Cl. viri Augusti Buchneri Epistolae, opus posthumum

발행: 1697년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

nia est ac spes & favor,dc audere non dedecet , & siqvid desit operi, aetas possit supplere. vantiporro egregia omnia, re ad Hernitatem facta ingenia, imprimis tuum , faciam, S. tum etiam inralliget,Iuvenis docis fimus, tis est, ch-neriana illiin laudatissima alumnus Hsciplina. Vale, Gry-ιtissime, coepisti, consanter me amare Rerra. Lugd.Batav. i is Kalend. Sept. OD Ioc XL L.

DANIELI HElNSIO

S. P.

UX eo tempore, Illustris Meros, quum te ista - tuis Exercitationibus occupatissimum esse , atque id strenue agere scriberes, ut nobilissimo operi incomparabilis colophon imponeretur, nihil literarum abs te aecepi. Nee ipse sustinui scribere, ne interpellarem, quo te baris, studium, & sic in publica posteritatis totius commoda quam immortalibus meritis quotidie magis ac magis obstringis tibi, aliquid secuseommitterem. Accedebat, quod etsi esset , quod scriberem; non esset tamen, qui recte accommode in perferre posset. Interim servavi tibi semper inviolatum&integrum, quem me debere libenter fateor, cultum; nec quicquam decessit reverentiae ac admirationi, qua divinas tuas atque incomparabiles dotes, quibus in

summum evehis seculi gloriam, & vel antiqvi-

182쪽

tatem ipsam provocas, ac eruditionem inusit tam de prosecutus hactenus sum,& semper dei Ceps sincere colam. Sed in praesenti ideo scri bo,non ut testificer tantum de mei ossicii constantia, sed ut commendem quoque ac tradam latorem harum G.S.adolescentem egregium diquem ob plures causas ad instat filii amo. Pates amiCus summus a multis annis; ipse egregiae ac elegantissimae indolis ; iis praeterea tinctus literis,quas vulgus spernit,qui praestantiam illarum

ignorat. Et has ut indueret animo, nonnihil nobis debet. Nunc Iuridicae arti attendere CCepit, quam ut excoleret, & ad civilem prudentiam traduceret, Bataviam vestram petiit, Omnis politioris sapientiae magistram unicam aeducem. Multum te oro,ntastris Heros,faveas homini, qui & prae multis aliis gentibus miratur Belgas, & te in illis praecipue , Vere portentum omnis elegantioris doctrinae &literarum, columenque ac lumen. Vale, mittebergae, ad d. IX. Iunii. Anno cla II CXLIII. XC.

Clarissime ac Eruditissime Virorum,

Vo ego te assectu semper osecutuου sim, no-

runt omnes, qri me norunt. Nunquam enim, nescio quomodo, Germanιa tua memini,

qvin re tui simulmeminisse cogar. Cujus sori fimum eos afflictum patriae vestra, quondam furoris asarum miseraras eos in v --su, quaWt feliciter ivis unus, tum ea co-

183쪽

rum grati nobiψ, π incertisaepe huc rumo rex a ferantur. Habebam quadaem nostra, quae silenter transmisissem, rus scirem, aegre tabe Minos his onerari. Interim occasioni defutura nonsum. si is ut supra, quam dicisores, vir-dutis nom/nisque tuisiudiosum inter tuos habeas,

rogat sunsicatque Vid scribam aut non scribam, scio parum.

Usque adeo stupet mens, exsternataq; t ta est novi fulminis vi, quod meum amavit convictorium, eumque piscussit, quem multas ob causas imnensissime semper amavi, N.

bilissime HE RE. Sed detinendus non es ob Tui sudio Usimus

Daniel Heinsius.

XCI.

S. P.

184쪽

spensa verborum; & exponenda tota res, sicut est gesta. Non interfuit ' nocturnae sympho-miae aut rixae, de qua heri ad te; sed rectita domo Post coenam in tempore ivit cubitum, ut eo imaturius surgeret, studiis suis pro consuetudine invigilaturus. Interim dum auctor exqvi-xitur illius lethiseri vulneris, quo confossus mi-Ies, & audiuntur testes, it dies alter & alte , et

tertio de NAUENDOR FFIO quem , arescio quo infelici fato in iniserabilem hunc

casum reliquit pater, quem multo ante, ut domum rediret, voluerat) constat . Senatus,ut suo officio satisfaceret, illico dat negotium, aliis, qui claudendas curarent urbis portas; aliis, qui vestigarent hominem ducerentque. Tem-Pus prandii erat: in eo cum accubuisset N. N. Cum Caeteris, ingrediuntur aedes meas , qui

NAUENDORFFIUM, sed qui jam aberat , .

deprehenderent. Attonitus rei miraculo N. N. &forte amico aliquid timens, nam cunia NAUENDORFFIO a condiscipulatu usqV conjunctissime vixit multis annis proripere , se de mensa & abire. Ego, ne viderem domi quae urerent, misso Senatu sub horam I. a meridie, in collegae aedes concessi, atque cum eo pransus sum, rediturus mox in Senatum rursus, uti convenerat paulo ante. Quo cum venis.sem, offendi ibi N.N. qVi subito illo discessu ex prandioi suspicionem moverat, ac si de latebria NAUENDOR FFII ipsi constaret, eaque de musa adiat orat jussus. Hic persuaderi eum

185쪽

. t a

nullus posset, ut responderet ad ea, qVae rogabatur dicendum autem cum maXime erat , quo sese loci, atque ad quem ex prandio paulo prorupisset ante) inque illo aestu , ut solet accidere anxiis atque attonitis, quique aliis magis quam sibi metuunt, quaedam incautius seruisset: concitati Patres illico jubent proficisci in carcerem mox relegandu, nisi resiperet ederetque, quae sciret. Imminebat hora HX. vespertina: Itaque missus Senatus est. Reversus domum coenaturus, diligentes ac serio graviterque ipsum monui, pareret Voluntati Senatus, nec sibi pergeret male consulere: cumq; dcaestri solutum, & multis laboribus fractum corpus caussaretur, id petii saltem, ut ad Rectorem ,

Magnificum aut ipse iret coenatus, aut amicorum aliquem mitteret, qui emanendi ex carcere veniam insequentis diei mane impetraret .

Quod cum factitru in se recepisset, paulo post, cum rediisset ad se, legavit ad Rectorem quendam e notis, sed qui non satis sobrie s ut accepi postea causam egit. De quo cum factus essem certior sequenti die, nihil cunctatus literas do, denuoque ut voluntati Senatus obtem peret, tot nobilissima4 familias quibus innexus, ct semet ipsum respiciat,&idum amici saluti consulit,ne suam ipsius evertat,etiam atq; etiam ipsum moneoque ac hortor. Mm moras cum nectere videretur, ad easdem redeo partes, UO catumque in mustum, quantum poteram, Obtestatus sum,praeberet Lurem dc saniora consilia uti capesseret. Neque renuebat sequi ille, aues mor-

186쪽

mordere fren os , sed pia ne victus videbatur, α obtemperaturus monitis, quod antea sempe , solitus homo modestus & verecundus. Sed distulit nihilominys tamen facere, quae sine mora facienda erant, an impeditus religione aliqva aut aliis rationibus adductus, pronunciara non possum. Ita fit, ut iterum convocato S ἐν natu damnaretur contum ciae ; atque ad annos X.relegaretur;quamvis petieram,ut juveni cauto non satis per aetatem,& considenti sibi, dein- ide tot nobilissimis familiis,quas ordine recensui, parcere vellent,& de re ista amplius cogitare .

A coena cum appelletus essem iterum heri mane diei illius ad te scripseram h de conficiendo programmate, qVo promulgaretur relegatio, nam detrectaram eas partes jam ante & alii in se suscipere, quod mei alias esset officii, nolue- rant denuo, ut mihi gratia fieret, scripto petii, decessurus tota illa provincia stipendioque, si cogere pararent. Quo id effectum est, ut se- quentis diei mane sententia Patrum, quod

fieri pro more oportuit, non publicaretur . laterea temporis Praeses Electoralis curiae,& ditionismittenbergensis Praefectus summus, generosus Dominus ab Ebeleben, & illa vespera, & insequentis diei man8 intercedere pro nostro, dc a Rectore Magnifico petere, ut . differretur saltem poenae publicatio, si poena

ipsa remitti haud posset: quod ipse quoque ho-

die hora V. matutina,prolixo scripto ad Re

rem misso,&mox accitus coram,enixe contendi, sperans fore leniora uti consilerent Patres, L 1 . si re-

187쪽

1 o Aua. BuzHNERIn re siclendi tumentibus animis spatium aliquod

concederetur. Nam & paratus N.N.erat, deprecari veniam, & quicquid nosset, edere ac aperire. Nec se dissicilem ad assentiendumta praebebatRector, jam ante N. N. prolixe favens. Quo accedebat intercestio Dominiue bii, cui non locum dare durum eidem videbatur. Commendavi & aliis Collegarum eandem causam, eosque traxi in partes; sed contra sentientiunta tamen pars, ut major fuit, ita obtinuit quoque. Decennii ramen relegatio in biennalem mutata fuit,concessumque nostro bidui spatium, qu6 suas res interim ordinare posset. Nullis verbis exprimi potest, quam me confuderit res, de ea edoctum. Neque enim interfui Senatui isti ultimo & capitali,qui hodie finitis sacris maturi tinis habitus, ob gravistimas Causias, quas, ne prolixior simi in praesenti omitto. Noster cum flib. II. pomeridian.nonnullos Dresdam ituros navi accepisset, ipse ire una ex tempore statuit,

ut te, HENRICE NOBILISSIME, & Genero'sissimum Dominum Ρarentem tuum Veneratus consuleret inops ipse consilii, & casu acerbo turbatus valde. Sed dum ad iter.accing tur, per amicos resciscit, imperatos excubitores ad portam a Legato Legionis eastrique praefecto, ne exeundi copiam facerent conscensuro

navem. Ita resistere coactus, oceasionem ali-

am veniendi ex speetat. Sed cum dissimulanda momenti tanti res minime videretur, haec interim scribere volui, uti de ea, Mut gesta est, ex me cognosceres,quam aliis potius, qui vera

188쪽

falsaque more famae in majus tollerent. M scio quidem, quid Academiae debeam, quam que severitate seandoq; opus sit,ut conservetur i)publica res:Sed neque dilationem statem, quam νtot gravissimae causi ae & allegavi ) suadebant,

concedere; hoc nescio,constantiamne,an rigo

Tem atque duritiem potius appellem. Vixit N N. ita hactenus, ut mihi non tantum , sed bonis plerisque omnibus se facile probaret: In literis studiisque optimis versatus est ita,ut testimonio nostro Rihil indigeat, qui suae industriae

ac diligentiae luculenta sane documenta edere ipsemet queat. Peccavit, fateor: sed excusa eius, quod ante nullius flagitii aut mali facino ris peractus reus: peccavit,inquamssed dudui Salii, idque atrocius, qui multo clementius tamen puniti. sed contumaciae arguituri at civi& alii,non si in gravi seque caussa; at petu Iantius tamen & flagitiosius restitere. Narnia Noster quod restitit, non tam ut magistratus

aucioritatem calcaret, quam ut amico consuleret,iacit. Male id quidem, sed tamen inani honestatis specie, &quadam virtutix deceptus Iarva, dum fidem & amicitiam putat, quod erat

neutrum, quem tamen praetextum alii in isto erimine haud habuere, manifesti contemtores magistratus,& sola perversa libidine mali. No sti, quam potens atque imperiosus affectus amor sit: quanta incumbat vehementia animis,

Ec quas immittere furias soleat: in juvenibus maxime, in quibus nihil mediocre est; cum, quo

189쪽

mum videatur adire discrimen, quem non tam amamus, quam deperimus. Quapropter durius paulo & inhumanius factum puto, quod illi petrari haud potuit, non, ut remitteretur poena,sed promulgatio ejus saltem ac executio differretur. Praesertim cum mora ista nihil affligere negotium, & nulli fraudi videretur fore. Sed nolo quicquam pronunciare de ista re, ut tibi judicium integrum reservem. Neque haec scripsi ad te, ut quemquam accusem, sed ut o casionem habeas, de tota re & tecum ipso, &cum Domino Parente Generosissimo, si videatur paulo perpensius deliberandi, donec N. N. ipse te complecteretur. Nam simul discedendi copiam nactus erit, confestim ad vos proficiscetur. Geterum cum parva semper non tantum, sed &ingeniosa malignitas saepius sit, idcirco per benevolentiae, qua me complecteris, genium te oro ac obsecro, ut si qui sinistri sermones serpere cuperint atque irrepere animis, tu auctoritate tua refutes,& tempori ac necessitati meae mature assis. Cavere & providere ventura omnia, ne sapientissimi quidem, declinare, cum Venerint, atque corrigere, nec praecellentissimi possunt.SolusDEUS potest omnia,& iste testis mihi erit simplicem sinceramqVe

narrationem me attulisse quam neque ulla Veri dissimulatio, & nulla falsi admistio contami natat atque corruperit. Ut sicut sine vitio ipsa est, sic integre atque sincere de universo negotio statuere ac judicare queas. Vale, PATRO

190쪽

NE OPTIME,& tuo N.N.qVa potes ratione sconsule; me vero,quod seotes strenue, tueri at- , que amare perge. atten bergae ad d. xxx. Iunii multa nocte, Anno CID IOC XLIV.

XCII.

Eidem S. P.

N ILISSIME DOMINE,

TErnas ad te epistolas hactenus dedi: prima , - alter1que meorum casus , & ista quidem , nobilissimi N. nostri commendavi: ultima tuam ipsius cladem lugere simul lenireque solando aggressus sum. Ad quas quod nihil respondisti hactenus, vel absentia tua, qui illo ipso tem- pore in praedia tua a quibusdam, ab aliis in thermas dicebaris prosectus; vel acerbitate doloris tui factum est, qui sicut aliam omnem libidinem animi, ita scribendi qum, obliteravit atq; extinxit. Ne q; vero hoc reprehendat aliquis temere, qui & virtutes amissae uxoris aestimet,&tui amoris erga ipsam magnitudinem attendat . tum & recogitet, quam esse non duro,& saxeo, sed multo humanissimo animo soleas in quosvis alios,nedum tam arcte devinctos tibi atque , conjunctos. Tantumque abest, ut dolere illo rum mortibus,aut viro,aut sapiente indignum sit,ut illos ipsi rigidissimi Stoici reprehenderint, qui sine affectione & motu animi efferre atque eomponere suos possent. Nec poterant sanὰ facere aliter, qui secundum naturam,cujus imperio geminius homines & lacrymamur,vivere, ipsum hominis finem pronunciabant . Idc - gitans

SEARCH

MENU NAVIGATION