distinctas hinc subinde tonitruum horribiles fragores exaudio tum tremulas coruscationes et trisulca fulmina conspicio nimbos inde, grandinem, et nives decidentes; et mox vastum illud ac immane spatium, a fumisistis et nebulis detersum ac limpidum, amoeni ime Oeruleum. Circum me aerem, ventis in me impulsum, sentio, et audio illum alternis per os meum ac nares illabentem ac labentem, inter respirandum quidem leniter, inter suspirandum autem vel anhelandum eonfertim et vehementer Mare etiam propter me cerno, turbidum, inquietum, ad litora sua statis horis assurgens subsidensque Video lacus, fontes et flumina Video terram, innumerabili stirpium, plantarum, lapidum, ac metallorum sobole foetam et fertilem, et tum in ipsa, tum in aquis ac aere infinita volantium, natantium, gradientium, repentium genera. Haec omnia cum video, Mundum hunc , aut aliquam ejus partem videre me dico . Sed haec omnia cum video, claris
sine mihi sum conscius, nihil horum fecisse me , nihil horum facere posse me cuncta haec invenisse hic. g. Tandem est etiam Corpus aliquod, quod mecum magis
48쪽
corpora, quae jam nobis in mentionem inciderunt, percipiam, atque aliter ea percipere non valeam nam si oculis istis caream, non videbo; si auribus, non audiam). Hoc quia mecum ita junctum est corpus, eum corpus A vocare soleo. Me hoc etiam corpus agnosco clarissime non fecisse , me nihil simile facere posse etiamsi enim tale aliquod corpus aut generaVerim
forte, aut etiamnum generare possim, tamen generare tale corpus
cplanissime intelligo non est facere tale corpus non magis sane, quam agrum conserere, sit frumentum et flosculos, quae reddit ager ille, facere . . Jam Corpus meum varie quidem pro arbitrio meo movetur(lingua namque in ore meo huc illuc titubat, cum loqui, brachia ac tantur, cum nare, pede projiciuntur, cum ire volo). Sed motum ego illum non facio ' nescio enim quomodo peragatur; et qua fronte dicam, id me facere, quod quomodo fiat,
nescio ' Nescio enim, quomodo, et per quo nerVOS, aut alias vias, motus e cerebro in artus meos derivetur ' nescio quomodo ad ipsum cerebrum perveniat ii et an perveniat qAut si id Physicis rationibus ac Anatomicis experimentis ali, quatenus assecutus sum, sentio nihilominus liquido i*, me ab illa cognitione in motu membrorum meorum non dirigi, et aeque prompte aut forte promptius jam olim ea movisse, cum id me toto coelo fugeret. Ad haec, cum forte vehementer defatigatus sum, aut potius inscio me manum meam vel pedem Paralysis invasit, eodem subinde modo me ad motum habeo, atque ut cum integer eram, idem, quantum est ex parte mea, contribuo ' et tamen motus non sequitur Argumento claro, quod ego non faciam illum ' ne tum quidem, cum etiam ad
arbitrium meum quaedam in corpore me moUentUr.
S. Quod si motum non facio in corpore meo, multo minus eum extra corpus meum facio multo minus alia facio quae, passim cum populo agens, facere me tam asseveranter dico,
49쪽
scripturam, picturam, panem, laterem, scamnum, mensam, calceum, vestem ' haec enim non nisi per motum fiunt, quem cum ipse non faciam, non est quod ea etiam quae jam statim commemorabam, aut alia similia, facere me persuasum habeam. 6. Denique huc mihi deveniendum esse perspicio, ut ingenue fatear, nihil me extra me facere quidquid facio, in me haerere, nihil horum quae ago, ad meum aliudve corpus aut alio quoquam manare. Etiamsi forte alius quispiam sit, qui inconsulto meo, sed arbitratu suo, actionem meam ad corpus aut aliud quippiam pertinere Velit, et volendo faciat ut pertineat; sic ut meae partes hic nullae sint, et ea non sit vis meae actionis, sed suae. Interdum enim id ago ', ut alio pertineat
actio mea, et tamen operam ludo, etiam tunc, cum id totum impendo, quod ex parte mea sussicit, quodque alias impendere solebam, cum se extra me actio mea exserebat. . Alius igitur quis animat actionem meam, cum extra medimanat g et vim ei ac pondus, quo tantum Valeat, quod a me accipere non poterat, impartit. I idem terminos posuit ', ultra quos eam efferre non constituit etiamsi enim ad imperium voluntatis meae ' hic actio intra me est subinde manus mea sic moveatur hic actio extra me est, et jam in corpus meum translata, non equidem a me, sed ab eo qui hoc potestu, ut simul moveantur lapides aliqui, digitorum meorum uncis
implexi, fiatque hoc modo certus acervus, quem domum aut turrim voco, quam etiam aedificare me dico tamen ad imperium voluntatis meae ' non perinde aut sidera sursum deorsum, ultro citroque commeabunt, aut nubes praesto erunt, ut sata mea perpluant, aut secedent, ne mihi ossiciant apricanti, aut mare aliter ac solet fluet refluetque.8. Sum igitur nudus speculator hujus machinae i. In ea
nihil ego singo vel refingo; nec struo quidquam hic, nec destruo totum id alterius cujusdam opus est.
50쪽
R i ii a. s. Sed et quo pacto hujus scenae spectator sim, inquirendum est l. Nempe vastum illud coeruleum, tum aerem, mare, terram, tum horum incolas, sidera, nubes, animalia, plantas, et fossilia ' cum video, satis superque ' persuasum habeo, ea omnia sic esse ut video Sed etiamsi sic essent, quid opus est ea me videre Nimirum, quia oculos habeo ' Sed quid hoc est, oculos habeo Pelliculas, membranulas, tunicas, certiS liquoribus, certo modo distentas, compositas, conformataS. At nec liquores illi, nec illae tunicae ' vident; ego tamen video:
ego igitur aliud longe sum ac illa T. Ego, inquam, ope illorum video; et tamen, quid opis ad videndum conferant ', non video, plane non intelligo. Nam quod oculi id est tunicae illae ac liquores speciem id est impulsum quendam recipiant ab objectis, essicere quidem hoc potest, ut oculi reflectant eam speciem sicut speculum, vel transmittant intro in cerebri parte aliqua tanquam in cera imprimendam; sed hoc nihildum ad videndum facit, quia nec speculo imaginem repercuti, videre est, nec cerae signum impressum esse videre est; sed astantem hic oculos adhibere, imaginem illam, signum illud oculis suis percipere, cognoscere, id demum videre est. Si igitur aliud non conferant et quid conferre aliud possunt 8 oculi ad videndum,
oportet rursum alios me habere oculos, ut videam speciem ab oculis meis reflexam, aut cerebro meo impressam de quibus rursum oculis eadem recurret quaestio, aut potius querela. Oculi igitur ad videndum nihil conferunt Conferunt sane: experimento mihi et intima conscientia notissimum est, oculos ad videndum facere. Quid ergo Hoc unum non natUra, Non vi, non potestate sua quidquam conferunt ad videndum sicut
quod Longum est, id natura, vi ac potestate sua hoc habet, quod secari et dividi possit in partesu. Sed quod oculi hic aliquid praestent, et aliquid ad videndum conferant, id omne non a se, non a me, sed aliunde habent. Io. His ita perpensis, perspicue intelligo, eo mihi deve-