Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1665년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

observari in Regno suo procuraret: verum apponi passus est hoc temperamentum , ut a publicandi necessitate exempta essent ea , quae tranquillitatem Regni ejus turbare possent. Verba Diplomatis inter Epistolas Cardinalis Perronii referuntur et Efflciat ut Concilium Tridentiη- pullicetis is observetur in om- mbin , Oxceptis tamen , ad res m

tionem) β ηαε forte adessem, qua Ny ra sine tranquillitatis perturbatione ex eationi demandari non possint. Addit verb Cardinalis, non nisi post gra

es contestationes cum Curiati s Romanis, hanc exceptionem obrentam fuisse: Pout uire recepore cerae ex

Ecce permittit Regi Pontifex, ut si quae Concilii Decreta censueris tranquillitari publicae adversiatura , ab eorum publicatione Q. persedere possit , quod fieri nequit, nisi ejus rei examen dc judicium

92쪽

BELGARUM. 89

Cium , an adversatura sint , illi

concedas. ' -

Quod si circa Concilii Generalis Decreta admissum fuit, & pro aequo

habitum; nemo non videt, multd id sequius esse circa Rescripta &mandata , quae ex Romana Curia emanant, quae sanh non pari semper circumspectione conduntur,&subreptionibus magis obnoxia sunt, ut nimirum & haec Principes eatenus examinare possint, ut videant

an nihil hujusmodi contineatur, quod Reipublicae tranquillitati adversetur.

18. Ad quam auctoritatem Principibus vindicandam, nihil opus est aut praescriptione immemoriali, aut Privilegiis vel Concordatis cum Sancta Sede initis; cum hoc jus, una cum Regno ipso natum sit, & po- testati Regiae necessario dc indivul-

Nemo enim negaturus est illius muneris a Deo constituti primas

93쪽

9ο IUS

partes esse, prospicere, ne Respublica , ejusque trἡnquillitas detrimentum capiat. Ipsis sacris monumentis docemur , o Principibia datam esea Domino potestatem , ct virtutem ab Altissimo , ut quietam ct trau-quillam vitam agamin. Quoties igitur periculum tranquillitati communi imminere potest , eorum est sese interponere , & incommodis praevertere : dc habet ea res speciem quamdam necessariae defensionis , quae

adversus omnes , di in ea omnia exerceri potest , a quibus hoc periculum probabili praesumptione metui potest. Vt proinde eXempta non sint ea , quae ab Ecclesiastica potestate proficiscuntur, si civilem quietem interruptura Videantur: praecepta, scilicet, moralia & positiva, quibus fidelium coetus abique animarum pernicie carere potest. Ubi enim de rebus ad hominum silutem prorsus necessariis agitur , nulla

incomma Sapient. 6. r. Ad rimoth. c. h.

94쪽

BELGARUM. 9r

incommoda humana, nullae Reipublicae perturbationes metui debent. Sed quod dixi, paulo altius repeten- .

dum est. 3Non est Regiae potestatis inane 'nomen, nec insignibus Majestatis ideo decoratur Princeps, ut iniosh praesideat humano generi. Νο, frustra gladium portat , inquit Aposto- Ius, o Dei enim minister est , νindex in iram ei, qui male agit : & ut Do res loquuntur , intelligitur regimen a Deo concessum Principibus, non simpliciter , sed cum qu litate , & attributo ei naturaliter imhaerente, & inseparabili,quod consistit in prolemone subditorum, pr pulsatione injuriarum, tuitione communis tranquillitatis; quod ossicium non ad civilia tantum negotia &personas sese extendit, sed omnis ordinis & res , & homines respicit. Inde. receptum in uni ver so Christiano orbe , ut adversus violentiam

95쪽

auxilium subditis suis praebeant Reges , non tantum in causis civilibus& adversus saeculares, vertim etiam contra Ecclesiasticos, de in causis spiritualibus. De qua Regum in omni genere causarum prolemone magnum volumen conscripsit Fram ciscus Salgado, & hunc communem usum multis tuetur Cora rotas , AE &innumeri ab his adducti. Nimirum defensio , uti jure naturae Cuivis permissa, ita Principibus 8t M gistratibus instar obligationis imposita est , ut omnibus laborantibus eam impertiant: eoque pertinet illud Jeremiae, b Eruire M oppressam

de manu calumniantis, ne sorte egrediatur ut ignis indignatio mea, ct μμ cendatur. Ad quem locum D. Hiero n. relatus In Can. Regum , e Regum ossiciκm est proprium, facere judicium atque justitiam es o liberare de

96쪽

BELGARUM. 93

manu calumniatorum vi oppressos. Atque eodem pertinet hoc Ecelesiastici . Libera eum, qui injuriam patitur de manu superbi. Et istud Isaiae I. Subvenite oppresso. Constat vero etiam in ipsis Conciliis Generalibus, ad sedandas tur bas & compescendas injurias iatque violentias inter Episcopos recursum fuisse ad Christianos Imperatores s& auxilium ab eis postulatum. In Concilio Chalcedonensi Episcopus Dorilaeus Libellu Imperatori Martiano obtulit, in haec verba: - Pr positum est Clementia Vestra, universi quidem bi subditis propidere, o m num porrigere omnibus injuste oppresiis, pracipue tamen fungentibus Sacerdotio, in hoc Diνιnitati placentes, a qua vobis imperare o dominari sub hoc sola donatum est. Muoniam ct multa o dira , ct contra omnem consequentiam =dei qua in Christum est , o nos sumus perpesii is Aererendisiimo Dioscoro Epi-

97쪽

copo AIexandria , adimus Vestram pii tatem, supplicantes justitiam promereri. Quibus & suas deinde querimonias, communi nomine cum iunxisset SP nodus, & ipse accusatus Episcopus audiri postularet; ad Judices Imperiales controversia tota remissa est,

qui & alia complura ad custodiendam in Synodo pacem ordinarunt, uti ex Actione 2. q.: S. & 7. liquet. Actione deinde a 3. Episcopus N, comedisse similem Libellum Imperatori obtulit, adversus Archiepiscopi Nicaeni violentias : Prosternimus nos Majesaris Vestra ν6tigiis, ut jubeatis arceri injustitiam, quae a persus nos esprascripta a Reverendisiimo Episcopo N caeno, qui per cupiditatem opprimere nos, ct turbare coepit. Qui rursus Libellus, a Consiliariis Imperatoris, susceptus& examinatus fuit. Si licitum est Principibus, auctoritatem tuam inter Ecclesiasticos interponere , ad privatorum reprimendas violentias, eo quod tutela - pacis

98쪽

BELGARUM. 9ς

pacis eis incumbat: multb magis id concessum intelligi debet ad avertenda ea , quae ipsam Reipub. tra quillitatem immediate laedere possunt, in quibus sita est vis quqdam publica , ipsum Rei p. corpUS, compagem ac quietem concussura, nisi Principum cura prospiciat. In hoc

autem numero sunt, quae inveteratos usus aut privilegia Regionis la dunt , qu scandalis & dissidiis comitata solent esse, unde labes deinde

Regnis non raro venit.

Nolumus in dubium no ocareeXemptionem Clericorum a jurisdictione ordinaria Magistratuum , dc privilegia, quibus eorum causae Ε clesiasticis Judicibus attributet sunt: sed numquam usque eo valuit haec fori praescriptio , ut in his , quae pertinent ad pacem & tranquillit tem publicam , quisquam auctoritatem Principum declinaret, cui hoc a Deo commissum munus, inter-Versum aut immin*tum existimari

99쪽

96 IUS

non potest Clericali exemptione, ruae concessa inrelligi debet sine laeone istius supremi juris dc auctoritatis, quq necessaria est Principibus ad statum Reipub. cujus membrum est Ecclesia, rith componem dum : teste enim Optato Milevitano, Ecclem est in Repub. non Respublica in Ecclesa. Et ad hanc rem valet

illud Apostoli: . Omnis anima potesta- tibia bublimioribuι subdita sit. Ad quem locum D. Chrysostomus: Omnis anima potestatibus stupereminentibus subdita

Propheta, Me quiquis tandem sueris. Et D. Bernardus ad Episcopum Senonen . . stribit : Omnis anima potesta

libus sublimioribus subditast; si omnis,

ct vestra : quis vos excipit ab universtate ξ si quis tentat excipere, tentat deci

pere.

Veteres Episcopi atque adeo Roman . Sedis Antistites, non gravate

100쪽

BELGARUM. 97

acquiescebant Principum & Impe- .ratorum mandatis, quae pro communi pace edebantur. Non erubes est scribere D. Gregorius: a Utrobiisque qua debui exsolvi, qui ct Imperatori obedientiam praebui, o quod sens minime tacui. Gelasius Papa . Imperatorem his verbis assatur e Legibus tuis ipsi , quoque pareans Religionis Antistites. Divus Athanasius ad Constantium Imperatorem , etia nec Orthodoxum , nec aequa praescribentem, ait: Nequaquam restiti mandatis sua pietatis, neque Alexandriam ingredi conabor, quamdiu id per pietatem tuam non licebit. Quibus accedat Imperatoris Zenonis eXemplum, qui ne tumultus fieret in Ecclesia Antiochena , si secundum praescripta sacrorum Camis

num electio Episcopi ire publico

Conventu perageretur, extra Ordianem jussit, ut Constantinopolitanus 'i E Patriara Lib. 2. epist. 62. b Epist. Io.

SEARCH

MENU NAVIGATION