Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

ii Cartesium P. IV.

ellipticorum majori diametro praeter propter exaequet, ora minorem

diametrum terminantes nonnihil a se invicem dimovendo unde secundum elementum solitos suos motus in illis oris jam habens, nihil etiam attentat novi, sinitque chartam in ista curvitate permanere, inquam primo convoluta fuerat. Ex quo facile etiam intelligitur, cur charta quae diu convoluta fuit circa cylindrum, si explicetur, et mox sibi relinquatur, convolvat se denti, mutatis enim poris per convolutionem primam, rursumque restitutis in pristinam figuram poris, propter diutinam convolutionem oris ex adverso per minimam diametrum se mutuo respicientibus ab se invicem diductis si denuo explicetur charta, mutantur jam similiter circulares ori in ellipticos, adeoque eadem vis, quae primo involutam chartam evolvebat, diu involutam et jam subito evolutam, dum sibi relinquitur, denuo involvit. Cur majoribus voluminibus et paucioribus 8 Non est opus ut pluribus dicatur satis sequitur ex dictis Satis etiam sequitur ex dictis, cur charta stricta aliquatenus et oblonga super acie cultri ducta.

oppress leniter pollice, in contortum cincinnum convolvatur, etc. Hinc etiam apparet, cur arcus ex chalybe diu intentus, resiliat tamen, arcus ex ligno minori mora, id est flexura intentus non resiliat amplius, et charta valde parva mora convolui, non explicet se amplius; itemque cum vice versa charta parva mora convoluta, cum subito explicatur, statim se convolvat iterum, et lignum non nisi diutius arcuatum, cum explicatur, in arcum se reponat, et chalybs non nisi longo tempore arcuatus, dum explicatur, se denuo arcuat. Art. 33. A prsetereo tis es e forticulas etc. Duae sunt causae cur meatus recipientes materiam striatam ab Austro venientem, non recipiant venientem a Borea, nec contra Prima quia cavitates

in istis meatibus quam in his aliter intortae sunt secunda, quia ramuli

intra cavitates istas prominentes, in oppositas partes inflexi sunt. Haec antea parte . satis demonstrata sunt. Art. 38. Ipsosque paulatim in olis sui te inflectere, et quo faepius etc. Cum hoc art. ut titulus ipse praefert, Cartesius intendit Ostendere, quomodo meatus particularum striatarum possint reddi accommodati ad recipiendas particulas ex utrovis polo allabentes unam tamen tantum causam, quae huic accommodationi obstare posset, removet, erant autem art. 33. duae tales causae assignatae. Ostendit

532쪽

Annotata igitur, ramulorum illam inflexionem versus unam partem, quae impedire poterat ingressum striatarum ex opposita parte venientum, tolli posse, et continua in contrarias partes inflexione flexibilitatem tantam acquiri posse in his ramulis, ut striatis ab utravis parte venientibus non obstent, aut non magnopere obstent. Sed quid facias de altera causas Nempe meatus in oppositas partes intorti sunt, unde non possunt admittere striatas contrariis sibi striis intortas non magis certe quam in calamariis nostris cavitas striata possit admittere stilum a. bentem spiras in oppositum tortas. Responderi forte potest, inter striatas quasdam esse exiliores, quasdam etiam imperfectas et rudes et tantum ad particulas primi elementi pertinentes de quibus agitur part S art. 8 . 88. s.); harum particularum transcursui non magnopere obstare spirales meatuum cavitates, in utramvis etiam partem intortae sint illae spirati magnopere vero obstare exstantia ramulorum intra cavitates illas ubi hac exstantiae flexiles redditae sint, tum vero imperfectam illam striatarum scobem aeque facile ab utravis parte discurrere per praedicto meat US.

Art. 58. Nihilque ipsi Hessia etc. Petes unde fit ut promineant

nam supra ad arti. 38. et Sy tantum ostenditur, in ferro ramulorum extremitates illas prominentes in utramque partem flexiles esse redditas, eo quod saepe particulae ferri, dum ab interiori Terra sursum per rimas et poros ad superiorem Terram efferuntur, conversae fuerint. Ex quo nullatenus sequi videtur, quod quaedam istorum ramulorum extremitate promineant intra cavitates seu meatus particularum striatarum et sed ad summum, quod omnes illae extremitates eam in partem inflexae sint, in quam particulae striatae per meatus illos transcurrentes copiosius inflexa reliquerunt, antequam particulae istae ferri ad superiorem Terram penetrarent. Respondeo : cum sint flexiles illae ramulorum extremitates, possunt a levi causa singulae

earum surrigi, aliaeque in alias partes propendere ad hoc enim vagus ille motus primi elementi per canales istos transcurrentis sufficere potest , atque ideo confusionem et intricationem in meatibus illis striatis causare sicut in semita aliqua, cui utrimque herbae et frutices adnascuntur, perplexio et intricatio quaedam oritur, peditem non nihil remorans, equiti vero nihil obstans , quae quidem paucis particulis striatis transgressum effectantibus impedimentum objiciat, tor-

533쪽

rentem vero istarum particularum striatarum ex meatibus magnetis in meatus ferri irruentem remorari, aut saltem inhibere non possit. Atque adeo sic expedita sunt omnia, quae de magnete et virtutis ejus in ferrum transfusione nullo negotio ex iis quae praecessere sequuntur. Art. 8s Eumanum Onimum, etsi totum corpus informet Pro more Scholae hoc dictum est et loquentum cum multis, apiendum Verocum paucis . nam mens nostra non est forma corporis, potius illud est forma mentis. Cum enim homo non sit aliud quam mens incorporata, patet corpus eodem modo hominis, ut chlamys est chlamydati, formam esse. Vide de hoc in Metaphys nostra Scholae vero inepte ut levissime dicam mentem humanam corporis humani formam esse volunt; considerantes nempe corpus tanquam ejus substantiam atque subjectum sicut substantia seu subjectum figurae humanae est corpus seu moles quaedam et extensio , unde non mirum quod eorum multi existimaverint, eam a corpore separari non posse, quod eorum multi latius hoc diffuderint, et cum Aristotele ipsam divinitatem corporibus coelestibus alligaverint, putantes hanc tantum esse attributum aliquod, corpora vero substantiam atque subjectum esse. Prsecipuam tumen fedem suum habere in cerebro Mens nostra proprie nullum locum occupat unde si proprie loquendum sit, non magis

est in cerebro quam in calcaneo quod inepti quidam dixerunt; et quid est tam ineptum, quod non dicitur ab aliquo ). Dicitur ergo

mens praecipuam sedem habere in cerebro, quia praecipue ratione cerebri assicitur a corpore et sentit quae cerebri praerogativa in eo consistit, quod cum caeterae partes nostri corporis transmittendo speciem sentiant, tum cerebrum, vel potius certa pars cerebri recipiendo sentiat. Quod ita esse, clarissimum est per experientiam . nam cum via a parte aliqua alia nostri corporis ad illam cerebri partem interclusa est, quia pars illa non potest jam speciem seu motum transmittere ad praedictam partem cerebri, hinc etiam in alia illa parte nostri corporis sensus extinctus est. Patet hoc in iis qui integris

oculis et illaesis, obstructo tantum nervo optico, per quem oculuS speciem transmittit ad cerebrum, coeci sunt Patet idem in apoplecticis, quia quod terminus viae, per quam ab omnibus caeteris partibus ad cerebrum transmittuntur motus et species, obstructus sit vel aliter interclusus, nihil omnino sentiunt, et integris et apertis oculis ac

534쪽

An notata

auribus etc. nihil vident, nihil audiunt, etc. manifestissimo argumento, quod omnes illae aliae partes nostri corporis tantum transmittendo sentiant, et dum a transmissione specie ad partem recipientem impediuntur, tunc nihil omnino sentire.

In quo solo non modo intelligit Caute hoc accipias velim, et de illis tantum modis intelligendi, quos intellectus noster mutuatus est ab imaginatione et sensibus, qui equidem quam plurimi sunt ut videre potes in nostro de Peripateticorum Metaphysica tractatu . Alioqui si intelligas de illis modis intellectus nostri, quos secundum se habet, et nullatenus mutuatur a corpore quales sunt illi qui pertinent ad ideas et notiones nostras , sic falsissimum est mentem intelligere in cerebro, sed haec intelligit in Deo suo, ad quem proprie etiam ideae

et notiones aeternae pertinent. Vid. quae annotavimus ad art. S.

pari. I.

Ηocque ope nerνorum, qui lorum instar etc. Hi nervi varia habent

in corpore nostro ossicia, quae omnia hoc ipso obeuntur, quo nervi isti spiritibus, ceu flatu aliquo e cerebro influente distenduntur. Primo enim corpus nostrum partesque ejus firmas et rigidas reddunt, quales eas experimur in vigilia, cum alioqui in somno et morte, quando nervi isti spiritibus quibus distendebantur carent , totum nostrum corpus languidum sit et accidum Secundo nervi sic distenti motum, qui uni extremo imprimitur, deferunt ad alterum extremum; et sic dum in parte aliqua nostri corporis ut in oculo, in aure, incute una eorum extremita pulsatur, motus ille pertingit ad alteram extremitatem, quae cerebrum spectat, ibidemque offert menti species luminis, colorum, sonorum, commodi, incommodi, doloris, et , nisi forte impediatur. Tertio, dum spiritus illi per nervos tanquam canales quosdam in unum musculum copiosius influunt quam in alium, distendunt illum, et secundum longitudinem suam contrahunt, secundum latitudinem vero dilatant sicut in vesica quae inflatur fieri videmus), et hoc ipso membrum, ut caput, pedem brachium, et tacui musculus ille connexus est, de loco movet. Fitque hoc saepe nobis consciis et volentibus, aliquando etiam insciis, ut patet in convulsionibus epilepticis. Motus autem, qui sic in cerebro ober is excitantur, mentem dixersimo Cinciunt Nulla sua vi natura, proportione; nec enim

535쪽

motus mentem ipsam tangere potest, aut ullum impetum, aut ullum motum ei imprimere, cum mens omnis extensionis sit expers, totaque ejus natura ex cogitatione absolvatur. Et si per impossibile motus impelleret mentem, atque de loco moveret, nulla tamen in hoc proportio, nulla vis intelligi posset, qua mentem in cogitationibus suis assiceret atque variaret. Imo etiamsi per impossibile mens motu tangeretur, nullatenus inde consequeretur, quod mens eum ipsummotum perciperet tantum abest, ut inde tot diversis perceptionibus et speciebus quales sunt colorum, sonorum, odorum, saporum, et in , quibus ipsam mediante motu assici sentimus, perfundi deberet. Excitantur igitur in mente nostra omnes illae sensuum species, mediante motu ut art. p. et 8 demonstratur), non tamen vi ipsius motus,

qui ut jam videmus, nihil hic de se valet; sed vi divina et ineffabili, cujus quidem effectum clarissime sentimus in nobis, qui homines sumus, et speciebus istis, mediante motu in nobis suscitatis, jugiter

perfundimur, modum autem profundissime ignoramus, et ignorare nos semper debere intelligimus, quomodo haec fiant. Quemadmodum igitur aurum Valet, Ut panem, ut pannum, et haec similia usibus nostris necessaria tibi compares, sed non de se ex natura sua hoc valet, ast ex hominum instituto, quo valor iste ei consignatus est; sic motus etiam, quo diversi nervi in corpore nostro diversimode concutiuntur,

valet ad afferendum menti nostrae diversissimas species, imagines, et phasmata nulla equidem vi sua, sed instituto quodam decretoque divino. Quod quo pacto certe summam hic et sapientiam et potentiam suam ostendit Deus exsequatur, nemo dicet hoc cum cogitationes nostras bene discutimus, intelligimus clare id limites ingenii humani transcendere. Plura de hoc vide in Autologia nostra seu prima parte Metaphysices, itemque in Ethica, ubi de Inspectione sui. Art. ISO. Eorum fensuum dirersitates primo et c. Diversiit a specierum, quibus mens humana, seu mens in hoc mundo versans perfunditur, pendet a diversitate nervorum et a diversitate motuum, quibus nervi isti vibrantur major autem diversitas a diversitate nervorum, quam a diversiitate motus in eodem nervo, teste experientiai et conscientia, nobis obvenit. Sic diversimode vibrato nervo optico, tum lumen, tum varii colores offeruntur menti; et quidem hoc ordine, ut valide vibrato nervo, obversetur menti splendor et lumen, post

536쪽

S ZOAnnotata haec colores magis rutilantes et vividi qualis est color puniceus, ruber, citrinus), post haec colores aliquanto obscuriores ut viridis,

coeruleus, Violaceus), et denique color niger Haec omnia eodem ordine experiuntur, quibus oculus in tenebris quaqua de causa valide concussus est hoc etiam, qui in Solem intuiti, faciem intra cavum pilei sui abscondunt. Sed etiamsi diverse illae species, quae a diversa nervi optici vibratione pendent, multum inter se differant, non putamus tamen tantam inter ipsas esse diversitatem, quanta est inter ipsas et ipsarum aliquam et sonum aut odorem aut dolorem, etc. eo quod haec posterior diversitas pendeat a diversitate nervorum qui vibrantur, ubi prior illa pendet tantum a diversitate vibrationis ejusdem nervi. que tamen singuli nerni faciunt singulos fensus etc. Fere duo nervi semper sunt, qui eundem sensum faciunt; ur duo nervi optici singuli ad singulos oculos pertinentes, sic et duo nervi auditorii, etc. Sed septem tonium praecipuos disserentias Genericae sunt istae differentiae, et habent sub se valde diversas species. Sic qui in primo genere collocantur nervi, qui nempe ad ventriculum, oesophagum, etc. protenduntur, faciunt sensus longe diversos sic alia longe species est, quam menti offert vibratus ille nervus qui ad emphagum pertinet, qui excitat in nobis sensum famis talia longe species est, quam menti offert vibratus ille nervus qui ad fauces pertinet, quae species sitis vocatur. Et adhuc magis diversa species, quam offerunt nervi in intestina desinentes ac vesicam, qua specie ad eminerandum alvum et urinam reddendam sollicitantur; et denique longe diversissima species, quam offerunt nervi in partes genitales desinentes, qua sollicitantur ad venerem. Et profecto non minus differunt quidam horum sensuum, qui hic omnes sub uno genere censentur, quam visus et auditus, qui infra tanquam diversa genera recensentur. Diversitatis enim illius majoris minorisve non aliunde quam a nobis ipsis rationem et argumentum petere debemus, et facile possumus. Ner usi ero qui ad cor et praecordis Animi pathemata ut laetitia, tristitia, metus, securitas, favor, invidia, etc. etiamsi multum inter se differant, fere tamen sic ut colores differre intelliguntur, qui omnes quidem ab eodem nervo pendent, sed diversimode vibrato. sic et haec animi pathemata pendent ab eodem nervo, qui circa eor

537쪽

desinit, sed diversimode vibrato. Oportet autem diligenter distinguerea passionibus ut ab ira caute secludenda est cupiditas ulciscendi a metu cupiditas sugiendi a libidine seu specie venere cupiditas

concumbendi. Clare enim intelliguntur, jam ante et quasi praeviea illas cupiditates, haec animi pathemata totam suam essentiam et naturam, quae in certa specie ac phasmate, quo nos afficiunt, absolvitur, completam haberes; non minus sane, quam ante cupiditatem edendi, fames completam habeat suam naturam idemque est de siti, etc. Quod bene notandum et bene perpendendum est; nam qui hasce cupiditates cum pastionibus confundunt ut facit vulgus omne), totam Ethicam evertunt, eumque ipsum, si consentanea sibi ipsis loqui velint, peccati auctorem faciunt. Deus enim solus est, qui omnes sensus nostros seu omnes illas species mediante motu cujus is solus auctor est nobis offert, et in speciebus illis nihil turpe est, arguunt vero in auctore suo summam sapientiam et potentiam pari bonitate et pulchritudine conjunctam Ast cupiditates nostrae, quas nos passesionibus illis et speciebus susticimus, turpes sunt et scelestae; utpote quibus sola Ratio constituta est ut regula atque norma quam inter agendum et omittendum sequamur. Vide plura hanc in rem circa Tractatum nostrum Ethicum A., ubi de Passionibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION