장음표시 사용
51쪽
mentio fieret , & nescio quae ex domesticis puellis B. Joannem Nepomucenum inter eos numerasset ; illa supercilio sublato , Quem tu , inquit. Joannem nominas ὶ nihil de illo Romascit: colitur ille a rudibus perperam, neque forsitan hanc venerationem meretur : nam si sanctus esset, pridem eum Pontifices in Divorum numerum retulissent. Post aliquot dies cum eadem matrona, nihil jam de B. Ioanne cogitans, oraret in templo ; reperit in libello precum Beati effigiem capite radiato in habitu Canonicorum venustissimam , quam an te numquam viderat. Paulo post cum domi in scriniolo suo aliud quaerit, alia item ejusdem Beati effigies quasi sponte
Venit in manum. Ea res improvisa ita tenerum matronae animum vulneravit, ut confestim in lacrymas soluta, B. Joannem Nepomucensem inclamarit. Dieque altero ad Ecclesiam. Metropolitanam profecta , Confessione peccasorum praemissa,
divinam Eucharistiam sumpsit ; & sepulchro beati Martyris
advoluta , audaciae Veniam postulavit. Nec omittenda est religios cujusdam viri temeritas, divinitus ut Videtur castigata. Hic in disceptatione cum socio sui ordinis inita, negabat rite fieri, quod B. Ioannes a populo coleretur ἔ addebatque cum stomacho, malὸ agere eos, qui cum facile impedire pon sent, cultum hominis tam ignoti tolerarent. Nondum abi rat dies , en tibi gravem aegritudinem e nulla data causa tremore artuum insolito concutitur; ac ne mali originem ignoraret , simul ultro succurrit cogitatio B. Joannem de se vindictam sumere. Neque aliud fuit: nam neque tremor, neque dolor posuit, donec aeger B. Joannem Voto honorasset, ac veniam postulasset. Rem vero, ut secum gesta erat, ipse religiosus vir ad perpetuam memoriam scripto consignavit. Ariadet ad B. Joannis tumulum suspensa lampas , ut ante dixi. Ex ea Iampade Servus in capellae ita templi Custodem appe lant oleum omne effuderat, oleique loco aquam puram in-- fuderat,
52쪽
fuderat , ut socium suum cui commissa & nutrienda lampas
erat veXaret. Accedit rerum omnium ignarus socius, alter
videlicet 2Editimus, priore illo procul observante , & benignam sibi socii irridendi materiam oblatam gaudente. Acce ditur lampas, aqua sine omni elementorum pugna exardescit. lampas nitidissim h lucet. Territus rei novitate ocularis ille servus , fatetur quid egisset : uterque agnoscit miraculum :plures ecclesiae Ministri advocantur : rem ita se habere deprehendunt, Deum in servo suo B. Joanne glorificantes. 3 o. Stat super B: Ioannis Tumulum candelabrum ex orichalco ingens, cujus pedem artificiosissimis statuis puerorum undique ludentium, aliisque imaginibus aereis distinctum, inter cetera spolia . excisa urbe Mediolanensi a Friderico Barin harossa Caesare , Wladislaus Bohemiae Rex belli ejus socius . ante annos facile quingentos ; quod ex Salomonis templo fuisse diceretur, Pragam attulerat, & ecclesne S. Viti donarat. Eum pedem , adjecta nova mole, jam ab annis centum octaginta . antiquitas in candelabri formam eleganter aptavit,& sepulchro B. Joannis imposuit; quod in manu scriptis templi codicibus non aliter , quam Candelabrum B Ioannis appellatur. Id candelabrum nostra memoria ornandum sibi sumpsit Serenissimus Archidux Leopoldus , Ferdinandi III. Caesaris frater, & statuas omnium Sanctorum Bohemiae Patronorum , suo quemque in habitu quos inter B. Joannes noster spectatur ) itidem ex orichalco apponi jussit, supern E in orbem quasi in corona stantium gratiosissimo spectaculo emoctas a bonis artificibus, ut erat Princeps artium ejusmodi a mantissimus & aestimator peritissimus. Hoc opus novum , cum
sacrilegis oculis quidam scissent intuiti, & aurum esse crederent ; cupiditate victi, defiactam B. Joannis statuam, quae ce- veris videbatur formosior, rapuere. Magnam illis sacrilegium attulit
53쪽
Presb eri O Martyris. Mattulit curam , quippe diu noctuque Ianiabatur intemperiis
mens , ut nec somnum nec quietem ullam capere possent. Adacti igitur a monitore & tortore assiduo, quem habebane intus, retulere statuam: & ad tumulum B. Ioannis, mox ad sacrum Poenitentiae tribunal advoluti, rem Omnem Sacerdotibus aperuere.
3I. Hactenus de B. Ioannis Nepomuceni Vita & Miraculis concinnata Narratio. Porro ne quem sua laude defraudem , praecipuam mihi materiam suppeditavit Perillustris& Reverendissimus Dominus Ioannes Ignatius Diauhovveskν de Longavilla, Protonotarius Apostolicus, sanctae Metropolitanae Pragensis. nec non exemptae Wissehradensis, & Colle. giatae Ueter holestaviensis ecclesiarum Canonicus et cujus veris bis . ex ejus ad me litteris , hanc narrationem concludam e Mitto, quae de B. Joanne NepOmuceno invenire pomi; eaque e variis fidissimis & indubiis manuscriptis collecta, sub fide Sacer dotali communico : faxit Deus, ut quem hocioramus in terris, ejus consortio perfruamur in coelis. Amen.
suam trisus finguis, Sohemice, Germanice ct Latine siripiam, ct in tabelgis ante ejus tumulum appensam, populus pie re citare consuevit, ad verbum descripta.
BJoannes, Martyr ac Patrone, Nepomuci in
. Regno Bohemiae oriunde, templi S. Viti in arce Pragensi Canonice ; eo quod ad imstantiam mencestat IV. regis, ulcisci se de conjuge, saepe illum de vita corrigenda monente, Volentis, G ante
54쪽
3 a oratis ad B. Joannem Nep-ue.
ante & post torturam. Confessionem Augustae
propalare recusasti, in flumen Muldavam ex Pomte praecipitatus, a luminibus, noctu supra flumen ubi corpus tuum jacuit apparentibus, certissimis tuae innocentiae & sanctitatis testibus ostensus, solenniter ab universo Ciero ac populo ad Cathedrale templum deportatus fuisti; ubi usque hodie . qui tuum sepulcrum exhonorat. vulgi infamiam effugere non solet. Tu enim admirandam , inauditam, ac sempiternam memoriam secreti exominlogeseos tuendi post te reliquisti. Per haec tua merita & dona divinitus tibi concessa, precamur suppliciter ac fiducialiter, apud omnipotentem Deum eam impetra nobis gratiam, Ut ira ejus conqUidiscat, Peccatorum poenas, uti pestem, bellum. famem , aliaSque tam corporiS quam animae, plagas clementer avertat; S ut nos ante obitum confit: ri , pro peccatis satisfacere, omne periculum &seculi dedecus, hominumque scandalum effugere , Deo placere & adhaerere, vitam laudabiliter concludere, & ad vitam aeternam pervenire possemus. Per Jesum Christum Dominum ac Salvatorem Nostrum. Amen.