Vita b. Joannis Nepomuceni martyris, authore p. Bohuslao Balbino, soc. Jesu conscripta, nunc denuo edita, et iconismis præcipua beati acta exhibentis illustrata. Scalpro & sumptibus Joannis Andreæ Pfeffel, Cæsarei chalcographi

발행: 1725년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

licet septuaginta duos prope annos nUmeres, longissimi tamen itineris molestias minime pertimescens ad Beati Corporis levandi solennia Pragam advolare apud te constitueris; quae cum te ignaro ob auspicutissimum, inopinatum tamen Mariae Elisabethae feliciter regnantis Imperatricis adventUmante statum tempus fierent, multum tibi pii doloris id attulit; verum sit est amor ingeniosus, Religiosum honorem, quem Pragae tuo Beato Nepo-

muceno exhibere non poteraS, compensasti: quando a te duobus ab hinc annis primum in Moravia templum, in Beati Martyris honorem, a Reverendimimo, & Illustrissimo montis viridis Coenobiarcha Sarae erectum, non sine ingenti animi voluptate est inauguratum. Mitto reliqua, ut tuae caedam modestiae; compendio dixisse sat sit, voce populi loquor: tua industria D.Joannis Nepomuceni Cultus in Bohemia, ac Moravia adolevit, pietate crescit, tuo studio pedipetuabit. Et haec ratio erat Illustrimime & Reverendissime Domine, cur nomini tuo hanc paginam inscriberem; quod scirem haec gloriosa D. Ne- pomuceni facinora a nemine tractanda saepius, volvenda diligentius, quam a te; qui vitam D. Joannis exprimere per singularem virtutum imitatio-

22쪽

DEDIcATIO.nem bonis omnibus videris. Perge igitur & benigno affectu hoc meum erga te studium prosequere tantum audeo eX tua, cujus vitam proferant superi meritis parem, mihi facilitate blandiri, quod demittere oculos in haec folia non gravaberis; quo uno felicem me arbitrabor, tuisque favoribus obstrictus in perpetuum Vivam, ae ero.

Emerendi mae ac illustrissimae

Dominationis Suae

Devotissimus

Calcographus Caesareus.

23쪽

Β. IO ANNIS NEPOMUCENI

ECCLESIAE METROPOL. PR,

GENSIS S. VITI CANONICI,

PRESB. ET MART

Actis Sanctorum ab Hagiographis Societatis Iesu

Antverpiensibus ad diem I 6. Maji inserta.

PROLOGUS

x. TUllum umquam tam infelix, tam bonis inimicum, aetanta sterilitate damnatum Christianae Reipublicae 2 L culum illuxit . in quo nasci & crescere pietas & virtus non possent: imo quae deteriora fuere tempora, eadem feraciora fuere sanctitatis r adversa enim virtutem non opprimunt, sed faciunt, & factam corroborant. Quod vel in Bohemia nostra Renis cestat, Caroli IU. degeneris filii, Regis ac Caesaris Imperium satis ostendit: qui cum Princeps esset ignavissimus, idEmque in luto sanguine macerato quod ei & in baptismo , & postea dum infans coronatur, ominose contigisse scribit Paulus Zideis in Chro-C a nico

24쪽

, Prologus. nico Bohemiae M.f. sederet, id est libidinosὸ & erudeliter regnaret ; tamen in tanta universi regni a capite suo corruptela. Ecclesia Bo hemica, & praecipuε Pragensis Metropolitana , tam insigni numero virorum, summa generis claritate, doctrina, rebus fortiter pro Ecclesiae immunitate gestis, vitae innocentia ac sancti

monia, caeterIsque magnorum Sacerdotum Virtutibus eo tempore abundavit, ut non ferrea, vel lutea ; sed aurea & gemmea Ecclesiae tempora rediisse viderentur. De his illustribus Pragensis Ecclesiae viris in historia Metropolitanae Pragensis Ecclesiae egimus rnunc B. Joannis Nepo mucensis vel Nepomuceni vitam & mortem

felicissimam brevi compendio complectar, idque in arcani Confessionis Sacramenti cui ille vitam suam impendit honorem& gloriam. Ac nihil ego quidem dubitem , tanti Martyris Uitam pridem conscriptam in antiquitate fuisse : at haeresis, quae B. Joannis mortem paulo post excepit, iisdem flammis, quibus templa & coenobia omnia apud nos considerunt, corrupisse Videtur. . Quae igitur de beato Martyre adferemus, in manuscriptis plurimis ea aetate viventium hominum quorum mihi suppetit copia tum in typo expressis codicibus reperta, & in unum summa fide & religione collecta, non tam diligentiae cuicui meae, quam felicitati, quod inventa sint, adscribantur.

25쪽

Pueritia B. Joannis, Sacenitatiuin s celena

munia. a. Atus est B. Ioannes Nepomucensis in Bohemiae oppido Nepomuli, vel cui veteres appellabant) Pomuh, in L Pitanensi regione, Praga distans Bavariam Versus maynis decem milliaribus. Oppidum Nepomuh argenti fodinis quondam nobile, tum religionis antiquae Vestigiis, nec minus Monte, qui oppido incumbit, & Viridis dicitur , celebratum est : quod nimirum in eo Monte ut ex Annalibus Bohemicis constat S. Adalbertus Pragensis Episcopus, Roma ad Bohemos gentiles suos rediens. multis annis negatam Bohemiae pluviam, sanctissimae Crucis signo. cum honis precationibus in campos late jacentes efforismato, statim coelo deduxerit 3 ac primum hunc montem, totam deinde reliquam Bohemiam gratissimo surgentium herbarum virore recrearit ; unde etiam Pomok vel Pomuli, ab immadescendo, loco nomen datum existimo. Quo anno B. Joannes editus in lucem sit, scire non possumus, ex aetate reliqua suspicamur, in ter annum M. CCC. XX. & XXX. ortum esse. Parentes, Oppida ni & mediae fortunae fuerunt, pietate magis quam genere & Opi-hus illustres. Pietatis hoc indicium est, quod aetate jam senecta, Cum prole omni carerent, precibus & votis fusis ad Dei Matrem quae in statua sua sub Viridi- monte in Coenobio Cisterciensium. non ita procul Nepomuho, religiose a populo colebatur impetrarint filium ; cui, ut affectus erga Mariam Dei Matrem ipso nomine admoneretur, Joannis imposuere nomen. At non uno he

C 3 neficio

26쪽

neficio contenta Virgo Mater , quae nuper ex utero sterili Ioannem eduxerat, & prope creaverat, eadem recreavit: nam cum

puellus Joannes in gravissimum incidisset morbum, voto ad ejusdem Divae Uirginis simulacrum a parentibus edito , 8c promissis in aetatem reliquam pro filio obsequiis, protinus surrexit incolumis.

3. Sed ante id quoque servi sui sanctimoniam & eoelestem

vitam coelesti indicio comprobaverat DEUS : nascente enim Ne pomuci Joanne, serenissimae quaedam flammae, coelo visae descendere, amabili dc innocenti luce , gratissimo civitati spectaculo, totam domum, in qua Ioannes nascebatur, circumfuderant. Hoc flammarum augurium sanctissimis quibusdam viris in ortu concessum, B. Joannes noster tota reliqua vita , ardentissimis ad populum sermonibus, & ignitis ad Deum precibus approbavit: eaedemque flammae coesestes etiam mortuum sunt comitatae, Sc meris sum in fluminis alveo prodiderunt. Sed in historia praeverti non decet. Puer Joannes, ut primum scholis admotus est, formulam divino sacrificio ministrandi exactὸ perdidicit; eaque in usum deducta, nullo postea impellente, quotidie cum prima aurora ex Oppido ad Cisterciense coenobium decurrere , omnibus ex ordine quotquot sacra facerent Sacerdotibus ad aram ministrare, consuetudinem sibi fecit; tanta tamque pertinaci pietate, ut jam velut domesticus & Sacrificiorum stabilis administer inter altaria versaretur. Quo, parvo quidem in speciem, sed non plane futili ad extremum argumento, magnum aliquid se jam tum in puero Io. anne videre prudentes credebant. 4. Erat ei, cum dulci Sc rosea quadam ac pudibunda pietate, acre, vividum & igneum quoddam ingenium ; cui ut parentes crescendi darent copiam, Latectum ad celebres ea tempestate Latinitatis Scholas miserunt. Hic prima latinae grammaticae elementa, ac reliquas annis sequentibus humaniores disciplinas,

egregio profectu dc rara ingenii commendatione percepit. Principug

27쪽

Presbyteri θ Mart in s

eipue juveni ad bonas spes genito eloquentiae studium plaeebat ,

ad quam eum natura ipsa conformarat & finxerat: plerumque enim genio cujusque impellente id in studiis nostris sequimur, quod nos assequi posse confidimus: sine spe captare profectum, irritus labor est. Cum jam Laiecit urbs est Bohemiae celebris nihil

restaret discendum, ad altiores scientias, neque linguam tantum, sed pectus ipsum excolendum, Pragam Ioannes contendit. Paulo ante tempora Universitatem Studiorum Pragae excitarat Carolus IV. Imperator & Bohemiae Rex : & conquisitis ex omnibus litteratis Urbibus, Parisiis, Bononia, Padua Magistris, omnis doctrinae divinae & humanae Scholas aperuerat. Ad eos igitur sese Joannes noster applicuit, ac primtim Philosophiae Magister inter primos, tum Theologiae ac Sacrorum Canonum & Decretorum

creatus est Doctor. Theologiam ad Ecclesiam Collegiatam S. Apollinaris in Nova - Urbe Pragensi ubi ea frequentissime docebatur rnam ex vicina Nissehradensi Ecclesia Clerici omnes huc itabant audivisse constat, sub optimis Magistris; ceteras scientias in quihus Collegiis perceperit, incertum est.' s. Iam pridem ex quo dare litteris operam coeperat Dis

annes, ad Sacerdotium & animarum obsequia vocari se senserat rardentius , cum jam prope metam esset, ad id etiam ferebatur. Quamvis vero studiis litterarum pietatem & virtutem semper conis junxerit 3 tamen cum existimaret, quo quis magis ab animi cultu comparatus ad suscipiendos Saeerdotum ordines accesserit, eo postea felicius in animarum salute versari; integrum mensem ab omnibus profanis negotiis vacuum, Sacerdotio praemisit : quem mensem totum in afflictando corpore , repurganda conscientia , impetrandis coelestibus ad tantum tamque divinum munus auxiliis, pilique commentationibus & consiliis in futurum , traduxit. Ex hac solitudine egressus, & sacris initiatus ordinibus, cum nullas ad populum phaleras & mulsa dicta, ut ait Comicus, sed Spiritu divino animata verba & coelestia sensa, velut hastas amenta

28쪽

s mita B. Joannis Nepomucem

ias, aut potius ipsos currus falcatos in subjectam concionem ex alto immitteret, & regnaret in animis, exauditorum commendatione, motu . lacrymis, & magis emendatione vitae, magnam paravit sibi auctoritatem, & brevi praestantis Ecclesiastae nomen apud Pragenses est adeptus. Itaque approbatione omnium Ioanni in basilica Beatissima: Virginis ante Laetam - curiam vulgo TeinamVocant) in antiqua urbe Pragensi, primario urbis loco , concio. nandi munus imponitur. Difficile esse potuisset, auditores jampridem maximis & disertissimis viris assuetos tenere dicendo. Succedebatur Conrado de Stiehna , quem unum aetatis suae eloquentissimum Pragenses fuisse crediderant: succedebatur Ioanni Milicio, non ita pridem extincto, quo dicente, una omnes matronae Pragenses vestium luxum abjecerant, meretrices poenitentes magno numero coenobiis sese incluserant, lupanaria cives ipsi dejecerant. Tamen Ioannes noster omnem illam populi exspectationem implevit, & desideria superiorum conci natorum e tinxit, prudentissima modestia semper abstinens a contentioso dicendi genere, & invidiosis in Ordines Mendicantes invectivis, quod magnis illis quos modo nominaveram Ecclesiastis, ut tum erant tempora, grave apud multos odium, Romae accusationes, ac prope exitium legitimus attulisse. 6. Jam B. Joannis labor, doctrina, Virtus, & parta tot meritis apud omnes auctoritas altiorem merebantur gradum. Ι-taque Ioannis Archiepiscopi commendatione , de communi sententia, in Canonicorum Collegium sanctae metropolitanae Ecclesiae Pragensis adlegitur ; simulque ei in eadem S. Viti Ecclesia ante Caesarem concionandi defertur provincia. Primum illum honorem diu recusavit B. Joannes, diuque cum beati viri modestia pugnatum est; cum vero se eo loco indignum diceret, omnium tamen vocibus superatus est , clamantium . Tanto meliori & digniorem esse, qui non ut ceteri honores quaereret, sed ab honoribus quaereretur. Compluribus igitur annis in Ecclesia S. Uiti Bo- hemi

29쪽

hemici Ecclesastae munus B. Ioannes jam Canonicus obiit: eumvique non modo Rex & aula universia, sed iidem, qui olim in Tein

concionantem audierant, sequebantur. Praecipuum concionum argumentum poenitentia scelerum fuit; tum adversus licentiam nobilium & Aulae, adversus ebrietatem quae tum invaluerat, adversus luxum ac ceteros corruptissimi illius seculi mores contentio , & poenarum coelitus infligendarum repraesentatio. Nondum Wences laus Imperator ad imum malorum devenerat. Itaque viis

ri doctrina, sapientia, & interioribus litteris captus. & eloquentia victus, audito Ioanne multa faciebat. . Tradunt veteres memoriae, cum fortε per id tempus Sedes Episcopalis Litomissiij in Bohemia vacaret, Ioannem a Rege ad eam Cathedram ante omnes fuisse destinatum : at is multis in speciem probabilibus causis allatis, Caesarem ab ea cogitatione dimovit. Praepositi exemptae Ecclesiae Wissehradensis dignitas eo tempore in regno par erat dignitatibus primis: Princeps regni Cancellarius, primus post Archiepiscopum regni Primatem. Praepositus Ecclesiae illius quae ingenua uni Romano Pontifici immediate subjecta est habebatur : adde opum ingentem vim , nam annui proventus ad octoginta florenorum Hungaricorum millia ascendebant: summa profecto praestans , quae, nondum apertis navigatione Indiis, alterum tantum hodie conficeret. Haec ipsa dignitas Praepositi a Nenceslao Rege ac Caesare B. Joanni oblata est, sed & hanc repudiavit, quod abstrahi a lucris animarum & 1 sacris concionibus, quibus inflammabat omnes, gravissimum duceret. Sed Eleemosynarii munus dignitas est in Aulis Regum usitata & gratiosa a Rege & Regina magno honore & comitate

verborum oblatum, ne omnia aspernari videretur, & honorum contemptio in superbiam verteretur, accepit: eoque in munere

ita sese probavit, ut ejus dexteritatem & solertiam & integritatem aulici, misericordiam pauperes , prudentiam & in distribuendo justitia Ri commendaroni Omne .

30쪽

8. Crescebat in dies viri sancti auctoritas: itaque Impe,

ratrix. Ioanna nomine, Alberti Bavariae Ducis & Hollandiae Cois mitis filia, matrona candore animi, morum innocentia, pietate ac ceteris Reginarum virtutibus spectatissima . quae B. Joannis sacra dictione mirum in modum tenebatur, & validissime ad om. nem virtutem incitari se sentiebat, hunc sibi conscientiae suae arbitrum , hunc vitae magistrum, hunc patrem delegit. Valuit ad plures exemplum. Religiosae Virgines in Parthenone sacro ad D. Georgium in Arce Pragensi, & ipsae B. Joanne ducente & docente ad summum religio is perfectionis apicem, non tam passibus, quam volatibus ferebantur. Veteres quaedam memoriae addunt: B. Joannem Metropolitanae Ecclesiae Decanum electum esse hoc tempore. At cum inscriptio Sepulcri hoc titulo careat. & meliores codices non subscribant, credibile est errorem subesse. Id certius : in B. Joanne sanctam Pragensem Ecclesiam oraculum quoddam doctrinae, atque, ut sic loquar, sententiarum Magistrum habuisse. Tanta enim erat de viri virtute & sapientia apud omnes existimatio, ut quidquid B. Joannes consultus statuisset. id partes velut aequitatis plenum probarent , ac sine contradictione seque-xentur. Atque ejus rei veteres quidam codices faciunt fidem, u-hi in causis difficillimis, quae per sententias judicum diu finiri non

poterant, Joannes Nepomucenus senior nam alter Joannes PG-muh Decretorum Doctor , Canonicus Wissehradensis & Archidice cestos Vicarius Generalis, primum post B. Joannis mortem florere coepit, post annum M. CCC. XCVI. noster, inquam, B. Joannes arbiter, atque ut illi loquuntur , laudator eligitur: idque Beatum virum fiducia doctrinae & pacis amore saepius suscepisse, ac libere pronuntiasse, ex sententiis ipsis,

quae recitantur, cognoscimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION