Vita b. Joannis Nepomuceni martyris, authore p. Bohuslao Balbino, soc. Jesu conscripta, nunc denuo edita, et iconismis præcipua beati acta exhibentis illustrata. Scalpro & sumptibus Joannis Andreæ Pfeffel, Cæsarei chalcographi

발행: 1725년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

stibus flammis, quae nascentis insederant domui, factus illustrior, vix ortus fututiae sanctitatis signa portendit. Te splendida natalium conditio, & geminae coeli faces, novum Prosapiae tuae sidus, ab omtu illustrarunt: eos enim MajoreS nactUS eS, quorum Regio Diademate ' subinde coronati vertices summis Reipublicae in Italia, Bohemia, aliisque Provinciis admoti muneribus, consilio, fortitudine, constantia de Regnis,bonoque publico optime meriti perennem nominis sui, & amplissimorum facto. rum gloria in posteros, quos Bohemia & Moravia, ut tuas, & Germani tui laudes taceam, Patres Patriae semper habuit, propagarunt. Amplius dicam; gemino illustratus es sidere sanctissimo Pio V. Pontifice, ac Thoma Aquinate; ' qui e tuo quoque orti sanguine plus claritatis, quam per tot secula Majorum tuoru facinora, quanquam illa amplissima sint. stirpi tuae attulere. Ab his generis nobilitatem seque , ac virtutis splendorem haereditario jure es consecutus. A teneris illico annis sacris rebus assiciebare; si loquendum, si agendum esset quidpiam, tanta utebaris moderatione, ut nihil in puerili aetate agere videreris, quod virum non deceret: quo obtinuisti, ut nemo esset, qui indolem tuam ad sum

12쪽

DEDICATIO.ma quaeque natam ex his velut ex ungue Leonem

non agnosceret.

Vides, quam par utrique vitae initium ; sed

major morum similitudo; eandem enim vivendi normam communem cum Ioanne habuisti: ille capacissimam nactus mentem vix annos juveniles attigit, ea industriae laude omnem literarum, &Christianae pietatis studio operam consecravit, ut Ioanne doctior, ac sanctior audiret nemo; Squanquam ingenii amplitudo, indoles ad maxima nata sponderet plurima, caducarum tamen pertaesuS rerum omne studium eo contulit, ut Sacerdotii potiretur: hoc cum esset adeptus, operam suam in tutanda Ecclesia Catholica, in conciliandis dissidentium animis, in reprimendis sceleribus, lucrand1sque Deo animabus melius collocatam ratus; adeo se probavit, ut in familiarem consuetudinem a Uenceslao

Rege admissus, eidem factus ab Eleemosynis,paulo post Canonicum ad S. Vitum Pragae ageret; &nisi modestia, animique demissio abnuisset, iisdem.qUas meruerat, Litomistiensi, di mischeliradensi

Infulis ornaretur.

Habes hic tuarum laudum compendium strenuus Joannis aemulator Reverendissime Domine :florentis vitae aetatem virtutibus, mansuetioribus juxta

13쪽

DEDICATIO iuxta ac severioribus disciplinis ea ingenii felicitate impendisti, ut passim & probus & doctus indigitareris. Ad hoc; tibi fortunas amplissimas ab gen e

ris nobilitate, dignitates summas a tuis, Majorum que meritis; sp es denique maximas a favore Omnium in Civili Republica pollicebare. Quod cum scires oculatus, erat,ut hujusmodi seculi crepundia mentema pientiori proposito avocarent; nisi in comstantem animum incidissent. Generoso pede vanas fortunae arridentis illecebras calcasti; dum ad S, eratiora convertens animos in Sacerdotem unctus totum te alterum Samuelem immortali DEO consecrasti. Dies me deficeret, si ea, quae Minister DEI publicus perenni laude dignissima gessisti, omnia gnarrem: Mitto ad omnem modestiam S pietatem compositos vitae mores; mitto indefessum di-Vinae gloriae promovendae ardorem; mitto fervidam Ecclesiae Romanae defendendae mentem ; illud solum indigitasse sussiciat: duo potissimum in te . tam exquisitam politioris literaturae, Utriusque Pomtificii , & Caesarei juris peritiam, ac parem tantae doctrinae pietatem, omnibus admirationi fuisse. Unde nec virtus, nee eruditio tua diu in umbra latuit.

in solem, S pulverem progressa est; cum te passim amplissima munia ambirent, non tu illa; & a qui- B bus

14쪽

hus alii honorem mutuantur, tu eisdem gloriae, &dignitatis plurimum addidisti. Olomucensis tamen Ecclesia non sine pia aliarum invidia velut altera Magdalena partem elegit Optimam, quando te primo Canonicum nacta non inertem, & otiosum; sed talem, qui ex accessione dignitatis novam sibi impositam provinciam arbitratus, tanto sanctius vixit, quanto sublimius se supra caeterorum conditionem positum cemeret: Semper primos inter rigida hyeme, quod etiamnum soles, in Choro; assiduus in audiendis confessionibus, dicendo ad concionem ardentissimus, in adsuvandis consilio, & aere indigis munificus, beneficus in omnes; Religiosus inter seculi turbines videbare. Familiam quoque elegisti gravem, modestam, cui in oculis nihil lividum; nihil concinnum in comis; nihil ambitiosum in vestibus; nihil turgidum in incessu; nihil garrulum in

sermone; nihil improbum in moribus : tanta tibi semper erat pietatis cura. Testatiora sane haec fuerunt, quam ut eorum, quorum interest virtutem remunerari , oculos laterent. Hinc a sapientissimis

Dioecesis Olomucensis Antistitibus, qui acre, & singulare adhibent judicium in viris ad gravia munia eligendis, qui nihil gratiae, totum virtuti concederesbliti sunt, Vicarius, ut riunt, Generalis es constitu

tus.

15쪽

DEDICATIO.

tus. Quod munus tanto Moravici Cleri, Ecclesi, rum, S pietatis emolumento sustinuisti, ut perspecta tua virtus flamma cum ingenii dexteritate & eruditione conjuncta, resque praeclare pro re Catholica ubique gestae Romam usque sese penetrarunt; quae, ut amat, viros dignitatibus quaerere, non Viris dignitates,te Hypponensi Mitra;non enim minus Proemium meritis tuis sequari poterat, coronavit. Non tamen te ideo a pressis Ioannis vestigiis avocatum dicam, ille quidem Infulas sibi oblatas magna demissionis laude repudiavit; tu hanc non minori dignus praeconio, non a te ambitam, invitus accepisti, & etiamnum majores eadem, qua illas mereris, virtute recusas, negligis, aut declinas. Illud utrique iterum commune, quod cum Omnia ad Divi hujus exemplum agas, eodem jure, quo felicitatem suam, atque amplitudinem Joanni N pomuceno Pragensis S. Viti Ecclesia, tibi Olomincensis suam quoque referre debebat in acceptis. Nam, omissis veteribus, recentiora memoria recoΦlamus: quantus tibi meritorum accessit cumulus his annis, quibus Eminentissimi Cardinalis, &Episcopi Olomucensis cum Initiatoris, seu, ut vulgΛsuffraganei potestate laudatissime vices gerisi Nae munus hoc, cui multorum humeri sunt impares, B a tan-

16쪽

tanta fide, diligentia, & dexteritate obis, Ut ubique DEi, & Caelitum honorem, disciplinam Ecclesiast,

cam neglectam, aut pene collapsam restituas, aingeas , sancias. Testantur id duodecim variis in locis Augustissima DEo a te sacrata templa; sibi restituta quam plurima; quaeque ad ornatum, & Majestatem facerent, studiosissime procurata. Quod tuum in emendandis malis moribus ardens studium , populi & Cleri pietas, qui toti Moraviae & Bo- hemiae virtutis,& Religionis est speculum,me tacem

te loquitur. . IIllud omnes in te mirantur, quod, senili aetate, & fractis viribus cum sis, per viaS asperaS, ac montium rupes brumali non raro tempore cum gravi valetudinis periculo aedes sacras perlustres ip-st, in pravoS moreS inquiras; tam clementer vitia a tuis propulses, ut feriendo parcere, & parcendo ferire videaris. Est quoque tibi laudatissimum hoc perfamiliare, ne procul dissitae a Pastore animae spiritali remedio ad consistendum in virtute careant, omni ratione contendere; unde ut populo itineris molestiam sublevares, tuam negligis: dilatis etiam gravibus Patriae negotiis, quo indigenti populo confirmationis Sacramentum conferreS, Saram, Ca-jam, aliaque remotiora loca adeo frequenter profi-

17쪽

DEDICATIO.cisceris, Ut quinquaginta octo mille quadringenti

quinquaginta tres Percenseantur,quos Sacro Unctos oleo ad fortiter pro virtute & fide dimicandum roborasti l accedit, quod spiritualibus mediis humanam etiam industriam ad tuorum profectum adlibbeas, bonisque Pastoribus, quibus cura concreditarum tibi ovium tuto committeretur, acutus, &sagax populo sapientissime consulas : muneris vero tui partes Omnes ita exples, ut nec te Chorus psallentium Domino suum unquam Canonicum, nec Dioecesis Vicarium requirat. Poterant alii tot consumi laboribus , tot tibneribus frangi; tu contra erectior, tantum abest, ut hac negotiorum mole fatiscas, ut etiam, cum domi sis, authoritate, ct consilio bono publico, tuisque Ecclesiis longissime prospectum eas: Si enim Ecclesiis opus Rectoribus, prius facto virtutis perbculo, eos, quoS eXploratissima virtus eruditioni Q-cia commendant, tanto muneri admoves; probe sciens: dignitates esse merces virtutis, non ambitioniS; meritorum, non precum. Si Civilis Reipublicae necessitas postulat, postulat autem quam frequentissime, ita malis mederis, & bonum procuras, ut, qui tua facta Propius intuentur, merito in dubium vocent , an in rebus aggrediendis prom-

18쪽

DEDICATIO.

Ptior, prosequendis fortior, aut perficiendis felicior sis. De utraque Republica cum Civili, tum Ecclesiastica optime meritus: de illa, quod tuis crescat, ct floreat sapientissimis consiliis; de hac etiam quod per te sacris initiatos habeat quam plurimos am-Plius enim , quam 743 I. virΟS omni eruditione, & virtute conspicuos DEo consecrasti) quorum opera in instruendis rudibus; expiandis a noxis Mnimis; atque administrandis Divinis Mysteriis uteretur. Hoc quidem utilitatis est; alterum gloriae ct decoris; utrumque tibi debet. Habet Moravia summis ornatos muneribus, sanctitate & rebus bene gestis spectatissimos, qui non minori ornamemto , quam utilitate rem gerunt Catholicam, Coeno-hiarchas, & Haeteriarchos non paucos, quorum tu decem, si non pene omnes, infulis ornasti: Authoritati an potius virtuti accedit tuae, quod duo Reverendissimi, ac Illustrissimi Franciscus Engelbertus Barbo e Comitibus de Bexnstain,& encestaus Caresus S.R. I. Baro Κoschinschy viri S generis Nobiblitate, & doctrina amplissimi coram te caput demisere,ut prior Dariense, hic Reginae Hradecensis urbis i Episcopalem Mitram, meritorum suorum Praemia, ex manibus tuis capesserent. Unicum ad gloriae tuae culmen deesse visum est; ut tuo, cujuS vices geris,

19쪽

Eminentissimo Cardinali & Principi Ecclesiae Olo-

mucensis, dignum tanto capite Episcopale decus, quod tuis quoque meritis par esse poterat, imponeres ; ct id obtinuisti: illud profecto virtuti tuae tribuendum, quod dum adeo liberalis aliorum vertices sacris honoribus consecrares,tui sis oblitus, qui majora, ac habes, promereris. Nimirum non honores accipere, sed mereri; & virtutem sibi ipsi dignum esse praemium judicasti. At dices , nihil horum B. Joannes Nepomucenus; nec infulas gessit, nec contulit: non abnuo; verum & tu ita haec agis, Ut agere non videaris; cum nihil gloriae, nihil ambitioni, nihil tuae, sed totum Ecclesiae, cui labores tuos, & senilem aetatem impendis, utilitati ubhuas : in hoc autem Nepomuceni vitam omnem fuisse consumptam, verius est, quam ut Persuadeam. Verum quid haec commemorem λ Si populi

quoqUe mixtum non muta veneratione amorem,

quem in te concitasti; si modestiam, qua infractus fortunam blandientem fers, qua in tanto dignit iis fastigio excusandum nihil in tuos mores admittis, adducerem, sola Moravia paginam faceret. Illud mihi primo propositum fuit loco; a dens studium, quo Divi Joannis Nepomuceni Cultum Promotum ubique contendis, certissimum

20쪽

moris, ac imitationis argumentum, admirari: non enim tibi satis erat, quem moribUS aemulariS, Privato a te honore coli: totus in id incubuisti, ut quae totius Bohemiae erat votorum meta, eidem publici honores decernerentur. Innotuit haec tua Romae pietas: unde, dum Anno M. DCC. XVII. rogatu totius Regni, & tua maxime industria Clemens XI. summus Sacerdos ex sapientissimis Boli miae praesulibus, qui Joannis acta, ac nova indies facta prodigia ad veritatis trutinam revocarent, sacrum senatum coegisset, Te hujus ornatissimi consilii, licet spectatissimi alii Antistites abunde suppeterent, Praesidem, ac judicem constituit. Egisti id

munus tanta dexteritate ac studio, Ut remoto omni negotiorum objice stupentibus aliis, nullo frigoris acerbi, aut valetudinis sinistrae malo deterritus, pluribus etiam horis ad confirmandam prodigiorum veritatem jusjUrandum accipereS: tanta RU-.tem aequitate tulisti sententiam, ut ea, quae tuo judicio probata sunt, Romae quoque probarentUr. Unde factum Anno M. DCC. XXI. Joannes Nepomu-cenus in Beatorum Martyrum Catalogum referre-tUr. Hoc vero cum esses assecutus, non facile dixero , quanta ex illo beneficio in Divum tuum Patronum exarseris pietate: illud argumento sit, quod. licet

SEARCH

MENU NAVIGATION